Mostrando entradas con la etiqueta 1590. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta 1590. Mostrar todas las entradas

miércoles, 14 de diciembre de 2022

XI. Oratio Reverendissimi Domini Johannis de Margarit

XI.


Oratio
Reverendissimi Domini Johannis de Margarit, Episcopi Gerundensis ad
suos canonicos de suo discessu habita.
 (Vid.
pág. 78.)


Ex
Act. capitular. Capit. eccl. Gerund.


Die
igitur mercurii XXXI et ultima mensis martii M.DXXXX convenimus omnes
in thezaurariam, locum quippe celebrandis Capitulis a maioribus
deputatum, ubi praefuit Revmus. in Christo Pater Dominus Joannes de
Margarit, Antistes noster celeberrimus qui ad canonicos
luculentissimam et maxime elucubratam de suo discessu ad episcopatum
Dertusensem in quem est electus habuit orationem, inquiens his
verbis:


Arbitror
vos hucusque in dubio fuisse quae potissimum fuerint causae quibus
fuerim inductus ab abcedendum hinc a vobis. Et si motu proprio me sua
Magestas ad dictum episcopatum promoverit, aut me supplicante
persuasus vel aliis nomine meo hoc egerit, et ut omnem hanc ex animis
vestris eximam ambiguitatem et curam, volo (sicut Christus Apostolis
et discipulis suis cuncta sibi a Patre aeterno comunicata retexit
paulo post mundum hunc relicturus) et ego vobis
 animi
mei archana detegere, nolens vos amplius celare hanc de mea persona
promotionem a Cesare fuisse factam me (postquam cognovi bonae
memoriae Episcopum Dertusensem mortem opetiisse) illum per litteras
obsecrante, quatinus si ei videbitur animae meae esse salutiferum
alio me ab hac diocesi transferri propter calumpnias quae contra me
per malevolos impudenter ficte ad eum delatae fuerunt, et Dei
servitio utile ac Magestati suae gratum dignaretur me ad dictum
episcopatum Dertusensem promovere. Idemque scripsi Domino de la
Granvela qui est Cesari a secretis ut suo favore me ad hanc rem
consequendam adiuvaret, quod rei eventus, ut audivistis, probavit et
declaravit. Ceterum non propterea ista a me procurata sunt quod
vestri displiceret, sed conscius fragilitatis meae timui, ne non
possem ea esse semper patientia qua hucusque cum Dei adjutorio usus
sum erga malevolos qui me suis confictis calumpniis multoties
propemodum coegerunt, ut cognatis, amicis ac famulis meis permitterem
illicita quaedam et adversus legem Dei perpetrare, quae facinora
semper inhibere forte non possem ut ante hac feci, et propter quorum
malorum inhibitionem puto me esse assecutum ea 
quae
excedunt mea merita. Memor igitur imbecillitatis meae decrevi ante
lapsum et ruinam aliquam a vobis abire et Cesaris voluntati ultroneus
adherere atque parere. Procedunt quidem a Deo omnia, et quae sunt a
Deo nobis obveniunt semper in melius. Attamen vos relinquere quos
semper fratris loco habui et hanc ecclesiam atque diocesim et mihi
permolestum, quia vero dulcis est amor patriae non sine cordis
amaritudine ab ea divellor, eo transferendus quo me fata vocant
certos vos tamen faciens quod ubicumque locorum esse contigerit
vestri memor non desinam pro vobis Deum orare, quod obsecro et vos
pro me faciatis.


Multa
alia insuper dixit quae longum esset hic intertexere et plura etiam
dicere paranti profunda cordis suspiria inmixta lacrimis orationem
eius interceperunt. Quibus auditis quilibet nostrum singulatim egit
illi gratias ac deosculatus est eius manus, pro eo quod tam amicabili
salubrique sermone nos impartiri dignatus sit, et more optimi
Pastoris oves suas visitaverit, ante quam penitus destitueret. Quibus
peractis a Capitulo digressus est.