Mostrando entradas con la etiqueta Amphosius. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Amphosius. Mostrar todas las entradas

lunes, 24 de abril de 2023

XI. Lecciones, Mallorca, fiesta, Santos Mártires Cabrit y Bassa,

XI.

Lecciones que se rezaban antiguamente en el obispado de Mallorca en la fiesta de los llamados Santos Mártires Cabrit y Basa, según se hallan en un sermón impreso, cuyo autor dice haberlas copiado de los Breviarios antiguos. (Vid. Página 203).

Lectio 1.a 

Anno Incarnationis Verbi millesimo ducentesimo octuagesimo septimo, Amphosius, Rex Aragonum, Cathaloniae Princeps (qui alias Ildefonsus vocabatur) regnum expugnaturus, Maioricas petiit, hac lacessitus iniuria quod vivente adhuc Petro, Rege Aragonum, patre eius, Jacobus, Maioricarum Rex, frater eiusdem Petri, aditum per Rossilionem Francorum patefecit Regi, magno cum exercitu Cathaloniam petenti. Qui usque Girundam profectus, villas et castella vastavit. Qui quidem Amphosius, patris memor iniuriae, regnum Maioricarum suae subiecit ditioni, absente tamen Jacobo, Maioricarum Rege et in Montepesulano degente.

Lectio 2.a

Capto igitur ab Amphosio Maioricarum regno, castellum quoddam solum erat (quod de Alarono vocant) mandatis eius non obtemperans. Quod cum Amphosio nuntiatum fuisset, ivit ad castellum, ut illud sibi darent, custodibus mandavit eius. E quibus respondit unus: ¿quis hic iste est qui sibi dari castellum iubet? Ait Rex: sum etenim ego Amphosius, Rex Aragonum et Maioricarum. At ille facete respondens: Amphosius, inquit, cum salsamento comeditur (nam Regis nomen patrio sermone pisci etiam cuidam conveniebat, cuius sapida confectio salsamentum est); sed nos, inquit, Regem praeter Jacobum habemus neminem, cui iusiurandum praestitimus, et fidem inviolatam servare intendimus. Et sciscitanti Regi, ¿quisnam esset qui sic loquebatur? respondit: Ego Capellus vocor, et socius meus Bassa. Cui Rex: iuro tibi, Capelle, quod ex quo haedus vocaris, haedorum more igni assari te faciam.

LECTIO 3.a

Paucis igitur post diebus, castello capto Regis industria, iussit Amphosius Rex Capellum et Bassam cum verubus ferreis, carbonibus quam maxime ignitis assari. Quod quidem nephandissimum supplicii genus cum Summo Pontifice Domino Papae Gregorio duodecimo relatum fuisset (totam per Italiam, Franciam, Castellam et Maioricarum regnum) (sic) ne tam atrox scelus impunitum remansisset, dictum Amphosium tamquam anathema publicari iussit.

LECTIO 9.a

Cum igitur Aragonum Rex se a Domino Papa excommunicatum scivisset, paenitentia ductus, a maximo petiit Pontifice, ut sibi veniam poscenti manum misericordiae porrigeret, et poenitentiam postulanti absolutionem largiretur. Quam quidem tali obtinuit pacto, ut Jacobo, Maioricarum Regi, patruo suo regnum et omnia redderet; iniunctaque sibi poenitentia ut quoddam altare et imaginem construeret ad Dei honorem, et laudem Beatae Virginis Matris eius, necnon et omnium Sanctorum venerationem, inter quos Capellus et Bassa comprehenderentur, qui pro fide servanda, et iureiurando non violando, per quod proprio eorum Regi et vero Domino tenebantur astricti, martyrium passi sunt. Et etiam quod anno quolibet in Sede Maioricarum, Dominica prima post omnium Sanctorum festum, omnium Martyrum celebraretur solemnitas; cuius rei faciendae onus sibi assumpsit Jacobus, Rex Maioricarum, eiusdem Amphosii patruus, qui dictum altare et imaginem construxit, atque anno quolibet dictam fecit celebrari festi sollennitatem. Beneficium autem non tempore illo, sed postea anno millessimo trecentessimo duodecimo per filium dicti Jacobi Sanctium, Maioricarum Regem institutum fuit, pro animabus dictorum Capelli et Bassa; qui sunt equidem laudandi, nam mortui sunt pro Domino Jesu Christo, et pro eorum Rege; ideo percipere meruerunt inmarcescibilem gloriae coronam.