Mostrando entradas con la etiqueta Calli. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Calli. Mostrar todas las entradas

viernes, 31 de marzo de 2023

III. Rerum apud Maioricas gestarum ab anno 1372 ad 1408.

III.

Rerum apud Maioricas gestarum ab anno 1372 ad 1408. 

Chronicon ordinatum ex coevis notulis, quas Matheus Salzet, publicus Maioricarum tabellio, ad oram librorum, quos Protocola vocant, nunc latino, nunc vernaculo sermone, prout res gerebantur appixit. (Vid. pág. 22.)

Gratum posteritati munus.

Praedicti autem libri in cathedrali Majoric. asservantur.

Anno 1372: Die dominica, quae erat festum S. Jacobi, qua computabatur XXV. mensis julii, anno a Nativitate Domini M.CCC.LXX secundo, scitum fuit quod venerabilis crux auri, in qua erat de ligno sacratissimae verae Crucis Domini nostri Jhesu Christi, fuit a castro regio Maioricarum furtata. Et postmodum, facta diligenti indagatione, fuit dictum sacratissimum lignum repertum in hospitio Bartholomei Poncii, argenterii, die martii XXVII. dictorum mensis et anni. Et ob hoc fuit facta solemnis processio in dicta civitate usque ad dictum hospitium.

1374. Die sabbati VII mensis octobris, anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXIV., quatuordecim servi Sarraceni, et neophiti ac Tartari fuerunt suspensi per plateas civitatis ex eo quia voluerunt ignem ponere per diversa loca dictae civitatis et terram ac regnum Maioricarum sibi ipsis retinere, ac Regi Sarracenorum tradere, Dominum Regem Aragonum inde penitus ab eodem removendo seu alias expoliando.

1375. Anno a Nativitate Domini M.CCC.LXX quinto fuit in Maiorica magna et crebra mortalitas, tam intus civitatem, quam extra, qua gentes diversarum nationum numero decesserunt ultra XXXV milia; et dicta mortalitas incepit in mense januarii dicti anni.

1377. Die sabbati XXI mensis febroarii, anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXVII. Rev. in Xpo. P. et D. Bernardus Sancii, Episcopus, ordinis fratrum Minorum, existens intus capellam Beati Pauli constructam intra palatium episcopale, de licentia et permissu venerabilium Dominorum Berengarii Borroni et Bartolomei de Podio aulucho, canonicorum et Vicariorum, Sede vacante, contulit tonsuram Jacobo Salzeti, filio Mathei Salzeti, notarii Maioricensis.

1379... CC.LXX nono fuer... den Boto... quedam Sarracena Raimundi Oliverii quondam ad comburendum, ex eo quia administraverant et fecerant aliquas perfumaciones adversus uxorem dicti Raimundi Oliverii; et inde fuit factus pulxerrimus sermo in loco vocato lo padró, prope ecclesiam Sedis, et lata sententia per reverendum Dominum Maioricensem Episcopum, et per venerabilem magistrum P. Corregerii, per quam extitit pronunciatum dictum Sarracenum fore ereticum.

Die mercurii XIV. mensis septembris, anno a Nativitate Domini M.CCCLXX nono, fuit praeconizata publice per civitatem Maioricarum pax inter illustrissimum Dominum nostrum Regem Aragonum et communem Pisarum (común de Pisa).

1381. Die sabbati nona mensis marcii, anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXX primo, hora terciarum fuit praeconizata cum mimmis pecunia argentea per civitatem Maioricarum; et imposita pena amissionis bonorum et corporis, quod nullus renueret recipere dictam pecuniam.

1380. Anno Domini M.CCC.LXXX., VII. die madii, fuit sollempnizatum matrimonium inter illustrem Dominum Infantem Johannem, primogenitum Serenissimi Domini Aragonum Regis, et illustrem neptem, sive neboda illustrissimi Regis Franciae.

1381. Die lunae XII. mensis augusti, anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXX primo fuit combustus quidam Judeus vocatus Saydo Davidis, pro eo quia supposuit quandam monialem ordinis Sanctae Clarae, quae eadem ratione interfecta fuit.

Die sabbati XXXI. augusti, anno praedicto, illustris Infans Petrus, ordinis Sancti Francisci, intravit civitatem Maioricarum et hospitavit in palatio episcopali huius civitatis.

Anno Domini M.CCC.LXXX primo fuit in Maiorica maxima sichcitas (sequía; sequera), in tantum quod omnes canoni et cequiae civitatis tam intus quam extra fuerunt clausi. Sed divino iudicio et bonitate Dei segetes et vindimiae ipsius anni fuerunt sufficienter habundantes et fertiles.

1382. Die veneris XXVI. mensis septembris anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXXII. paulo post horam tertiarum venerabilis Arnaldus Cerdoni, Raimundi Burguesii, milites, Johannes Umberti, civis, et en Borras de Buyola, nuncii per civitatem et totam insulam Maioricam destinati, recesserunt ab insula iam dicta cum quadam galiota armata Arnaldi Aymar et P. Agulloni, pro eundo et accedendo ad curias, quas Deo volente Dominus Rex celebrare promisit in loco... (cetera desunt.).

Die jovis XXX. mensis octobris anno praedicto venerabiles Johannes de Tagamanent, Domicellus, et Jacobus Mathes, lapiscida, jurati anni praesentis regni Maioricarum, et Johannes Lobera, legum doctor recesserunt a regno Maioricae pro eundo apud regnum Valentiae, pro tractandis negotiis dicti regni coram Domino nostro Rege; ubi iam venerabilis Johannes de Mora, Thomas de Bacho et P. Adarroni, milites sunt presentes pro eisdem negotiis pertractandis.

Die jovis IIII. mensis decembris anno praedicto, praenominati, dempto dicto venerabili Johanne de Mora, redierunt huc cum galiota Arnaldi Aymar.

Die mercurii XXIIII. mensis decembris anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXXII. in vigilia Nativitatis Domini ex tunc proxime instantis fuerunt creati jurati civitatis Maioricae cum radolins. Et fuerunt hii qui sequuntur, videlicet, venerabilis Arnaldus Cerdoni, miles: Johannes de Portello et Guillermus Serra, cives: Petrus Pontis et Johannes Cimieres, mercatores: ac Andreas Regalis, tintorerius.

Subsequenter die lunae XXVIIII. mensis decembris anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXXIII. fuerunt inventi in volta picta prope curias versi infrascripti:

Fle misera, geme vitam sortem balearis

Mistrum (a) adest, chaos inseviet, fies et tuis exul.

(a) i. latens odium glos. *interlin.

Et illamet die post prandium fuit inventa responsio ad dictos versus, facta sub hac forma:

Si quem chaos conclusit, et inde liberatus existit

Non est locus fleti, sed leticie et bone spei. / *finis daenominabit.

1383. Die veneris quinta mensis marcii anno prescripto subditi judicis Arboreae (Juez de Arborea), rebelli Domino nostro Regi Aragon. interfecerunt eundem judicem intus civitatem Oristagni gravissima morte. Et in crastinum ipsius dici interfecerunt quandam filiam eiusdem, ut per diversas litteras aliqui fuerunt cerciorati.

Die sabbati quarta mensis aprilis anno praedicto fuit facta praeconizatio cum diversis mimmis, per quam venerabiles jurati Maioricarum notificarunt omnibus generaliter, quod medietates impositionum et adjutarum inde impositarum intus et extra civitatem removebantur, ut in ipsa praeconizatione latius expressatur.

1384. Divenres que hom comptava a sinch del mes de fabrer lany de la Nativitat de nostre Senyor M.CCC.LXXXIIII. fo feta crida publica ab so de nafils en la plasa de la Cort, que tots astrangers qui venguen habitar en la ila de Mallorques ab sus mulles, fossen franchs e quitis de guayta e de moliga ques cull en la dita ila, per X. anys primers vinants, e ques pusguen alagrar de les franqueses e libertats del dit regne de Mallorques, e los astrangers qui son en la dila ila, que pendran muller, que sien franchs aximatex per dos anys primers vinents, e ques pusguen alagrar de les dites libertats e franqueses; empero ques fassen scriure en la sala dels honrats jurats.

Die jovis XI. mensis februarii anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXX. quarto. Reverendus D. Bonanatus Tarini, Episcopus Teldensis, nomine Reverendi Domini Petri Dei gratia Maioricensis Episcopi, pro nunch a regno Maioricas absentis, contulit tonsuram Vincentio Falzeti, filio Mathei Falzeti, notario. (Más arriba hay un notario Mathei Salzeti; la s alargada y la f se confunden mucho en los manuscritos e impresiones antiguas)

En lo mes de agost lany M.CCC.LXXXIIII. lo honorable Mossen Francesch Sagarriga (ipsa : ça garriga), cavaller, Gobernador del regne de Mallorques, feu gran exequcio de armes, posat que aquells qui les portaven, hageressen privilegi de portar aquelles.

Die dominica XVIII. mensis augusti dicti anni, Illustris Infanta Regina Ciciliae, neptis sive neta Illustrissimi Domini Aragonum Regis aplicuit (: va aplegar, aplegá; llegó) Maioricas cum quadam pulxerrima navi Castellana.

In mense octobris anno predicto fuit feta (facta) preconizatio (pregó) perularum et aliarum rerum.

1386. Digous a XXVII. de setembre lany M.CCC.LXXXVI. fo aportat e pujat hun seny gran de pes de XXXVII. quintas e dues liuras en la torra gran de la ciutat situada en lo fossar dels frares preycadors per tocar les hores del dia e de la nit.

Die veneris quarta mensis januarii anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXXVII. circa horam terciarum extitit denuntiatum honorabili Domino Francisco Sagarriga, militi, Gubernatori Maioricarum, et venerabilibus juratis regni Maioricarum, quod Illustrissimus Dominus Petrus Dei gratia Aragonum Rex dies suos clauserat extremos. Etiamque fuit per nominatos et alios publice divulgatum et denunciatum illustrem Dominam Sibiliam de Fortiano, Reginam Aragonum clamdestine fugisse a civitate Barchinonae.

1387. Anno Domini M.CCC.LXXXVII. fuit facta nova pragmatica per Illustrissimum Dominum Johannem Regem Aragonum super regimine civitatis Maioricae et totius insulae eiusdem; ob quod in vigilia Beatae Mariae mensis augusti eiusdem anni, fuerunt facti et creati novi jurati dictae civitatis; et isti omnes debent regere eorum jurariam per XVI. menses continuos, aliis primitus creatis penitus expulsis.

1388. Die mercurii tertia mensis junii anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXXVIII. circa horam tertiarum fuit facta praeconizatio publice ad voce tubetarum per civitatem Maioricarum: quod quicumque haberet hereditatem aut officium in insula Sardiniae, quod hinc ad festum Sancti Michaelis mensis septembris proxime instans transfretaverit ad dictam insulam, et de eisdem hereditatibus possesionem adipiscerentur.

Digous a IIII. de juny any dessus dit apres vespres fo cridat publicament per la ciutat ab sos trompetes e cornamuses, que tots los sarts sien franchs, e que aquells sen pusquen tornar en Cerdenya, con lo Governador es aparellat de donar a aquells vaxells et pessar aquells franchs de nolits; e que tot hom e tota persona deia aquells de liurar sots pena de cors et de aver.

In dicto anno fuit crebis et maxima mortalitas puerorum in insula Maioricarum.

Die veneris XIIII. mensis julii anni praescripti fuit denunciatum per aliquos qui venerant Barchinona quod inclitus et magnificus Dalfi (Delfín), etatis V. annorum vel inde circa, filius Illustrissimi Domini Johannis, Regis Aragonum suos dies clauserat extremos; propter quod die mercurii XXVI. augusti sequentis fuit factum et celebratum in Sede Maioricarum ad requisitionem juratorum Maioricarum solemne anniversarium pro anima ipsius infantis.

1390. Anno Domini millesimo. CCC. nonagesimo in mense augusti nobilis … Dux de Bar... regia g... cum multitudine militum et peditum armorum transfretarunt cum quinquaginta galeis armatis et ultra Januensibus ad portum de Frague terra Serracenorum, in qua steterunt per plures dies bellando, et plures actus militiae excercendo. Et demum recusantibus, seu pocius contradicentibus dictis Januensibus pugnare, dictus nobilis Dux propter proditionem de qua dubitabat, recessit festinanter ut fertur a dicto loco Frague ad partes... aplicando.

Divenres a VIIII del mes de deembre any M.CCC. noranta fo cridada publicament ab trompeta de volentat dels jurats de Mallorques la moneda, la cual novellament es stada batuda en Mallerques, so es, los florins, en la emprenta dels quals deu esser... é una letra aytal M. per designar que de Mallorques son: é en lo c... per senyal... monede. Cascu de aquests florins es aprociat é aforati valer XV sous é … diners. 

Batse (: se bat) aquesta moneda, o ses comenada batre lalberch den Anthoni... de misser Scoto pres la esgleya de sent Nicholau Veya.

Die mercurii XXI mensis decembris anno praedicto, qua fuit festum Sancti Thomae fuit positum interdictum in universitate Maioric. per sanctissim. Dnum. Papam Clementem, seu de eius mandato... officium fiebat ... in ecclesii occulte, ianuis clausis, occasione, videlicet, questionis … inter venerabilem Durandum Ronsellini ex parte una, et ... de Uclam … ex altera, ratione … parrochialis ecclesiae de P... 

1391. Die mercurii XIV junii anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXXX primo, pro transitu fiendo apud insulam Siciliae fuerunt apposita vaxilla Regis et Domini Infantis Martini, ac Bernardi de Capraria capitanei armatae circa praedictum transitum fiende, et Thomae de Biche, militis vice admirati; cuius occasione fuit praeconizatum guidaticum in forma solita.

In mense julii anni Domini M.CCC nonagesimi primi fuit publice divulgatum per civitatem Maioricensis quod habitatores regni Xibiliae Regis Castellae, et etiam aliorum ditionum ipsius regni interfecerant Judeos dicti regni et aliarum terrarum ipsius Regis, defraudando et alias furtive secum portando bona mobilia ipsorum Judeorum.

Et pari modo fuit narratum quod aliqui regni Valentiae facie de avalot contra Judeos civitatis ipsius regni interfecerunt bene LXXX Judeos, propter quod intrarunt callum aljaimae ipsius civitatis, et secum asportarunt nonnulla bona dictorum Judeorum. Qua de causa illustris Infans Martinus, Dux Cervariae et Montis albi inquiri fecit contra dictos malefactores capiendo ipsos et eos viriliter opprimendo.

Die veneris II. augusti, anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXXX primo, secunda hora diei de mane fuit relatum onorabili Domino Francisco ...

militi Gubernatori Maioricarum, quod plures gentes forenses venerant seu aplicaverant camino … causa invadendi seu alias destruendi callum Judaicum Maioricense et Judeos in eodem habitantes; propter quod dictus Dominus Gubernator cum multitudine gentium civitatis, tam equitando quam pedes eundo exiit obviam eis dicendo eis quod redirent ad eorum habitationes; sic quod dicti forenses quasi incontinenti absque causa aliqua vulnerarunt equm dicti Domini Gubernatoris, et interfecerunt ronsinum in quo Jacobus Lobera equitabat.

Et ipsa eadem die circa secundam horam diei dicti homines forenses una cum pluribus et diversis hominibus civitatis, invadendo dictum callum, ipsum capierunt, et finaliter ipsum expoliarunt ab omnibus que in eodem erant. In qua quidem invasione et captione interfecti fuerunt, ut fertur, tres homines Christiani, et bene trecenti Judei inter masculos et feminas.

Die mercurii, nona mensis Augusti anno praedicto fuit injunctum (o iniunctum? leo iniunoctum) notariis sub amisione corporis et bonorum, quod ipsi nullatenus cancellent instrumenta aliqua facientia pro Judaeis nec instrumenta aliqua finis seu compositionis aut redemptionis facientia pro dictis Judeis vel inter eos, non faciant neque recipiant.

Die sabbati quinta mensis augusti anno praedicto fuit destructus callus Judaicus civitatis Barchinonensis; prout publice relatum fuit in civitate Maioricensis. Et illi qui intus carcerem detrusi erant, expulsi fuerunt per vim facto et opere diversarum personarum ipsius civitatis. Etiamque fuit in eodem contextu per illasmet personas missus et positus ignis in scribaniae curiae, baiuliae dicti civitatis; ob quod diversi libri et scripturae ipsius curiae fuerunt combusti et destructae.

1392. Die martis qua computabatur vicesima mensis februarii anno a Nativitate Domini M.CCC. nonagesimo secundo circa horam terciarum magnificus vir Infans Martinus, Dux Cervariae et Montisalbi, ac frater illustrissimi Domini Johannis Dei gratia Regis Aragonum, aplicuit de partibus Cataloniae in mollo maris (muelle; moll) civitatis Maioricarum cum undecim galeis valde bene armatis et munitis, causa navigandi et transfretandi versus insulam Ciciliae, et cum eo illustris Rex et Regina Ciciliae, ac aliqui Comites, et nobiles et milites dicti Domini Regis, ac dictae insulae Ciciliae; inter quos erat Bn. de Capraria, Vicecomes, et duo filii Comitis de Prades, e Vicecomes insulae, ac G. Raimundi de Muncada, Comes de Famagosta, et nonnulli alii nobiles, et domicille ipsius insulae Ciciliae. Qui quidem Rex erat filius predicti magnifici Ducis; eratque, ut asserebatur, aetatis XIII annorum, vel inde circa; et dicta Regina, ut dicebatur, erat etatis XXX annorum, vel inde circa. In numero vero dictarum galearum erant duae galeae Massinae, dictae insulae Ciciliae.

Post praedicta autem die jovis XXII mensis februarii anno praedicto hora tercia (leo terda) ipsius diei, dictae galeae cum omnibus superius nominatis recesserunt a portu Maioricarum causa navigandi versus insulam Minoricae.

Die luna prima mensis aprilis anno praedicto Reverendus Dominus Lodovicus de Prades, Episcopus Maioricensis intravit civitatem Maioricarum, veniendo de civitate Barchinona, causa visitandi suum episcopatum; ob cuius reverenciam et honorem fuit sibi facta magna processio, et totus clerus exivit obviam ei usque ad plateam Curiarum (plaça de Cort).

Die dominica IV mensis augusti anno a Nativitate Domini M.CCC.LXXXXII fuit celebratus laus in civitate Maioricensi pro beatissimo transitu, quam Dominus Rex noster intendit facere de proximo apud regnum Sardiniae pro subiugando sibi Branchaleo, inimicum capitalem et rebellem ipsius Domini Regis.

Die veneris XI mensis octobris anno praedicto fuit ex parte Venerabilis Berengarii de Montagut locum tenentis Gubernatoris Maioricensis divulgata et publicata publice per precones curiarum cum vocibus *jubecelarum, generalis remissio et absolutio per Dominum Regem et Dominam Reginam eius consortem factae omnibus et singulis personis, quae culpabiles fuissent reditionibus, incendiis, fractionibus calli Judeorum et homicidiis, et generaliter omnibus illis qui anno proxime lapso culpabiles fuerunt diversis malis et actibus qui facti et sequuti fuerunt diversimode in regno Maioricensi.

miércoles, 14 de diciembre de 2022

VIII. Adventus et receptio Domini Episcopi.

VIII.


Adventus
et receptio Domini Episcopi. (Vid. pág. 68).


Ex
Act. capitular. eccl. Gerund. eod. ann.


Die
Dominica XII julii 1528 inter X et XI horas ante meridiem rumores
audiebantur in civitate et tumultus fiebat de domino Episcopo.
Adventabat enim et nunciatum est in sua villa de Baschara hac proxime
nocte preterita dormivisse, quodque in castro de Mediniano ad
prandium esse venturum. Deinde alius nuntius et viatores quidam post
paulum jam ad Medinianum venisse nunciabant. Praecedebant amici et
servitores ac familiares subsequebantur alii noti cives milites ad
eum salutandum, et demum omnis populus occurrebat ad adventum Domini
post tam longam absentiam. Alii vero Medianum attigerunt, alii ad
Costam rubeam, ad Pontem, ad Crucem cohopertam, alii senes vel
graviores personae, prout Jurati et consiliarii civitatis eum suis
insignibus et massis erectis ad capellam seu ecclesiam Beatae Mariae
de Pilario obviam ierunt. Veniebat in lectica dictus Reverendissimus
Dominus Episcopus fractus ex itinere et captivitate septem mensium
peracta in posse Gallorum apud Marsiliam maceratus, omnibus bonis
expoliatus cum longa barba tristitiam pre se ferente. Pergebant
familiares sui tenuis vestibus induti prout solent evadentes e
captivitate. Senes cum mulieribus et parvulis ad portam urbis
properabant. Interim inter quintam et sextam horas post meridiem de
lectica mulam conscendens appropinquabat dominus Episcopus ad portam
magna militum caterva constipatus inter Juratos et consiliarios
civitatis existens. Sicque ingressus civitatem equitabat. Non enim
recta via per portam quae Supraporta dicitur ibat ad ecclesiam Sedis,
sed egrediendo plateam Sancti Petri ad dexteram per vicum magnum qui
per medium civitatem secat, declinavit, indeque ad plateam Sancti
Felicis et plateam Caulium perveniens ad Pontem lapideum usque
perrexit. Deinde ad plateam Vini flectendo per per vicum Civium et
plateam Olei ac novissime per vicum Calli seu Sancti Laurentii
ecclesiam Sedis appropinquabat. Interim vero trahebantur duae
 campanae
majores et processio in eadem ecclesia parabatur. Hora vero
competenti processionaliter canonici et alii clerici ecclesiae cruce
maiori precedente obviam per descensum scalae ibant hoc videlicet
modo: quod canonici et antiquiores precedebant, coeteri vero per
ordinem sequebantur: crux in superiori parte scalae stetit: processio
autem suo ordine predicto in duos consuetos choros partita per scalam
descendebat, quousque antiquiores in plano inferiori pervenerunt.
Tunc consistentes expectabant dominum Episcopum qui jam
appropinquabat. Cum vero ipse dominus Episcopus pervenisset ad pedem scale et a vectura descendisset ad primum planum scalae cum
consiliariis, militibus et aliis primariis civitatis in multitudine
grandi conscendit, ubi humanisse inter amplexus quosdam de canonicis
qui proprius aderant manum sibi deosculantibus salutavit. Repente
Precentores qui octo fuerant electi cum capis ibi jam parati
inchoarunt Te Deum laudamus cum sollemni cantu. Sicque revertentes ad
ecclesiam non priori ordine quo venerant sed antiquiores ultimi
incedebant cruce precedente cantantibus organis et pulsantibus
campanis ad altare majus pervenerunt. Postquam vero Te Deum finem
fecit, dictus dominus Episcopus dixit versiculum Benedicamus Patrem
et Filium, etc., et postmodum Oremus cum Oratione de actione
gratiarum flexis genibus. Ut autem surrexit a terra multos eum
adientes ad oscula et amplexus recepit. Verum quia aderant Jurati et
multitudo plebis qui eum expectabant statim ab altari egrediens cum
omni populo versus palatium direxi iter, ubi gratias referendo
dominos Juratos et populum dimissit de suo adventu laetos.