Mostrando entradas con la etiqueta Amerensis. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Amerensis. Mostrar todas las entradas

jueves, 15 de diciembre de 2022

XXII. Acta electionis Abbatis Amerensis Raimundi.

XXII.


Acta
electionis Abbatis Amerensis Raimundi. (Vid. pág. 226.)


Ex.
autogr. in arch. monast. Ameren.


Omnipotens
Dnus. nr. Jesus Xpus. in terris degens discipulos XII. per quadrua
mundi misit, ut corda gentium que per varios errores raptabantur, a
fidei rectitudine traherent, et super petram quod ipse erat
collocarent. Ipsi vero conati sunt toto nisu a zabuli laqueis eos
evellere, et lavacris salutaribus abluere, ut purificati a sordibus
idolorum mundi pergere possent in regione vivorum. Unde nonnulli fos
(sic) spiritus sancti accensi, virtutum fidei roborati, linquentes
cosmum, ipsamque vitam, quam Theologi nostri duxere communem,
alternatim in tuguriis auspicia habentes, soli hero placere
studentes, adepti sunt cum celicolis regna appetere in terris
degentes. Unde noster Theosophus Benedictus huius aevi vitam fugiens,
deserta amplectens, soli Deo vaccare studens, multis annis incognitus
hominibus, notus fuit Deo, patribusque beatis. Dein XII. monasteria
construens duodenos monachos deputans per singulos patres constituit,
vitamque monasticam indidit. De cuius factis et dictis probi et
optimi viri sumpserunt exempla nobis valde utilia: ex quorum sufragio
modo fulget in mundo monachorum norma beata. Ergo a fidelibus viris
monasterium Amerensis constructum est regulis
 artibus
(sic) (regulis artis : regalis cartis) ibidem degentibus lex constituta est. Nos ergo fratres
supradicti loco degentes vitam monasticam secundum modulum
capacitatis nostre amplectentes, patre nostro
Amalricho
spirituale amisso, oravimus Deum ut suo nutu nobis tribueret qui
pater preesset. Proclamante ergo domno
Odono Presule, annuente
domno
Raimundo Duce, (Dux : Comite, duque : conde) eiusque
coniuge domna
Ermesindais Comitissa, consenciente domno Ugone
Comite Impuritanense, eligimus hunc virum nomine Reimundum ab ipsis
cunabulis in regularibus disciplinis educatum, moribus bonis
adornatum, sapiencia sale conditum, ut nobis esset pater in
spiritualibus, adiutor in adversis, in prospera humilis. Anno ergo
dominice Trabeacionis millesimo VI.° indiccione IIII. anno VIIII.
regnante
Radoberto Rege facta est hec electio vel adclamatio
in cenobio Sancte Marie cenobii Amerensis III. ÑNS. kl. febroarii,
proclamante simul domno Odone Presule, et domno Reimundo Duce et
Marchioni, et domna Ermesindis Comitissa, et domno Ugone Comite sub
testificatione bonorum virorum tam monachorum quam clericorum seu
coeterorum bonorum fidelium Xpianorum. Sig+num Reimundus Comes. =
Sig+num Ermesindis Comitissa. = + Odo hacsi indignus gra. Dei
Episcopus Sancte Sedis Gerundensis ecclesie, et nutu Dei Abbas ss. =
Sig+num Reimun... = Sig+num Oliba. = Sig+num Iothberto. = Sig+num
Mirone. = Raimundus gra. Dei
Viscecomes ss. = Sig+num
Iothberto filium Wilelmi.

XXI. Acta electionis Aimerici Abbatis monasteri S. Mariae Amerensis: anno DCCCCXLIX.

XXI.


Acta
electionis Aimerici Abbatis monasteri (pone monasterti) S. Mariae
Amerensis: anno DCCCCXLIX. (Vid. pág. 224).


Ex
autogr. in arch. eiusd. monast.


Cum
Deus omnipotens... veniens visceribus dignatus est ingraedi
virgineis, post nativitatem suam passion... lem resurrectionem et
triumphalem ascensionem et epost inflamat... itis constituit qui suam
ecclesiam praefulgerent, sicut vatizinavit... dextris in vestitu
 deaurato
circundata varietate et decore suo. Deinde per ipsos Apostolos...
constitutum est ut unaquaeque urbs suum proprium habeat pastorem, et
unumquod... gubernatorem, sicut exaratum est in tradictionibus
Sanctorum Basilii Episcopi et Isid... egregius doctilocus dictante
Angelo sancto scripsit regulam quomodo pervenire possent monachi...
Unde contigit ut una ex eisdem lucernis nomine Alexander de mo...
Mariae in comitatu Gerundense super fluvium que dicitur
Ameira
migrar... universa congregatio eius mortem valde condolentes cum
merore lacrimabiliter provo... ari Episcopi, et Borrelli Comitis
expetivimus eis ut pro amore Dei talem dedissent no... ut universum
gregem nostrum bene gubernando regeret, et regendo gubernaret...
Borrellus Comes rogavit Gohtmarum Episcopum cum Archidiaconibus suis
et cetero clero, et 
Gauzfredum
Comitem... natu terrae illius, et Odgarium Abbatem, et Arnulfum
Abbatem, et ceteris bonis... ut adquievissent praecibus monachorum ut
talem elegissent pastorem... regulariter perfecisset. Tunc Episcopus
et Comites et alii supra nominati consilium dederunt ut ipsi monachi
inter se elegissent Abbatem sicut mos est. Nos vero monachi haec
audientes annuentesque divina clementia invenimus unum ex nobis virum
fretum (sic) nomine Aimericum regular... in nostro monasterio
traditum, et per manus
Gohtmari (Gothmari) Episcopi ad grados
suos sublimatum, bonis moribus ornatum, humilem, castum, pudicum,
sobrium, mansuetum, misericordem, et bene intructum (sic)
(instructum) vetus et novum testamentum. Hunc adclamamus, eligimus,
volumus, et super nos Abbatem fieri petimus; et ut voluntas propria
clarescat nostra, propriis dactilis (sic) roboramus, et ut hec
adclamatio vel electio inconvulsa permaneat, tradimus, et donamus ego
Borrellus Comes, et
Gohtmarus (Gothmarus) Episcopus, et
Gauzfre Comes tibi Eimerico Abbati monasterium quod est situm supra
fluvium Ame... (Amer, Ameira, Ameria) in honore Sanctae Mariae, cum
ecclesiis, et cellis, et cum omnibus villis, et universis rebus ad se
pertinentibus, sicut continet auctoritas Patrum et regalis potestas:
et ut plenam habeat potestem (potestatem) manu propria roboramus.
Facta adclamationem vel electionem V idus novembras anno
Incarnationis dominicae DCCCCXL nono, inditione VII. XIIII. anno
regnante Ludoyco Rege.


+
Gondemarus sancte Ecclesiae Ierundensis humilis Episcopus. ss. =
Sig+num Borrellus Comes. = Teudesindus Archipbr. et Abba ss. =
Magnarius pbr. et monacus ss. = Teuderedus pbr. monacus ss. = Eroius
Archipbr. ss. = Fillipus diaconus et monacus ss. = Ebriarius pbr. ss.
= Jordanus pbr. et monacus ss. = Cristofore levita et canonicus ss. =
Bellus monnacus ss. = Ato Archilevita ss. = Ermenricus pbr.
ss. = Miro pbr. ss. = Viecius pbr. vel monacus ss.
 =
Liwla pbr. ss. = + Miro Comes. +. = Adalbertus pbr. ss. = 
+
Volveradus +. = Suniarius. ss. = Deilane levita ss. = Abo levita ss.
= Tassius levita ss. = Senderedus levita ss. = Bellus pbr. ss. =
Tramaricus levita ss. = Ataulfus pbr. qui haec electione vel
adclamatione scripsi et ss. die et anno praefixo.