Mostrando entradas con la etiqueta MCLXIV. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta MCLXIV. Mostrar todas las entradas

domingo, 22 de enero de 2023

XXII. Charta Comitis Urgellensis qua promittit stare sententiae Archiepiscopi Tarraconensis

XXII.

Charta Comitis Urgellensis qua promittit stare sententiae Archiepiscopi Tarraconensis super controversiam quae inter eumdem et ecclesiam Illerdensem vertebatur: an. MCLXIV. (1164) (Vid. pág. 115).

Ex autogr. eccl. Illerden. 

Ad notitiam omnium volumus pervenire qualiter ego Ermengaudus Dei gratia Urgellensium Comes in nomine Domini nostri Jhesu Christi promitto Deo et tibi Ugoni, Tarrachonensi Archiepiscopo, in fide et legalitate mea in manibus vestris quod de ista causa et controversia quae est inter me et Ilerdensem ecclesiam et dompnum Guillermum Episcopum et eius clericos, stabo illi sentenciae et judicio quam vos dabitis tempore accepto inter nos: hoc est, usque ad proximum festum Sancti Michaelis. Ita tamen quod ab hac ora in antea, hoc est, a proximis kalendis aprilis usque ad supra dictum terminum omnes fructus et omnia expleta quae exierint de isto honore, sint in manu et in potestate Arnaldi Crassi, qui fideliter dabit omnia supra dicta expleta illi parti pro qua fuerit data sententia: hoc est, illi parti quae preiudicium obtinuerit. Si vero infra supra dictum terminum me mori contigerit, quod Deus avertat, dimitto et relinquo Domino Deo et ecclesiae Illerdensi et eius Episcopo ac clericis supra dictum honorem: hoc est, tertiam partem decimarum civitatis Ilerdae et territorii, ita ut liceat. Episcopo et clericis emparare et aprehendere et possidere praedictum honorem libere et quiete absque aliqua contradiccione et forcia alicuius personae, haeredum videlicet vel successorum meorum vel alicuius hominis vel foeminae per eos: et hoc totum supra scriptum attendam et attendere faciam per bonam fidem sine enganno. Ita tamen quod si ego amissero supra dictas decimas, praejudicium vestrum nichilominus possim requirere et demandare a domino meo Ildefonso Aragonensium Rege totum meum directum quod habeo adversus eum pro hac re. Similiter heres vel succesor meus possit requirere et demandare totum suum directum a predicto Rege, ita quod praedictus Rex non possit habere aliquam defensionem vel excusacionem pro hoc quod ego facio Ilerdensi ecclesiae adversum me vel heredem meum, sed sit omne jus et directum meum salvum et integrum adversus praefatum Regem mihi et successoribus meis.

Quaecumque vero persona hanc nostram institucionem et bonae voluntatis difinicionem ac paccionem infringere temptaverit, nil omnino valeat, sed ecclesiae supra dictae in duplo componat, ac deincebs haec nostra paccio seu difinicio stabilis et inviolata permaneat. Actum est hoc III. kalendas aprilis anno ab Incarnatione Domini M.C.LX.IIII. in praesentia Ilerdensis et Vicensis Episcoporum, et Raimundi Fulchonis et G. Raimundi Dapiferi, et G. de Cervaria, et G. de Jorba, et G. de Castelveill, et P. de Podioverd, et A. de Pontibus, et B. Arnaldi de Anglerola, et R. Ilerdensis Archidiaconi et magistri Seguini, et Olivarii, et R. de Bag Archidiaconi, et B. Barchinonensis Archidiaconi, et magistri Guillermi, et R. de Bagas, capellani Archiepiscopi, et Geraldi, et … Abbati Sancti Felicis Jerunde, et R. de Castelterzol, et Abbati de Populet (Poblet), et A. de Mataplana. = Sig+num Ermengaudi Urgellensis Comitis. = Sig+num Dulcia Urgellensis Comitissae. = Sig+num Raimundi Fulchonis. = Sig+num Guillermi Raimundi Dapiferi. = Sig+num Guillermi de Cervaria. = Sig+num Geraldi de Jorba. = Signum Guillermi de Castelvell. = Sig+num Petri de Podioverd. = Sig+num Arnaldi de Pontibus. = Sig+num Berengarii Arnaldi de Anglerola. = Sig+num Gombaldi de Ribellas. = Arnaldus scriba hanc cartam scripsit die et anno quo supra, et hoc signum + fecit.