Mostrando entradas con la etiqueta Fulconem. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Fulconem. Mostrar todas las entradas

sábado, 3 de septiembre de 2022

XXXVI. Convenientia inter Guillelmum Guifredi episcopum Urgellensem, et Raimundum Fulconis vicecomitem Cardonae.

XXXVI. 

Convenientia inter Guillelmum Guifredi episcopum Urgellensem, et Raimundum Fulconis vicecomitem Cardonae. (V. pág. 191.) 

Ex autogr. in arch. ducis Cardonae ap. Barcinonam. 

Haec est convenientia, qui est facta inter Guilielmum episcopum, et Reimundum Fulconis vicecomitem (et) Willa mater et vicecomitissa. Convenit praedictus episcopus ad supra scriptum vicecomitem, et vicecomitissam, ut iuret supra sacro altario manu propia, aut per suum militem, quia predictus episcopus non interfecit Fulconem vicecomitem, neque inconbravit manibus propriis ad mortem. Et si fecerit hoc sacramentum per suo militem, et supra scriptus Reimundus et mater eius voluerint destornare ipsum sacramentum per batalla, non so debed; et si fuerit victus, emendet ipsam mortem predictus episcopus de supra scriptum Fulco vicecomite, sicut iudicatum fuerit a nobilioribus ominibus per usum. Et so (si) supra scriptus episcopus fecerit predictum sacramentum manu propria, predictus vicecomes, et mater eius faciant finem cum predicto episcopo de mortem supra scripto Fulchone sine engan. Et similiter faciat supra scriptam facere Fulco filius predictae Gillae (Willa antes; W : G), et filius comitissae. Et convenit predictus episcopus ad predictum Reimundum vicecomitem, ut donet ei ipsum kastrum de Sanauga (Sanahuja), cum eius terminos, per fevo, in tali modo, ut Eriman accipiat eum per manu vicecomitis, salva fidelitate de predicto episcopo; et similiter faciant alii kastellani, (: catalanes = castellanos) quas episcopus ibi miserit; et donet episcopus ad predictum Reimundum dominicatura de terris et vineis infra terminos de predicto kastro ad kausimentum de predicto episcopo, et donet ei ibi duos obtimos omines cum illorum decimis sive serviciis, excepto ipso servicio quod debent facere ad Eriman. Et convenit predictus episcopus ad predictum vicecomitem, ut donet ei ipsa parrochia de Tuxen, simul cum ipsa parrochia de Mugpolto, et ipso fevo, qui est in ipsa parrochia de Tuxen, sicut Ermengaudus episcopus dedit eum ad Bermudo vicecomite. Et hoc faciat predictus episcopus de supra dictas ecclesiis, et de supra dicto fevo de Tuxen usque ad Pascha Domini primum veniente. Et si non potest hoc facere usque ad Pascha Domini, faciat hoc usque ad festa sancti Michaelis, qui erit post ista prima Pascha; et emendet ipsa expleta, qui exierit de ipsas parrochias, et de ipso fevo, de Pascha in antea usque ad festa sancti Michaelis. Et si supra scriptas ecclesias usque ad predictos terminos non potest deliberare sine enganno, donet alias parrochias, et alio fevo, aut aliam terram, ad predicto vicecomitem, qui minus illi non valeat ad illos terminos supra scriptos. Et ipsa emenda minus non valeat; et faciat eam de ipsa sede de sancta Maria usque ad Sanauga, et aud de Segre usque ad collo de Monte maiore. Et hoc faciat predictus episcopus sine enganno de predicto vicecomite. Et convenit predictus Reimundus vicecomes ad predictum episcopum, ut siat suos (suus) omo comanditus, et iuret ei fidelitatem el adiutorio sine enganno. Et comendet ei fratrem suum Fulconem in ominatico; et similiter iuret ei predictus episcopus ad predictum Reimundum adiutorium sine engan. Et convenit predictus episcopus ad Reimundum vicecomitem, ut recipiat fratrem suum Fulconem in ominatico, et donet ei de suo avere ad laudamentum de predicto vicecomite, et matrem eius. Et convenit predictus episcopus ad predictum vicecomite, ut donet ad predictum fratrem eius Fulconem ipsa primera onore, que adaperta fuerit in ipsa sede de sancta Maria, de ipsos clericos, qui laudaverit predictus Reimundus cum suos omines, excepto ipsas sacristanias et ipso onore qui est de Reimundo Bernardi, et de filio suo. Et hoc quod superius scriptum est, faciat predictus episcopus sine enganno de predicto vicecomite et mater eius. Et similiter predictus vicecomes et mater eius faciant hoc quod superius scriptum est sine enganno ad predicto episcopo. Et dedit predictus episcopus X. hostaticos in potestatem de predicto vicecomite, et vicecomitissa, per XX. milia solidos, ut faciat hoc quod superius scriptum est. Et si mine fecerit, predictos hostaticos mitant se in potestatem de predicto vicecomite, et mater eius, et redimant se unusquisque dua milia solidos, qui valeant XL.a uncias auri Barchinonae. Et hoc faciat predictus episcopus quod superius scriptum est ipso die Iovis primo veniente post festivitatem sancti Michaelis; et si in illo remanserit si es non abet sine engan, ad alio die Iovis primo veniente predictos ostaticos, qui in causae huius fuerint nominati ex parte episcopo, mittant se in potestate de predicto vicecomite et matre eius in kastrum de Cardona, sine illorum engan. Et redimat se unusquisque duo milia solidos, sicut superius scriptum est. Et similiter dedit predictus vicecomes et mater eius ad predictum episcopum X. ostaticos, per XX. milia solidos, ut faciant hoc quod superius scriptum est. Et si mine fecerint, predictos ostaticos mittant se in potestate de predicto episcopo, et redimant se unusquisque duo milia solidos, qui valeant XL. a uncias auri Barchinona. Et hoc faciat predictus vicecomes et mater eius quod superius scriptum est, ipso die Iovis primo veniente post festivitatem sancti Michaelis. Et si in illis remanserit si es non abent sine enganno, ad alio die Iovis primo veniente predictos ostaticos, qui in chausae huius fuerint nominati ex parte vicecomitis et mater eius, mittant se in potestate de predicto episcopo in kastrum de Sanauga sine suo engan. Et redimant se unusquisque dua milia solidos, sicut superius scriptum est. Et si predictus episcopus, aut vicecomes, aut vicecomitissa, unum ex predictis es abuerint sine engan, transacto ipso es mandet ipso placitum ad ipsos qui non abuerint es; et si remanserit que ipso placito infra XV. dies non mandaverit, et ipsa conveniencia, sicut superius scriptum est, non fecerit, suos ostaticos incurrant, sicut superius scriptum est, per priorem placitum, et alios hostaticos siant soluti. = Haec sunt nomina ostatocorum, quas vicecomes et mater eius miserunt in potestatem de predicto episcopo: Bernardus abba, Borrellus Bonifilio, Arnallus frater eius, Onofredus Dachonis, Miro filio eius, Guilelmo Mironi, Berengarius Ermemiri, Ermemirus pater eius, Rotlandus Guitardi, Bremon Seniofredi. = Haec sunt nomina ostaticorum, quas episcopus misit in potestate de predicto vicecomite et mater eius vicecomitissa: Dalmaz Isarno, Remon Gautelmi, Ermengaudus Mir, Ekard Miro, Eriman de Sanauga, Poncius eius filius, Arnaldus Trasver, Bernard Dalmaz, Remon Remon, Bernardus Isarno.