Mostrando entradas con la etiqueta Berengarii de Villamul. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Berengarii de Villamul. Mostrar todas las entradas

lunes, 20 de febrero de 2023

X. Constitutio magna D. Berengarii de Villamul, Archiepiscopi Tarraconensis in favorem canonicae ipsius eclesiae, an. MCXCIII.

X.

Constitutio magna D. Berengarii de Villamul, Archiepiscopi Tarraconensis in favorem canonicae ipsius eclesiae, an. MCXCIII. (1193) (Vid. pág. 81.)

Ex arch. eccl. Tarracon.

Providum est scripturae committere, quidquid volumus notitiam transmittere posterorum. Caute quidem per scripturam agitur, ut in hiis, quae inter aliquos gesta vel constituta sunt, ex oblivione aliquid non mutetur. Inde est ergo quod ego Berengarius Dei dignatione Tarrachonensis Archiepiscopus scripto mandare decrevi constitutiones quasdam quas ad honorem et comodum Terrachonensis ecclesiae facio in Terrachonensi ecclesia, convocato generali Capitulo, ut videlicet per scripturae officium ad notitiam veniant posterorum. Constituo siquidem quod si quis ab hac die canonicus vel conversus factus fuerit Terrachonensis ecclesiae, et obtulerit honorem vel pecuniam ecclesiae, totum quod obtulerit, sive honor sive pecunie fuerit, sit canonicae Terrachonensis ecclesiae; ita quod Archiepiscopus non possit inde partem exigere, undecunque fuerit, vel undecunque venerit qui canonicus fuerit, vel conversus. Et si ante oblationem, quam de honore fecerit canonicus vel conversus, decimae communes erant Archiepiscopi et canonicae, pars Archiepiscopi de ipsis decimis cedat in jus canonicae in hiis, quae propriis sumptibus canonica laboraverit. Constituo etiam quod si quis laicorum in obitu suo pecuniam vel rem mobilem dimiserit ecclesiae, vel officinis ecclesiae, totum sit canonicae, vel officinarum ecclesiae, quod eis dimissum fuerit; Archiepiscopus vero habeat quod ei expresse dimissum fuerit in re mobili vel peccunia, et non aliud. Si vero honorem in testamento dimiserint ecclesiae morientes, dividatur honor ille per medium inter Archiepiscopum et canonicam. Si vero in generali dicat testator hoc vel illud dimitto ecclesiae, et non exprimat quantum habeat inde Archiepiscopus, vel canonica, vet aliae officinae, quod ita in generali dimissum fuerit, per quartas dividatur inter Archiepiscopum, et canonicam, et sacristiam, et capellanos de re mobili vel pecunia. Constituo etiam ut quidquid de mobilibus relinquerint canonicae vel officinis ecclesiae capellani in campo Terrachonae constituti in testamentis suis, totum sit canonicae vel officinarum Ecclesiae quod dimissum fuerit eis. Coeterum si capellani in campo Tarrachonae constituti intestato decesserint, de rebus illis, quae ex eorum intestatione ad Archiepiscopum pervenerint, habeat Archiepiscopus duas partes, et canonica tertiam partem. Institutiones vero omnium ecclesiarum Tarrachon. dioecesis ad Archiepiscopum ex toto pertineant, illis tantum exceptis, quae sunt aut in futuro erunt ex donatione Archiepiscopi Tarrachonae canonicae vel officinarum ecclesiae, veluti ecclesia Sti. Fructuosi, et ecclesia de Villa Constantina, et ecclesia de Reds, et ecclesia de Pineta fracta, et ecclesia de Villanova, et ecclesia de Castlar, et coeteris, quae modo spectant ad jus canonicae vel officinarum ipsius ecclesiae. Dono quoque et assigno archidiaconatui Terrachonensis ecclesiae ecclesiam de Vallibus, ita quod Archidiaconus accipiat ibi medietatem primitiarum panis tantum et vini, tam de vallibus quam de Valle molli (Vallmoll, Valmoll), et quartam panis, et quintam vini de propriis laborationibus ipsius ecclesiae, et medietatem decimarum et bovagii de honoribus rusticorum qui sunt spetialiter de dominicatura ipsius ecclesiae: coetera omnia sint capellani ipsius ecclesiae, ita quod de hiis quae modo assignantur ei, nichil unquam possit subtrahere, vel minuere aliquo modo Archiepiscopus vel Archidiachonus. Archiepiscopus  vero habeat singulis annis unam coenam ibi cum XL equitaturis. Institutio vero ipsius ecclesiae sit Archidiaconi, sed facta institutione praesentetur sacerdos Archiepiscopo, et de manu ejus curam suscipiat animarum. Assigno quoque archidiaconatui, retenta coena et juribus episcopalibus, ecclesiam de Fores, sicut jam assignata fuerat ei. 

Etiam canonica assignat ei de proprio mansum de Spelunca Francolini (Espluga de Francolí) supra pontem Gaudii cum molendinis. Archidiaconus vero de coetero non accipiat, neque exigat decimas decimarum, quas ab Archiepiscopo solet accipere in concha, vel territorio Berberani (conca de Barberá), et de Comolats, et de Marcha, vel Silva a montannis superius; sed renunciet ex toto decimis decimarum, et sit contentus hiis, quae modo assignata sunt ei, nisi ex beneficio Archiepiscopi vel canonicae aliquid perceperit in futuro. Constituo etiam quod post decesum hujus Archidiaconi, vel post translationem ejus, si in locum altiorem translatus fuerit, numquam archidiaconatum vel aliquam aliam dignitatem habeat in Tarrachonensi ecclesia clericus saecularis, sed canonicus regularis tantum professus, et habitator ipsius ecclesiae. Salvo quoque et diffinio canonicae Terrachonensis ecclesiae omnia stabilimenta, et fortitudines, et municiones, et potestates, et dominium habitatorum Castri de Monte rubeo (Montroig del Camp), et Castri de Camaron, et terminorum suorum, et omnes ecclesias et institutiones earum pro eo quod territorium illud populat et populavit, et propter missiones multas et magnas, quas facit, et fecit, et faciet ibi, in quibus nichil contuli ego, sed retineo mihi et successoribus medietatem decimarum panis tantum et vini, quae communes sunt Archiepiscopi et canonicae, ita quod pars decimarum Archiepiscopi de pane et vino aequalis sit parti canonicae Terrachonensis ecclesiae. In proventibus vero, quae de stabilimentis, stachamentis, et justitiis communiter proveniunt ad Archiepiscopum et canonicam in territorio illo, retineo mihi et successoribus meis quartam partem, cui tripla sit pars canonicae de proventibus illis. In redditibus furnorum, levatis primo omnibus missionibus quae in furnis et pro furnis fieri oportuerit, retineo mihi et successoribus meis quartam partem ita quod tripla sit ad partem meam pars canonicae Terrachonensis ecclesiae de furnorum proventibus. Retineo etiam mihi et succesoribus meis unam ecclesiam: illam, scilicet, quae secundo loco melior fuerit, et magis mihi placuerit inter caeteras ecclesias illius territorii, et retineo in parrochia illius ecclesiae honorem ad unum par boum excepto honore, qui debet assignari ecclesiae ad alterum par boum. In termino quoque alterius duorum castrorum praedictorum, in quo non fuerit ecclesia, quam retineo, retineo mihi honorem ad alterum par boum. Stabilimenta vero, stachamenta, et placita omnia fiant per manus et in manibus Bajuli canonicae, et non Bajuli Archiepiscopi; ita tamen quod Archiepiscopus habeat fideliter quartam de omnibus quae inde provenerint, et Bajulus canonicae juret communiter Archiepiscopo et canonicae quod utrique tradat fideliter partem suam. Institutiones vero ecclesiarum sint canonicae Tarrachonae ecclesiae; sed post institutionem praesententur clerici Archiepiscopo, ut de manu ejus curam accipiant animarum. Archiepiscopus vero in tertio anno tantum cum XX. aequitaturis accipiat ibi coenas, si in propria persona visitaverit ecclesias, aliter vero non. Omnes autem fabricae castrorum ipsorum et terminorum suorum sint canonicae Terrachonensis ecclesiae. Retineo etiam mihi et successoribus meis ut de ipsis duobus castris et de omnibus municionibus, quae infra terminos eorum fuerint, possim mihi valere, et me defendere contra omnes homines. Concedo quoque et confirmo in perpetuum Terrachonensi canonicae medietatem omnium, quae de portu vel mari Terrachonae pervenerint nomine guizagii, vel nomine licentiae datae, vel exactione annonae vel aliquo jure, vel aliqua ratione, vel aliqua vi, vel aliqua exactione. Omnes aliae quaerimoniae, quae usque in praesens emergere possunt inter Archiepiscopum et canonicam, sopiantur et precludantur ex toto: ita quod neutra pars alteram de aliqua impetere possit, sed utraque pars quiete habeat de coetera quidquid modo quiete possidet, et habet aliquo modo. Has autem constitutiones facio cum consilio generalis Capituli Terrachonae ecclesiae ad honorem Dei, ut dictum est, et ad commodum et utilitatem ipsius ecclesiae. Pro hiis autem beneficiis, et aliis pluribus, et majoribus, quae, Deo volente, adhuc conferam ecclesiae, diligat me affectuose, et honoret me ecclesia tanquam pium patrem et bonum Dominum, et juvet me tam in vita quam in morte vigilanter et sollicite in orationibus suis et sacrificiis et coeteris spiritualibus bonis. Ut autem perpetuum vigorem obtineant constitutiones praedictae, benedictus sit a Deo Patre nostro et Domino Jhesu (se lee Jeshu) Xpto. qui eas illibate servaverit, et maledictus sit a Deo, et excommunicatus, et anathematizatus auctoritate Dei et Beatorum Apostolorum Petri et Pauli, et nostra, quicumque eis obviare, vel in aliquo contraire temptaverit: ita quod spiritus ejus salvus sit in die Domini. Quae expresse retineo in castris Montis rubei et Camaronis, et in terminis suis habeat Archiepiscopus, et non aliud; et omnia quae expresse non sint retenta, sint canonicae Terrachonae ecclesiae. Praeterea recognosco canonicae quod teneo ex concessione ejus quandam vineam suam, quam Arnaldus Rog ei dimissit; et volo et mando quod post obitum meum sine omni honere ad canonicam revertatur. Et hoc totum sub excomunicatione praedicta concludo. Volo quoque et constituo ut canonici Terrachonae ecclesiae reverenter et honorifice recipiantur ubicumque venerint in Terrachonensi dioecesi. Actum est hoc kalendis augusti anno M.C.XC.III. Dominicae Incarnationis. = + Berengarius, Terrachonensis Archiepiscopus. = + Ego Gregorius Sancti Angeli Diaconus Cardinalis, Apostolicae Sedis Legatus subscribo, signo atque confirmo, et sub anathemate observari praecipio. = Ego R. de Rochabertino, Terrachonensis Archidiaconus confirmo. = Sig+num Johannis, Terrachonensis ecclesiae Prepositi. =  Sig+num Raymundi, presbyteri et canonici. = Ego Raymundus de Barbarano subscribo. = Ego Gombaldus, Terrachonensis ecclesiae Sacrista subscribo. =  Sig+num Berengarii, Terrachonensis ecclesiae Camerarii. =  Sig+num Petri de Brugariis. = Ego Bernardus de Ripis, Terrachonensis ecclesiae canonicus subscribo. = Ego Johannes Dertosae presbyter subscribo. =  Sig+num Johannis de Sta. Digna. =  Sig+num Boni pariis. = Ego Guillermus, Terrachonensis ecclesiae canonicus subscribo. = Ego Raymundus Guillermi, Terrachonensis ecclesiae canonicus subscribo. =  Sig+num A. Palombarii. =  Sig+num Berengarii de Sto. Vincentio canonici. =  Sig+num Raymundi de Linars canonici. =  Sig+num Petri Camcer, canonici. = Ego Petrus de Terrachona, Terrachonensis notarius hoc scripsi, et rasi et emendavi in linea XXII ubi dicitur cui, et in XXV, ubi dicitur honorem, et in XXXIIII, ubi dicitur auctoritate die et anno + praefixo.