Mostrando entradas con la etiqueta MCCXXXII. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta MCCXXXII. Mostrar todas las entradas

domingo, 22 de enero de 2023

XV. Berengarii de Eril Episcopi, et Capituli ecclesiae Illerdensis constitutio de numero canonicorum

XV. 

Berengarii de Eril Episcopi, et Capituli ecclesiae Illerdensis constitutio de numero canonicorum, et de excludendis a Capitulo canonicis honorariis, an. MCCXXXII. (1232) (Vid. pág. 63.)

Ex autogr. in arch. eccl. Illerden. 

Quia ea quae geruntur, oblioni de facili traduntur, nisi continua hominum memoria teneantur, vel scriptis autenticis annotentur, idcirco nos B. Dei gratia Episcopus, et R. Suavis Prior, et totum Capitulum Hylerdensem per nos et succesores nostros habita comuni deliberatione et consilio pleno, videntes et intelligentes et plenarie cognoscentes utilitatem comunem maximam, et etiam evidentem ecclesiae nostrae propter nimias instancias Principum et Baronum, ac etiam civium nostrorum, qui apud nos instant cotidie pro recipiendis canonicis, quorum precibus annuere semper non possumus, ut vellemus, cum facultates ecclesiae non sufficiant, et ideo scandalum et etiam detrimentum non modicum paciamur, statuimus et firmamus spontanei et devoti ad honorem Dei et gloriosa Virginis matris eius, ac etiam utilitatem ecclesiae nostrae, inherentes vestigiis antecessorum nostrorum, XXV. canonicorum numerum in ecclesia Ilerdensi inter personas ecclesiae et canonicos simplices, praeter venerabilem patrem Episcopum nostrum, qui ab antiquo IIII. percipit portiones. Ita quod illi XXV. cum reverendo patre suo Episcopo, qui pro tempore fuerit, ordinent et statuant tam de recipiendis canonicis, quam de portione continua, et aliis factis comunibus, prout eorum discretioni melius visum fuerit ordinandum. In posterum nichilominus statuentes, quod numerus pretaxatus nec possit, nec debeat aucmentari, nisi ipsius ecclesiae facultates in tantum excrescerent, propter quod esset canonicorum numerus merito aucmentandus; et tunc Episcopus et Capitulum habita deliberatione diligenti, Deum habentes prae occulis, faciant prout noverint faciendum ad honorem Dei et utilitatem ecclesiae Illerdensis tam de aucmentanda portione continua, quam de canonicorum numero nichilominus aucmentando. Sane licet nos aliquando recipiamus Archiepiscopos, Episcopos, Abbates, Praelatos et clericos vel etiam laycos in socios et in fratres ecclesiae nostrae, causa reverentiae et honoris, concedentes eis portionem victualium sicut uni ex nostris, non tamen propter hoc eos taliter recipimus, quod eos ad nostra Capitula necessario admittamus, nec vocem habeant in Capitulo nostro tanquam illi XXV. canonici, qui jus habent in temporalibus et spiritualibus ecclesiae nostrae in tractandis factis nostris comunibus, immo eos excludimus, ut debemus, juxta canonica instituta. Firmiter statuentes, quod tota potestas ordinandi, disponendi omnia comunia negocia ecclesiae nostrae spectet ad illos XXV. canonicos tantum cum reverendo patre Episcopo Ilerdensi, qui pro tempore fuerit in ecclesia Ilerdensi. Electio etiam Episcopi, vaccante ecclesia, spectet tantum ad illos XXV. qui ab antiquo recipi debent tantum et canonicari in festo Assumptionis Beatae Virginis Mariae, videlicet VIII diebus ante festum, et VIII. post. Ita quod cum contigerit aliquem decedere, vel etiam ad ecclesiam aliam sublimari etiam vel transferri infra annum, semper in dicto termino numerus compleatur per Episcopum et Capitulum, ut est in nostra ecclesia antiquitus observatum; non admissa apellatione vel contradictione alicuius juxta canonicas sanctiones: omnes unanimiter firmiter statuentes quod praedicta omnia et singula inviolabiliter perpetuo observentur. Quod est actum VII. kalendas marcii anno Domini MCCXXXII. = Sig+num Berengarii Ilerdensis Episcopi. = Sig+num R. Suavis Ilerdensis Prioris. = Sig+num Magistri Arnaldi Ilerdensis Archidiachoni. = Ego P. Vitalis Ripacurcensis Archidiachonus ss. = Ego Bñg. Benasensis Archidiaconus ss. +. = Sig+num Petri fratris Domini Regis Aragoniae. = Sig+num Petri de Zarocha (Sarroca, ça roca) Ilerdensis. = Ego B. Vitalis canonicus Ilerdensis sub+scribo. = E+go Bertrandus Godini canonicus Ilerdensis ss. = Sig+num Bernardi de Çaclusa Praecentoris Ilerdensis. = Ego Magister Petrus de Albalato Ilerdensis Sacrista ss. (a: Qui paulo post Illerdensis Episcopus audit, ac postea Tarraconensis Archiepiscopus.). = Bernardus de Juneta Ilerdensis canonicus hoc firmo et hoc + pono. = Sig+num B. Reposter Ilerdensis canonici. = Sig+num Bernardi de Callidis. = Sig+num G. de Acuta Ilerdensis canonici. = Ego P. Succentor et canonicus Ilerdensis subscribo, et hoc sig+num pono. Johannes de Montesono subdiachonus scripsit cum litteris supra positis in II. linea, et hoc sig+num fecit.