Mostrando entradas con la etiqueta Bernardi Berengarii. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Bernardi Berengarii. Mostrar todas las entradas

lunes, 22 de agosto de 2022

XVIII. Dedicatio eccl. Sancti Nicolai in villa de Ager, anno MCI. (1101)

XVIII.

Dedicatio eccl. Sancti Nicolai in villa de Ager, anno MCI. (1101) (V. pág. 118.) 

Ex arch. eccl. Ageren. núm. 2129. 

Anno dominicae incarnationis C. ° I.° post millessimum, venit domnus Berengarius, Barchinonensis episcopus, in castrum, quod dicitur Ager, rogatu Petri abbatis eiusdem loci, et Bernardi Berengarii senioris castri, et matris eius Bellisendis, et constipatus multitudine diversi ordinis clerichorum, militum, et rustichorum, dedicavit ecclesiam in honore beatissimi confessoris Nicholai iuxta idem castrum in loco, quem vocant ad Asperum, ubi est xenodochium ad pauperes recreandos constructum, et reconditis ibi reliquiis Sanctae Fidis virginis, et martiris, et Sancti Gregorii confessoris, designavit ibi cimiterium per circuitum XXX passum. Porro viri illi, qui in hac dedicatione loco illi dedere donaria, isti sunt. Primitus iam dictus Bernardus Berengarii, cum matre sua Bellisendis, dedit ibi I. ferragenale iuxta Asperum: Guillelmus Riculfi unam terram, quam habet iuxta eandem ecclesiam: Bonafilia cum nepotibus suis Berardo, et Arberto aliam terram in loco dicto Pedeger: uxor Reimundi Lobeti Belizia dat ibi aliam terram, que est in via de Corniol: Martinus Eneg aliam terram in illo loco: Petrus Manincasulis unam olivam: Arbertus faber aliam olivam: Godrillis unam terram ad Pradil: Mir Ioannis aliam terram ad Verbel: Chavinus aliam in eodem loco: Compagnus de Cholabor, et uxor sua Vidalia, aliam terram ad Guardiolam: Arnal Cibor ad Manuturres I. linar cum duas olivas: Petrus Godich I. terram super Sanctam Columbam: Guitardus Bellus I. oliva ad Salentis: Gerbet Oseta, cum uxore sua, dedit ei I. optimam terram in loco ubi dicitur Cortinas iuxta viam, que ducit ad Cholobor, tali conventione, ut ipse, et posteri eius hanc omni tempore laborent, donantes quartam partem totius fructus, qui inde exierint, praedictae ecclesiae beati Nicholai: Rodlandus Marches spopondit ibi se daturum quotannis sextarium annonae, et sextarium vini: Martinus Mironi de Clarmont similiter: Aman de Sancti Laurentii similiter: Berengarius Arnalli sextarios II. vini per unumquemque anni: Guillelmus Arnalli sextarium anone, et sextarium vini per unumquemque anni: Vidal de Sancti Laurentii emina I. frumenti, et emina ordei, et sextarium I. vini per unumquemque ani. = Petrus abbas Agerensis, qui hoc confirmat. = Berengarius Barchinonensis episcopus. = Bernardus sacrista, qui hoc confirmat. = Raimundus Elemosinarius. = Petrus prepositus +. = Poncius levita. = Raimundus presbiter, qui hoc scripsit, et sub + (scripsit) die et anno quod supra. 

viernes, 5 de agosto de 2022

X. Introductio vitae canonicae S. Augustini in ecclesia Manresensi, anno MXCVIII.

X. 

Introductio vitae canonicae S. Augustini in ecclesia Manresensi, anno MXCVIII. (V. pág. 174.) 

Ex transl. coevo in cod. Evang. eccl. Minoris. quem textum argenti vocabant. 

Quoniam mos plerisque inolevit fidelibus, ut pro animarum suarum remedio, ex his, quae temporaliter perfrui videntur, aliquid conferant omnipotenti Deo, quatenus per huiusmodi comercium consequi valeant eternae vitae stipendium; idcirco (se lee icirco) ego Poncius Raimundi, cum assensu atque consilio domni Berengarii Terragonensis archiepiscopus, suorumque clericorum, nec non et cum consilio Poncii Geralli, atque Raimundi Guifredi, Raimundi Geriberti, et Bernardi Berengarii aliorumque multorum, tam clericorum quam laicorum, unanimiter in huiusmodi negotio faventium, trado atque mea electione committo ecclesiam Sanctae Mariae intra Minorisam civitatis menia constructae, tibi Bernardo priori, et Arnallo Bonifilii sacerdoti praedictae ecclesiae, et clericis eiusdem loci, cum ceteris qui ibi venerint, Deo sub tuo regimine regulariter famulantibus; tali modo, ut tu praephatus Bernardus fias prior istius loci omnibus diebus vitae tuae: post tuum obitum ipsi clerici praescriptae ecclesiae Minorisae eligant priorem de illius congregatione, aut aliunde, cum consilio domni archiepiscopi Terragonensis. Ea scilicet conditione, ut ipsum locum in quantum poteritis, aut melius studeatis reformare, et Sancti Augustini regulam ibi perpetuo indesinenter teneatis, et ut neque ego, neque aliqua secularis vel ecclesiastica persona, hoc vobis praesumat auferre, neque ex his, quae ibi a fidelibus collata sunt, quicquam demere, nec ipsum locum conetur destruere. Ego igitur Poncius praephatus concedo praelibatae ecclesiae cuncta quae aut praesens noscitur habere, vel in antea habuerit, vel per quodlibet (: quolibet) modum adquisierit, cum capellaniis, et ecclesiis, et omnibus, quae ad praephatum locum pertinent, vel pertinere debent, excepta ipsa dominicatura, quam exinde solitus sum tenere. Tali videlicet ratione, ut haec omnia teneatis, et vestro iure posideatis, et tamquam fideles dispensatores, secundum quod vestrum decet ordinem, in Christi ecclesiaeque ipsius necessitatibus negociemini, ad libitum vestrum in omnibus, quibus vobis melius visum fuerit, erogetis. Hanc autem scripturam si quis destruere, vel anullare temere conatus fuerit, vel praephato priori et clericis ipsius sub S. Augustini regula Domino ibidem famulantibus, auferre vel iminuere praephatum locum praesumpserit, donec satisfaciat, omnipotentis Dei iram incurrere se noverit, et anatematis nexibus constrictus perpetuâ penâ multandus permanebit. Acta huiusmodi conscriptio VIII. Id. Novembr. anno XXXVIIII. regis Philippi. = Poncius abba + ego qui hanc electionen facio et firmo et firmare rogo. = n. Raimundi Guifredi. = n. Bernardi Berengarii. = n. Bernardi Uzalardi. = n. Petri Bermundi. = n. Arnalli Raimundi. = Bernardus diaconus, qui cartam illam scripsit, vocitatur.