Mostrando entradas con la etiqueta 1156. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta 1156. Mostrar todas las entradas

lunes, 13 de marzo de 2023

XXVII. Donatio cuiusdam horti facta monasterio Vallis Laureae, an. MCLVI.

XXVII.

Donatio cuiusdam horti facta monasterio Vallis Laureae, an. MCLVI. (Vid. pág. 135.)

Ex arch. monast. SS. Crucum.

In nomine Domini. Ego Guillelmus de Truil, et uxor mea Adaleiz pro salute animarum nostrarum, et parentum nostrorum donamus Deo, et B. Mariae Vallis Laureae, et fratribus eiusdem loci, tam praesentibus quam futuris, in manu Gerardi Abbatis, et Guillelmi, monachi de Monte pessulano (a), hortum cum omni genere arborum, quem habemus in Bite (Bítem), qui fuit Bahiure, Sarraceni, ut post mortem nostram libere in perpetuum possideant. Qui ortus affrontat ad orientem in viam, quae ducit Ilerdam: ad occidentem in viam quae transit vineam Joannis de Podio: ad meridiem in vinea Petri de Bouvil: ad septentrionem in vinea Andreae. Facta est haec charta apud Dertusam II. kal. julii, an. ab Incarnatione (se lee Incarcarna-tione) Domini, M.C.L.VI. = Sig+num Guillelmi de Truil. = Sig+num Adalaiz uxoris meae, qui hoc donum firmamus, firmarique rogamus. = Signum Petri de Sancto Minato. = Sig+num Aimerici de militia Templi. = Sig+num Dominici Johannis. = Sig+num Petri Compan. = Sig+num Raymundi Texitoris. = Sig+num Symeonis. = Signum Andreae de Arla.

(a) Hinc vides hunc Guillermum qui inter divos postea relatus est, neutiquam Abbatem huius monasterii dicendum esse ab anno 1152 ut plures asserunt; erant enim tunc Abbates perpetuo ad mortem usque domos suas regentes. Hic autem simplex monachus inducitur.

XXVI. Donatio facta monasterio Vallis Laureae, an. MCLVI. (1156)

XXVI.

Donatio facta monasterio Vallis Laureae, an. MCLVI. (Vid. pág. 135.) 

Ex arch. monast. SS. Crucum.

Sit notum cunctis quod ego Guillelmus Raymundi dono Deo, et ecclesiae S. Mariae de Valle Laurea in cunctis redditibus meis, quos habeo in civitate Dertusa, et Gerardo, Abbati eiusdem loci, et fratribus ibidem Deo servientibus, praesentibus atque futuris, X. cantars olei, ut praedicti fratres Vallis Laureae accipiant de redditibus meis in civitate Dertusa praedictos X. cantars olei, usque dum donem eis tantum honorem in praedicta civitate, unde possint habere annuatim supra memoratos X. cantars olei. Actum est hoc II. kal. junii, anno ab Incarnat. Christi M.C.L.VI. = Sig+num Guillelmi Raymundi Dapiferi, qui hoc firmo, firmarique rogo. = Sig+num Otonis, fratris eius. = Ego Gaufredus Dertusen. Episcopus subscribo. = Sig+num Aimerici, fratris militiae. = Sig+num Petri Umberti, Prioris Empostae. = Sig+num Bernardi de Rochaforti. = Sig+num Petri de Sancta Eugenia. = Sig+num Petri Sancti Menati. = Sig+num Guillelmi de Monte scatano. (otra versión de Moncada) = Sig+num Raimundi de Monte scatano. = Sig+num Bernardi, presbyteri et canonici Sanctae Mariae Dertusae, qui hoc scripsit die et anno quo supra.

XXV. Carta censualis pro monasterio Vallis Laureae, an. MCLVI. (1156)

XXV.

Carta censualis pro monasterio Vallis Laureae, an. MCLVI. (1156) (Vid. pág. 135.)

Ex arch. monast. SS. Crucum.

Sit notum omnibus hominibus qualiter ego Girardus Abbas S. Mariae Vallis Laureae et Guillelmus, frater de Monte pessulano, omnisque conventus Vallis Laureae donamus tibi Bertrando de Tolosa et uxori tuae Jordanae, filiisque vestris omnique vestrae progeniei atque posteritati Almuniam de Cherta cum omnibus suis diversi generis arboribus, et cum omnibus suis pertinentiis et cum omnibus ingressibus, egressibusque suis et cum omnibus suis ad se pertinentibus aquis. Tali modo ut habeatis et teneatis atque possideatis et expletetis eam potenter et integriter per cuncta saecula, ita quod donetis nobis et omnibus successoribus nostris et omnes quicumque eam post vos habuerint, V cantaros olei annuatim in Natale Domini per censum; possitisque facere ex ea totas vestras voluntates complidament salvo isto supra nominato censu, sine ulla contradictione nostra. Si quis hoc violare praesumpserit nil valeat, sed in duplo componat, et insuper hoc firmum omni tempore permaneat. Factum est V. kalendas junii anno Domini M.C.LVI. = Sig+num Gerardi, Abbatis Sanctae Mariae Vallis Laureae. = Sig+num Guillelmi fratris de Monte pessulano. = Ego Gaufredus Dertusensis Episcopus. = Sig+num Guillelmi Raymundi Dapiferi. = Sig+num Guillermi de Copons. = Sig+ num Guillermi de Castrovetulo. = Sig+num Petri de Sancto Minato. = Sig+num Natalis qui hoc scripsit die et anno praenotato.