sábado, 30 de mayo de 2020

LXVII. Reg.n.220, fol.113.7 nov.1321.


LXVII.
Reg.n.220, fol.113.7 nov.1321.

Nos Jacobus etc. Volentes vos probos homines ac universitatem ville nostre
Campi-rotundi (Campredó) illis graciarum favoribus prosequi per quas tocius reipulicestatus ejusdem ville reformetur in melius et singulorum utilitas procuretur: eligendi assumendi ac statuendi annis singulis vel alias prout vobis videbitur tres vel IIIIproceresin juratosvel consulesqui videant ordinent atque cognoscant in et super laniset pannisque inibi fiant et alias gerant et administrent ipsius ville negocia et omnia alia statuant ordinent mandent et faciant que ad vestrum servicium bonum statum pacis atque justicie ac universitatis ipsius et singulorum ejusdem augmentum et comodum cedere dinoscantur queque per alios juratos et consules sunt fieri assueta jurediccione tamen et juribus nostris quibus propter hoc derogari vel detrahi non intendimus salvis in omnibus et servatis plenam auctoritate presencium vobis concedimus facultatem: mandantes per presentem cartam nostram inclito Alfonsokarisimo primogenitoet generali procuratorinostro nec non vicariis bajulis ac universis aliis et singulis officialibus nostris quod presentem graciam et concessionem nostram firmam habeant et observent et ab omnibus faciant inviolabiliter observari. in cujus rei testimonium presentem cartam nostram vobis fieri et sigillo nostro pendenti jussimus comuniri. Data DertuseVII idus novemberanno Domini MCCCXX primo.

LXVI. Reg.n.221, fol.161.16 ene.1321.


LXVI.
Reg.n.221, fol.161.16 ene.1321.

Nos
Jacobusetc. Quia vos dilectus consiliarios noster Simon de Belloloconobis exposuistis humiliter supplicando quod cum nos olim ad supplicationem vestram fecerimus gratiam camerarioTerrachoneac vobis de celebrando mercatoqualibet septimana in die lunein locode Reussito in campoTerrachoneut in carta nostra quam eo tunc inde fieri fecimus lacius continebatur vosque dicta carta nostre concessionis que pervenit in posse dicti camerariiplurimum racione juris quod habetis in dicto loco de Reusnec eam habere possitis ab ipso camerariodignaremur de tenore ipsius carte vobis copiam fieri et sub nostro sigillo tradi mandare: nos itaque supplicationi vestre hujusmodi condescendentes benigne perquisito de mandato nostro et reperto in registris nostris tenore dicte carte ipsum in presenti inseri jussimus formam que sequitur in omnibus continentem.
- Nos
Jacobusetc. Ad supplicationem vestri Simonis de Bellolocohumiliter nobis factam concedimus venerabili camerarioTerrachoneet vobis quod de cetero possitis facere mercatumqualibet septimane in die lunein loco dicti camerariiet vestri vocato Reusqui locusest situs infra Cathaloniamin archiepiscopatu Terrachonensiita quod omnes venientes ad ipsum mercatumveniant salvi et securi cum omnibus rebus suis et mercibus quas secum detulerint in veniendo stando ac etiam redeundo sic quod non pignorentur marchentur detineantur seu capiantur culpa crimine vel debitis alienis nec etiam si principales fuerint aut fidejusoris nomine obligati quibusvis personis nisi prius de ipsis fatica inventa fuerit de directo exceptis tamen proditoribusseu bausatoribusfalsatoribusmoneteviolatoribuscaminorum seu itinerum et committentibus crimenlese majestatishomicidiisraptoribusseu latronibus. Hanc tamen graciam vobis facimus sine juris prejudicio alieni. Mandamus itaque per presens privilegium nostrum procuratoribus vicariis bajulis curiis et universis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quatenus predicta omnia firma habeant et observent ac teneri faciant et inviolabiter observari et non contraveniant nec aliquem contravenire permittant aliqua ratione. Quicumque autem contra predicta vel aliqua de predictis ausus venire temptaverit iram et indignationem nostram ac penam quingentorum aureorumabsque remedio aliquo se noverit incursurum dampnis illatis prius et plenarie restitutis. in cujus rei testimonium presens nostrum privilegium vobis fieri nostroque pendenti sigillo jussimus comuniri. Datum ValencieVIIl° kalendas marcii anno Domini MCCC nono. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum Valencie Sardinie et Corsice ac comitis Barchinone qui hec concedimus et firmamus. - Testes sunt Jacobus dominus de XerichaPetrus Ferdinandi dominus de lxarArtaldus de Luna Guillelmus de Montecatheno Eximinus de Focibus. - Signum + mei Bernardi Majorisscriptoris domini regis predicti qui de mandato ejusdem domini hec scribi feci et clausi loco die et anno prefixis. - in testimonium vero premissorum presentem cartam nostram vobis fieri et tradi fecimus sigillo majestatis nostre appendicio comunitam. Data DertuseXVI kalendas februarii anno Domini MCCCXX primo. - Bernardus de Aversone domini regis mandato. - Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum etc. - Testes sunt infans Petrusdomini regisfiliusinfansRaimundus Berengarii dicti domini regisnatus Berengarius Dertusensis episcopusG. de Angularia Petrus de Queralto. - Fuit clausum per Bernardum de Aversonenotariumdicti regis.

LXV. Reg. n. 44, fol.238.14 ag.1285.


LXV.
Reg. n. 44, fol.238.14 ag.1285.

Fidelibus suis
Eximino Petri de OsaPedroto de MoroDalmacio de Villa Rasa.Mandamus vobis quatenus in Javaluesaldea et terminoAlbarraciniassignetis vobis dicto Eximino Petriet ballistariisomnibus qui simul vobiscum fuerunt in servicio nostro hereditatem seu quintionem unicuique sufficientem et idoneam prout aliis populatoribus hereditates asignabuntur in termino Albarraciniet inde unicuique albaranum faciatis ut in eo nostrum prebeamus assensum ac cum nostro privilegio confirmemus: nos autem concessimus quod omnes predicti ballistariisint populati et hereditati in loco predicto de Javalueset terminosuo. Datum in obsidioneAlbarraciniXIX kalendas septembris (1).
(1) Está sin año, y el que le intercede en otros documentos es el de 1285.