Mostrando entradas con la etiqueta Alleni. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Alleni. Mostrar todas las entradas

domingo, 12 de febrero de 2023

VI. Carta venditionis balneorum Barcinonensium.

VI. 

Carta venditionis balneorum Barcinonensium. (Vid. pág. 138.)

Ex arch. baiul. Gener. Barch

(N. E. Año 1199.)

Notum sit cunctis quod ego Druda, uxor Bonastruch olim deffuncti et filii mei Aztay et Salamon vendimus tibi Guillermo Durforti et tuis totum directum nostrum ipsius alodii quod habemus, vel habere debemus in ipsis balneis quae sunt juxta castrum novum. Quod advenit mihi Drudae praedictae voce sponsalitii mei, et filiis meis voce genitorum suorum et per plantationem et adquisitionem quam praedicti genitores inde fecerunt a Raymundo, Comite Barchinonensi. Terminantur autem predicta balnea ab oriente et a meridie in viis publicis, ab occidente et a circitio (: circio) in alodio Domini Regis. Sic terminatum directum nostrum ipsius alodii integriter cum plantatione et laboribus et missionibus atque edificiis quae nos vel antecessores nostri ibi fecerimus et cum cubis, vasis, galletis, mandilibus, caldariis, et cum cenia et parietibus balneorum, et cum omnibus edificiis et preparamentis quae ibi sunt, vendimus tibi Guillermo Durforti et tuis, sicut melius dici vel intelligi potest, ad tuum tuorumque salvamentum, et de nostro jure in tuum tradimus dominium et potestatem per tuum liberum et franchum alodium libere et quiete omni tempore possidendum ad quidquid ibi vel exinde facere volueris ad tuam voluntatem faciendum, sine vinculo ullius hominis vel foeminae, et sine ullo nostro nostrorumque retentu. Accipimus namque a te pro hac venditione tres millia solidorum denariorum Barchinonensium de quibus nichil remansit apud te in debito, et est manifestum. Si quis hoc fregerit, supra dicta in duplo componat, et insuper firmum permaneat. Actum est hoc quarto idus junii anno Domini millessimo centessimo nonagessimo nono (1199). S+num Drudae quae haec laudo, confirmo, firmarique rogo. Hic subscriptiones hebraicis caracteribus, quae vix legi ac describi possunt: eae porro in autographo sic interpretantur. Hoc quod scriptum est in hebraico juxta expositionem Neofitum significat. = Azday Leviatorga. = Salamo Leviatorga. = Hic iterum hebraicae subscriptiones. Hoc quod scriptum est in hebraico juxta expositionem Neofitum significat. En presencia de nosaltres anomenats de davall compra la Dona Druda Vilua en Nason Alleni Rabbi, Semuel Res Joc tan aixi com es scrit demunt è à manat à nos de sagellar ò signar assi primerament Jusseff fill de Rabbi Naman testimoni. Ruven fill de Rabbi Azdar testimoni. Juda testimoni. Isach testimoni. S+num Petri Monetari. = S+num Petri Arnaldi Grury. = S+num Guillermi Mamerich. = S+num Berengarii Gerardi. = S+num Berengarii Suniarii. = S+num Arnaldi de Serriano qui haec scripsit cum litteris fusis in linea tertia die et anno quo supra.