Mostrando entradas con la etiqueta 1148. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta 1148. Mostrar todas las entradas

domingo, 19 de febrero de 2023

VIII. Bernardus Torts, Roberto, Principi Tarraconensi, 1148

VIII. 

D. Bernardus Torts, Archiepiscopus Tarraconensis confirmat Roberto, Principi Tarraconensi, donationem quam eidem S. Oldegarius praedecessor suus fecerat, an. MCXLVIII. (1148) (Vid pág. 80).

Ex autogr. in arch. eccl. Tarrac. 

Quoniam sicut antiquorum auctoritas commendat, concordia, pace ac justitia populi nutriuntur, atque ab eodem populo his tribus gratia divina (leo divima) copiosius adquiritur; idcirco ego Bernardus Terraconensis Archiepiscopus, ob restaurationem Terraconensis ecclesiae et civitatis, et ut illi, qui ad eandem urbem incolendam convenerint, suam ibidem tutius peragant vitam, dono, laudo, confirmo tibi Rodberte, Princeps Terraconensis et successoribus tuis, illam donationem, quam beatae memoriae Odegarius predecessor meus fecit tibi de ipsa civitate Terraconensi cum territorio suo ac terminis, sicut resonat in ipsa carta, quam Raymundus, illustris Comes Barchinonensis et Marchio fecit ei et ecclesiae Sanctae Teclae. Dono quoque ego Bernardus praedictus Archiepiscopus tibi, Rodberte, Princeps Terraconensis et successoribus tuis, ut in ipsa Terraconensi civitate et extra civitatem, videlicet, in toto territorio ipsius civitatis, sicut ipsum territorium terminatur suis terminis in carta praephati Comes assignatis habeas IIII.or partes tu et successores tui de omnibus redditibus, usaticis, expletis, leudis, justitiis, aliisque profligationibus et adquisicionibus, quae in ipsa civitate vel in territorio suo sunt, aut erunt nostro communi consilio, tam in terra quam in mari. Quintam vero partem omnium supra dictorum civitatis et territorii michi, et successoribus meis Archiepiscopis et ecclesiae Sanctae Teclae concedo iterum tibi, Rodberte, et successoribus tuis, atque dono, ut in ipsa civitate Terraconae habeas tuum proprium furnum, et tuum proprium molendinum; michi quoque et successoribus meis Archiepiscopis retineo alterum furnum, et alterum molendinum. In coeteris autem furnis et molendinis retineo meam V.am partem sicut in aliis proventibus civitatis ipsius et territorii. Tibi autem, Rotberte, et successoribus tuis quibus hunc honorem post te habendum concesserimus, nulla erit licentia donare de supra dictis omnibus, vel alienare alicui extraneae potestati, sed ille tuus haeres, vet successor qui per nos hunc honorem habiturus est, et per successores nostros et tuum locum tenuerit, ita sit fidelis, et solidus homo noster et ecclesiae nostrae atque successorum nostrorum sicut tu. Retinemus praeterea ad portionem nostram, et dominicaturam nostram omnes ecclesias et ecclesiastica jura et ecclesiasticas personas et familias nostras et clericorum sive monachorum, et omnes qui ecclesiastica praedia incoluerint, et omnes qui in domibus vel possessionibus ecclesiasticis habitaverint; ita ut in his omnibus nullus Princeps, vel inferior persona layca praesumat aliquid judicare, exigere vel distringere seu disponere ullo unquam in tempore absque nostro jussu. In omnibus quoque, quae tibi Principi concedimus, retinemus omnes decimas fructuum terrae et animalium et piscium, et de praedis et cavalcatis, et de omnibus proventibus ipsius civitatis et territorii tam de terra quam de mari. Propter haec omnia beneficia quae mihi concedit liberalitas vestra ego quoque Rotbertus, vester fidelis homo et solidus convenio Deo et ecclesiae Terraconensi et vobis, Domne Bernarde Archiepiscope, ut ab hac die et deincebs sim vester fidelis homo sine aliquo dolo de corpore vestro, et de omni honore quem hodie habet ipsa ecclesia, et vos habere debetis, et nominatim de his quae in dono quod mihi facitis, retinetis, et de omnibus ecclesiasticis justitiis et directis, quae ad vos pertinent vel pertinere debent. Convenio quoque vobis ut secundum meum posse et sensum contendam restaurare ipsam civitatem, et defendere illam et omnem vestrum honorem, et guerregare (guerreiare en otro documento anterior) omnes homines qui justitias et jura ecclesiae et vestra et ipsius civitatis tollere vel minuere temptaverint, et observare justitiam, sicut superius constituistis. Convenio iterum vobis propter commune comodum et utilitatem ipsius civitatis ut singulis annis in die cineris, qui vocatur caput jejunii, eligam per vestrum consilium duas personas de habitatoribus urbis Terraconensis, sub quarum arbitrio, juditio vel consilio tota praephata Terraconensis civitas cum suo territorio et terminis ponatur. Quae supra dictae personae vobis jurabunt se secundum suum posse servare justitiam et comune bonum ipsius civitatis, et ut fideles sint vobis, et mihi Rotberte de nostra justitia. Isti duo accipient omnes estacamens totius civitatis Terraconensis et sui territorii: judicabunt placita et facient districtos ubi opus fuerit. Et si ego Rotbertus nollem eligere vel non possem jam dictas personas, vos vel vestri successores eligant eas. Iterum adicimus ut omnes habitatores Terraconensis civitatis et sui territorii preter clerum jurent vobis et successoribus vestris fidelitatem de corpore vestro, et de honore vestro, atque de honore ecclesiae Sancte Teclae. Istae supra dictae duae personae non habebunt estacamens, neque aliquid districtum in Praelatis ecclesiarum, vel in suis familiis neque in aliquo ex clero. Illi homines quibus ego Rotbertus dabo meum honorem, per consilium supra dictarum personarum faciant mihi fidelitatem hominii. Judicabunt supra dicti judices negocia civitatis et territorii secundum leges et bonas consuetudines Barchinonensis curiae. Illi vero qui ad incolendam urbem vel territorium venerint, non facient aliquem censum vel servicium de mansionibus in quibus habitaverint, neque de terris quas laboraverint praeter decimas et primicias, et quod ... par boum donet, et nugeram (vel migeram) ordei annuatim, neque faciet quisquam habitatoribus praedictae urbis, et territorii aliquam forciam, districtum, aut exactionem nisi supra dicti judices per justitiam. Terras autem heremas, quas Terraconenses milites adquisierint, retineant per consilium judicum, secundum quod eis opus fuerit ad propriam laborationem. Reliquas dent ipsi milites per consilium eorundem judicum laboratoribus, et nichil ab eis exigant, nisi quantum judices dictaverint. Si autem contingeret me Rotbertum habere causam cum Domino meo Archiepiscopo non in potestate judicum, sed in manu ipsius Archiepiscopi firmarem, et facerem justitiam. Decretum siquidem convenientiae praephatae paginae erit inter me et succesores meos, et inter Dominum meum Archiepiscopum et successores suos. Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini M.C.XLVIII., V. idus febroarii. = Sig+num Rotberti. = Sig+num Agnetis, uxoris ejus, qui supra dictas convenientias fecimus et firmavimus. = Sig+num Guillermi de Aquilone. = Sig+num Conii. = Sig+num Ratmundi de Ostoles. =  Sig+num Guillermi Petri. = Sig+num Balduini. = + Signum Bernardi Terrachonensis Archiepiscopi. = Sig+num Durandi, canonici Sancti Ruphi. = + Bernardus Vieja (: Vielha) qui hoc rogatus scripsi cum litteris supra scriptis in VI. linea, die, annoque prefixo.

domingo, 22 de enero de 2023

XXVI. Judicatum pro monasterio Alaonensi super ecclesia S. Joannis de Elins: an. MCXLVIII. (1148)

XXVI.

Judicatum pro monasterio Alaonensi super ecclesia S. Joannis de Elins: an. MCXLVIII. (1148) (Vid. pág. 117).

Ex archiv. FF. Predicator. Illerden. 

Hoc est translatum a quodam instrumento de verbo ad verbum bene et fideliter sumptum II. idus februarii, anno Domini M.CCC.XX.II. cuius tenor talis est.
Haec est carta ecclesiae Sancti Johannis de Elins, quam Poncius, Barbastrensis Episcopus cum assensu clericorum suorum donavit cum omnibus suis pertinentiis ad Sanctam Mariam de Alaone in die quando dedicavit ecclesiam Sancti Salvatoris, Sanctique Bartolomei de Calasanz praesente et obsecrante Domno Petro Sancii, Aragonensium Rege. Hanc habuerunt et tenuerunt multis annis Abbates Alaonis quousque fuit in ecclesia illa clericus quidam nomine Alegret qui eam tenebat per manum Abbatis Alaonis, qui per suam culpam propriam a vicinis eiectus est de illo honore. In illis diebus Ramon Martin, qui erat Abbas de Benavarre, cum asensu Archidiachoni Raimundi Auriol injuste et sine consilio Abbatis introivit in supra scriptam ecclesiam, et adquisivit eam suis praecibus de parrochianis illius ecclesiae et stabilivit eam per unum clericum suum nomine Martin Paschal. Post mortem Ramundi Martini tenuit Martin Paschal illam ecclesiam multis diebus clamante Abbate Alaonis et monachis illis; et quia ad directum venire non poterant, facta sinodo apud Rotam in manu Guillermi Petri Episcopi clamaverunt se Alaonenses monachi de Martino Paschal qui violenter tenebat illorum ecclesiam, et ostenderunt 
cartam adquisitionis quam supra dictus Poncius Episcopus fecerat eis. Ex utraque autem parte auditis rationibus datum est judicium ut si potuissent monachi jurare quod de illa ecclesia aliquando fuerunt tenentes, Martini Paschal absolute rederet eis illam ecclesiam. Quod et factum est. Constituto die apud Benavar ante Epischopum parati fuerunt monachi ut facerent jusjurandum, Bertrandus Prior et Berengarius Sacrista, Dominicus elemosinarius, Martinus Bernard clericus. Tunc Martinus Paschal per laudamentum Episcopi dimisit illud jusjurandum, et redit ecclesiam de Elins ad monachos Alaonis, qui tunc sine Abbate erant. Postea Abbas qui … Poncius patenter recuperatam ecclesiam stabilivit per suos clericos Guillem Petri monachum et Johannem clericum in presentia Petri Ramon de Eril et Bernardi Guazerandi (Gaucerandi), Castellano de Elins et omnibus vicinis illius ecclesiae. In quam etiam ecclesiam Sancti Johannis predictus Abbas Alaonis Poncius possuit reliquias videlicet Sanctorum Martialis Episcopi et Confessoris et Tirsi Martiris et Sanctae Fidis Virginis et donavit unum oficiarium et misit januas in ecclesia et lapidem et corporalia quae omnia de Alaone secum detulit. Facta ista carta anno ab Incarnatione Domini M.C.XL.VIII. era M.CLXXX.VI. regnante Raimundo Berengario Comite in Barchinona et in Aragone, illo anno capta fuerat Almaria, Dodo erat Episcopus tunc in Osca, Bernardus in Caesaraugusta, Guillermus in Rota, Petrus de Stopaga Senior in Elins, Bernardus Gauzeran Castellano. Visores et auditores fuerunt Guillermus Bonifilii, Prior Rotae et Guillermus Sacrista, Guillermus Isarni judex, Matheus de Falz. Bernardus Sacerdos rogatus scripsit et hoc signum + fecit. = Sig+num mei Petri de Orto, notarii publici Ariney, qui hic pro teste me subscribo. = Sig+num mei Petri de Arenio, publici notarii eiusdem loci Arenii qui hic me pro teste subscribo. = Ego Dominicus Maça notarius publicus Supetrae hoc tramsuptum scripsi et in formam publicam redegi et meum sig+num feci.