Mostrando entradas con la etiqueta Monte regali. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Monte regali. Mostrar todas las entradas

miércoles, 3 de agosto de 2022

Innocentii papae III. breve super absolvendis criminosis accusatoribus episcopi Vicensis, anno MCCVIII.

II. 

Innocentii papae III. breve super absolvendis criminosis accusatoribus episcopi Vicensis, anno MCCVIII. (V. pág. 19.) 

Ex arch. eiusd. eccl. 

Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopo Terraconae, et episcopo Vicensi, salutem et apostolicam benedictionem. Sicut sedis apostolicae circunspecta provissio superbos consuevit et contumaces in sua rebelione comprimere, sic humiles et devotos solet maternis affectibus consolari; ut et illis poena debita suae pervicatiae cumuletur, et isti pro devotione sua se gaudeant benignitatis gratiam invenisse. Hinc est etenim, quod licet Guillermus Grossus, et Gilabertus de Monte regali, Vicenses canonici, pro eo quod in illorum probatione, quae contra te, frater episcope, olim obiecerant, defecerunt, per nostram sententiam fuerint ab officio beneficioque suspensi; quia tamen, sicut ex vestra et multorum testificatione didicimus, eandem sententiam servaverunt hactenus humiliter et devote, ac misericordiam sepius lacrimabiliter petierunt, nos tam ipsorum, quam aliorum multorum, qui apud nos pro eis multiplicatis praecibus institerunt, supplicationibus inclinati, de misericordia, quae superexaltat iuditio, eandem suspensionis sententiam duximus relaxandam, poenam quam ex hoc incurrisse noscuntur penitus remittentes. Quo circa fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatinus canonicos memoratos denuntiantes publice absolutos, non permitatis eosdem ab aliquibus propter hoc indebite molestari. Datum Lateran. III. Idus Maii, pontificatus nostri anno undécimo. (la tilde en latín no está.)