Mostrando entradas con la etiqueta Arnuste. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Arnuste. Mostrar todas las entradas

domingo, 24 de julio de 2022

Tomo 6, apéndice 11. Acta concilii Barcinonensis anno DCCCCVI.

XI. 

Acta concilii Barcinonensis anno DCCCCVI. (906) habiti, nunc denuo ad autographi fidem in arch. eccl. Ausonensis exacta. (V. pág. 123.) 

Annuente atque inspirante divinâ clementiâ, anno verbi incarnati DCCCC.VI. conventus pontificum reverendorum factus est aput nobilem civitatem Barchinonam, in quo affuerunt reverentissimus metropolita Arnustus, primae Narbonae civitatis antestis, pariterque Servus Dei, et Reinardus nec non Aiquinus, et Nantigisus, seu aetiam Hidalcharius, et Teudericus sanctissimi praesules: eximius quoque princeps et marchio Wifredus: (como Ramón Berenguer IV, príncipe y marqués, el principal de los condes de Barchinona, Barcelona) cum his omnibus aetiam abbatum et diversi ordinis clericorum maxima conglobatio, et religiosorum laicorum inmodica caterva. His igitur omnibus in ecclesia Sanctae Crucis in unum congregatis, surrexit quidam in medio sanctae religionis episcopus Ausonensis ecclesiae, nomine Hidalcharius, proferens quaerimoniam suae aecclesiae, dicensque: Attendat, et consideret vestra reverenda paternitas, ó venerande archipraesul Arnuste, nec non et omnes, qui in hoc sacro concilio adestis. Cum priscis temporibus tota Hispania atque Gotia sacris insisteret erudictionibus, et vernaret clero atque fulgeret ecclesiis Christo dicatis, inter reliquas ipsa quoque Ausonensis ecclesia nobilis habebatur. Peccatis vero exigentibus illorum qui tunc habitatores erant illarum terrarum, ut omnes nostis, barbarico gladio divino iuditio traditi sunt; ita ut ne aliquis christianorum in praedicto pago Ausonae remaneret. Post multorum autem annorum curricula misertus Dominus terrae illi, suscitavit in ea nobilissimum principem Wifredum, et fratres eius, qui ex diversis locis et gentibus homines pio amore colligentes, praelibatam ecclesiam cum suis finibus in pristinum instauraverunt statum. Cum autem adhuc in paucitate consisteret, donec dum talis esset, ut per se episcopum, sicut antiquitus, habere posset, adiit praedictus marchio reverendum Sigebodum episcopum et Narbonensem metropolitanum, ut iam fatam ecclesiam sub suo teneret regimine, et tam per se, quam per suos convicinos sufraganeos, illam ordinaret atque disponeret, donec favente Deo paulatim ad incrementum perveniret, qualiter in ea proprius episcopus iuxta antiquum morem consistere posset. Cum vero pietas superni numinis ipsam aeclesiam per iam dictum principem longe lateque dilatasset, et cuncti cernerent illam proprium debere episcopum habere, iam venerabilem Sigebodum divinâ vocatione ex ac luce subtractum, expetiit tam idem marchio, quam omnis clerus et populus Ausonensis, reverendum Teodardum praelibatae Narbonae pontificem, ut sepe dictae aecclesiae Ausonensi proprium ordinaret episcopum. Qui unâ cum caeteris pontificibus dignis illorum peticionibus annuens, in pontificium eiusdem aeclesiae decessorem meum divinae memoriae Gotmarum sacrâ benedictione consecrare non distulit. Illis quoque uterque universae carnis viam carpentibus, eximio archipontifice Arnusto Narbonam Teodardo succedente, me quoque inmeritum Ausonensi per cleri et plebis electionem praefecit aecclesiae. Iniunctum est autem decessori meo a reverendo Teodardo, et mihi a praesenti metropolitano, ut aecclesiae Narbonensi, quae est in honore Sanctorum Martyrum Iusti et Pastoris sita, per singulos annos libram argenti persolveremus. 

Nunc itaque videat sanctissimus metropolita, et omnes reverentissimi, qui adestis, episcopi, et revolvat omnia volumina sanctae legis christianae, si equum est episcopum fiscalem esse, vel si cathedra episcopalis alicui aecclesiae tributum debeat solvere, nisi tantum, quod iura canonum resonant, humilem subiectionem, atque debitum honorem proprio defferre metropolitano. Diutissime autem illis de hoc tractantibus, et perspicientibus ratam episcopi quaerimoniam, tandem isdem respondit metropolita: 

De hoc quod strenua sagacitas dilecti confratris nostri Hidalcharii episcopi quaerelatur, iusta quidem nobis eius videtur quaerela; sed in hoc nos, acta quidem prioris decessoris nostri  sequentes, inprovise atque inconsiderate aegimus. ldeoque quia quaerimonia eius recta nobis ac vobis videtur, differamus illud usque ad plenam synodum, et perfectum duodenarium numerum confratrum nostrorum, iuxta statuta sacrorum canonum; et tunc secundum divinam inspirationem, ex hoc, quod rectius est statuamus. Sequenti denique anno sancta synodus congregata est in caenobio Sancti Tiberii territorii Agatensis, in quo iterum affluerunt reliqui episcopi, qui priori defuerant conventui; in qua iterum sinodo eadem quaestio a cunctis iterum ventilata est. 

Universi igitur, qui inibi residebant, Sancti Spiritus illustratione aflati, decernentes pariter decreverunt, non debere episcopum tributarium esse, neque cathedram episcopalem, quae domina et mater... proprii cleri et plebis, alicui servitio mancipari, sed liberam esse ab omni iure fiscali. Placuit itaque omnibus, quorum nomina subter tenentur inserta, ut hoc decretum scripturae propriis roborarent manibus; et sub divinum anathema, atque aeternâ censurâ statuerunt, ne quis umquam successorum illorum sanctae Ausonensi aecclesiae inponeret, quod pia consideratione illis omnibus decernentibus ab ea funditus amputatum est. Igitur ego Arnustus gratiâ annuente supernâ exiguus Narbonensis episcopus, omnium confratrum nostrorum rectissimam ex hoc perspiciens definitionem, caedo atque per-dono tam eidem suprataxato ldalchario episcopo sanctae Ausonensis aecclesiae, quam omnibus successoribus suis, praedictum argenti librae censum, quod a decessore meo Domno Teodardo, vel a me inprovise impositum est, ut neque a me, neque ad successoribus meis ullo modo requiratur; sed liceat memorato episcopo, suisque successoribus immunes esse ab omni iure fiscali, sicut  reliqui in nostram provintiam. vel ubicumque christiana religio pollet, sancti in omnibus videntur esse episcopi. Si quis vero, quod absit, temerario ausu contra hoc decretum, a nobis pio amore statutum, agere voluerit, sicut supra scriptum est, divino iuditio, et anathematis vinculo feriatur.

+ Arnustus sanctae Narbonensis ecclesiae humilis episcopus hoc decretum roboravi.  + Audgarius episcopus SS. = Gunteris episcopus SS. = Reginardus episcopus SS. = Gimera (Guimerá, como yo) episcopus SS. = Geirardus episcopus SS. = Riculfus episcopus consensi et subscripsi. = + Guigo sanctae Gerundensis ecclesiae SS. = Nantygisus sanctae Urgelitanae ecclesiae episcopus consensi et subscripsi. = Teudericus sanctae Barchinonensis aecclesiae episcopus consensi et subscripsi. = Sig+num Stephanus clericus, qui hunc decretum sanctae aecclesiae Ausonensis scripsit et subscripsit die et anno quo supra.