Mostrando entradas con la etiqueta 1235. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta 1235. Mostrar todas las entradas

martes, 11 de abril de 2023

XVII. Breve Gregorii Papae IX. quo Ferrario Pallares, Tarracon. ecclesiae Praeposito iniungit,

XVII.

Breve Gregorii Papae IX. quo Ferrario Pallares, Tarracon. ecclesiae Praeposito iniungit, ut dum ecclesia Maioricensis Pastore careat, bona eidem ecclesiae assignanda recipiat atque conservet, et quae cultui divino sunt congruentia disponat, an. MCCXXXV. (Vid. pág. 67.).

Ex orig. carta in arch. eccl. Maioricen.

Gregorius Episcopus servus servorum Dei. Dilecto filio Praeposito Terrachon. salutem et Apostolicam benedictionem. Ad nostram noveris audientiam pervenisse quod cum olim carissimus in Christo filius noster J. illustris Rex Aragonum, ac venerabiles fratres nostri Episcopi, necnon dilecti filii nobiles vestri, barones regni eiusdem, ad occupandas Maioricarum insulas vellent procedere, voto se unanimiter astrinxerunt, sicut in instrumento inde confecto plenius dicitur contineri, quod si Deus ipsis traderet terram illam, iidem in primis ecclesiae Dei construendae ibidem dominicaturas et dotem congruum assignarent; de quibus viri ecclesiastici illic Domino servituri possent comode sustentari. Nos igitur sicut convenit attendentes, quod ad divini cultus, morum ac fidei propagationem, Episcopus et clerici sint ibidem plurimum oportuni, ne de negligentia possimus circa nostrum ministerium merito reprehendi, dilecto filio electo Terraconen., de cuius sinceritatis prudentia gerimus fiduciam pleniorem, vices nostras in hoc parte duximus commitendas, sibi nostris dantes litteris in mandatis, ut Regem praefatum et dilectum filium nobilem virum Petrum, qui, sicut accepimus, regni Maioricarum dominium obtinet, et omnes eiusdem terrae participes vel eorum successores seu defunctorum heredes ad dotem et dominicaturas, prout se ad id sponte voto ac fide media astrinxerunt, ecclesiae assignandas, auctoritate nostra, monitione premissa, sublato cuiuslibet appellationis impedimento compellat, contradictores si qui fuerint vel rebelles per censuram ecclesiasticam compescendo. Ut autem ea quae super premissis idem electus duxerit ordinanda, illibata valeant conservari, discretioni tuae per Apostolica scripta precipiendo mandamus, quatenus personaliter ad regnum ante dictum accedens, dotem et dominicaturas et alia iura, per per iam dictum electum ecclesiae ibidem construendae assignanda, vice nostra recipias et ea diligentes conservare procures, Episcopo illic praeficiendo divina favente gratia resignaturus fideliter universa; et alias ea nichilominus quae ad cultum divini nominis et ecclesiae honorem hac utilitatem videris expedire interim tractaturus. Datum Perusii III. idus januarii, pontif. nostri anno octavo.