Mostrando entradas con la etiqueta Petrus. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Petrus. Mostrar todas las entradas

lunes, 19 de diciembre de 2022

XVIII. Donatio meschidae de Urseira facta ab Episcopo Caesaraugustano monasterio S. Petri Rodensis. an. MCXXI (1121)

XVIII.

Donatio meschidae de Urseira facta ab Episcopo Caesaraugustano monasterio S. Petri Rodensis. an. MCXXI (1121). (Vid. pág. 49).

Ex autogr. et ex Cartor S. Petri Roden. fol. 21 . 

In nomine Domini ego Petrus gratia Dei Caesaragustanus Episcopus cum fratribus meis eiusdem ecclesiae clericis dono Sancto Petro caenobii Rodensis quod est situm in pago Petralatensi subtus castrum Verdariae, et Abbati Deusdedit et monachis presentibus et futuris ipsam meschidam maiorem quae est in villa quae dicitur Urseira cum omnibus radicibus (bienes raíces) vel alodibus quae hodie habet vel unquam habuit tempore Paganorum, ut fiat ibi ecclesia in honore Dei et Sancti Petri, vel aliorum Sanctorum, et habeat illa omnia quae unquam habuit vel in antea Deo donante adquisierit cum decimis et primiciis, cimiteriis, oblationibus vel omnibus quaecumque ecclesia habere debet salva reverentia episcopali, et quarta decimarum parte (se corta el texto) Coetera omnia ex integro dono et laudo prephatae ecclesiae ut habeat in perpetuum sicut unquam melius vel largius habere debet eadem villa per omnes terminos suos. Et hoc facio pro remedio animae meae et parentum meorum, et ut monachi Sancti Petri amici sint et fideles michi et successoribus meis. Facta karta donationis istius anno mill. CXXI.,  (1121) inditione XIIII., era MCLVIIII. (era 1159 - 38 = 1121), kalendas martii, feria II. regnante Aldefonso Rege in Yspania anno XVI. regni eius = Ego Petrus Dei gratia Sanctae Caesaraugustanae ecclesiae servus confirmo. = Ego Sanccius eiusdem ecclesiae channonicus ac servus confirmo = + Galindus Archidiaconus. = Petrus Caput scolo. (scolae) = Ego Guillermus Sacrista. = Vilelmus... (: lo mismo que Wilelmus y Guilelmus) = Senior Precentor. = Martinus. = Ugo. = ... scriptor = Ego Cipriane Merino de Zaracoza ab ore Episcopo audibi et sum testis. = Gauzfredus monachus et sacerdos rogatus a praephato Episcopo vel clericis scripsit in Oscha sub die et anno quo supra, et hoc signo manu propria corroborat. = + Ego Guasto (Gastón) Vicecomes de Beharn (vizconde Bearne, Bearn) hoc donum laudo, et insuper ex parte mea addo quantum ad unum jugum sufficere possit ab laborandum annuatim. = Sig+num Guasto. = Ego Raimundus Dei gratia Caesaraugustanus Episcopus hoc donum laudo et confirmo et hoc signum manu mea facio +. = Petrus Dei gratia Caesaraugustanus Episcopus ss. = Bernardus Dei gratia Archiepiscopus.

jueves, 15 de diciembre de 2022

XXIV. Acta electionis Abbatis Petri in monasterio de Amer: anno MXLI.

XXIV.


Acta
electionis Abbatis Petri in monasterio de Amer: anno MXLI. (Vid. pág.
227).


Ex
arch. mon. Amer.


Sciat
humana fragilitas quia mortem carnis nullus hominum degens in carne
mortali evadere possit. Nos enim quasi rami infirmitatem carnis qua
morimus ex primo parente qui peccavit quasi ex vitiata radice
contraximus. Unde et ille primus propter peccatum solvit debitum
mortis, et non modica pars iam solvit humani generis, et nos
singulatim usque in finem secuti pariter sumus soluturi. Sed illius
anima felix que post deposicionem corporis iam cum Deo letatur in
celis: futura felicior quando post restitucionem corporis in regno
Dei in eternum cum corpore in viro perfecto in etate corporis Xpi.
vivere merebitur atque letare. Ad ahanc ergo gloriam credimus
pervenisse Suniarii Abbatis animam que dudum egressa a corpore
dinoscitur exemplum bene videndi in carne manentibus reliquisse.
Huius ergo in loco monachi monasterii Amerensis nomine et meritis
sacrati beate Marie Dei Genitricis elegerunt et aclamaverunt sibi
futurum Abbatem illustrem virum nomine Petrum a puero inter eos regulariter eruditum ac monastice conversatum, et eundem sibi patrem
ordinandum a domno Petro venerabili suo Pontifice expetiverunt, et
ipsius consecratione virum predictum Abbatem accipere meruerunt. In
tantum vero qui noverant eundem Petrum dilexerunt, ut non solum
monachi, sed et primates patrie, sed et ipsa domna Ermesindis
Comitissa venerabilis eundem virum Abbatem predicti monasterii fieri
postulaset, et postulans impetrasset. Hanc autem ordinacionis
scripturam, ut firma esse pateat omnibus, non solum predicti monachi,
sed et primores viri firmare curaverunt, et predicta Comitissa
venerabilis, insuper etiam predictus Sedis Ierundensis consecrator
Abbatis egregius et pie memorabilis Pontifex. Facta est autem hec
scriptura aclamacionis et consecracionis predicti Petri Abbatis IIII
nonas aprilis anno X Henrici regis, anno Dni. millesimo XLI.
indicione VIIII.


+
Petrus Episcopus. +. = Ermessindis gratia Dei Comitissa. = Poncius
levita et Capud scole atque iudex. ss. = Bonus homo sacerdos et
monachus. ss. = Eneas sig+num. = Sig+num Raimundus. = Sig +.
Broncardus. = S. Raimundus. = + Remundus Archilevita. = Petrus vel
Donnucius Sacrista. = Vilielmus sacerdos et monachus. = Guilielmus
sac. et mon. = Petrus mon. = Reimundus Sac. et mon. = Adebrandus pbr.
= Bernardus levita. = Vitale levita. = Lobatuno sacerdos. = Isarnus
levita. = Durandus monac. = Ervigius mon. = Adalbertus monac. =
Falencius mon. = Petrus sac. et mon. = Guifredus mon. = Baronus mon.
= Aurceliolus sacerd. = Remundus sac. = Teudericus pbr. = Miro mon. =
Signum Berengarius levita et Caput scole, qui hanc aclamacionis et
consecrationis scripsit die et + anno quo supra.

sábado, 30 de julio de 2022

Tomo 6, apéndice 23. Pactum fidelitatis inter Ausonensem et Gerundensem episcopos, 1013

XXIII. 

Pactum fidelitatis inter Ausonensem et Gerundensem episcopos, circa annum MXIII (1013). (V. pág. 179.) 

Ex origin. in arch. eccl. cated. Vicen. n. 137. 

Iuro ego Petrus episcopus, filius qui sum de Adalaizo comitissa, ut de ista hora in antea non dezebre te, Borrello episcopo, filius qui fuisti de Ingilrada faemina, de tua vita, nec de tuis membris, neque de tuum episcopatum, neque de alios feos (feudos), neque de tuos alodes, neque de tuos castellos, quos hodie habes, et in antea cum meo consilio adquisieris de ista hora supra scripta; ne ten dezebre, ne ten tolre, ne no to tolre, nec ego nec alius homo, nec faemina per meum ingenium, nec per meum assensum, neque per meum consilium. Adiutor ero ego Petrus episcopus supra scriptus a te, supra scripto Borrello, ista omnia supra scripta simul cum ipsa abadía Sancti Faelicis Gerunda, ad habere et ad tenere contra omnes homines vel faeminas, hominem vel faeminam, quod a te, supra scripto Borrello, tollere voluerint aut voluerit, tulerint aut tulerit, de ista omnia supra scripta, exceptis Ermessindis comitissâ, et filio suo Berengario. Et ego Petrus supra scriptus si o tenre et detenre, sicut supra scriptum de me, quod ego teneam ad te, Borrello supra scripto, sine malo ingenio adversum te, et sine ulla tua deceptione. Et iuro ego Petrus supra scriptus a te, Borrello supra scripto, ut de ista prima adobertura, quae mihi adobertura de terra... Iarundense (gerundense), ego supra scriptus Petrus a te, Borrello supra scripto, valent... aut amplius de ipsa parrochia de... supra scripto, et istum sacramentum supra... tenre et o atendre a te, Borrello suprascripto, sine malo ingenio, et sine tuo inganno, et sine tua deceptione, si com in isto pergamino est scriptum, o tenre, et o atendre ego Petrus a te, Borrello, fors quant men solveras sine forcia. 

lunes, 25 de julio de 2022

Pactum fidelitatis inter Ausonensem et Gerundensem episcopos, MXIII (1013)

XXIII. (Apéndice de documentos del tomo 6 del viaje a las iglesias de España)

Pactum fidelitatis inter Ausonensem et Gerundensem episcopos, circa annum MXIII (1013). (V. pág. 179.) 

Ex origin. in arch. eccl. cated. Vicen. n. 137. 

Iuro ego Petrus episcopus, filius qui sum de Adalaizo comitissa, ut de ista hora in antea non dezebre te, Borrello episcopo, filius qui fuisti de Ingilrada faemina, de tua vita, nec de tuis membris, neque de tuum episcopatum, neque de alios feos (feudos), neque de tuos alodes, neque de tuos castellos, quos hodie habes, et in antea cum meo consilio adquisieris de ista hora supra scripta; ne ten dezebre, ne ten tolre, ne no to tolre, nec ego nec alius homo, nec faemina per meum ingenium, nec per meum assensum, neque per meum consilium. Adiutor ero ego Petrus episcopus supra scriptus a te, supra scripto Borrello, ista omnia supra scripta simul cum ipsa abadía Sancti Faelicis Gerunda, ad habere et ad tenere contra omnes homines vel faeminas, hominem vel faeminam, quod a te, supra scripto Borrello, tollere voluerint aut voluerit, tulerint aut tulerit, de ista omnia supra scripta, exceptis Ermessindis comitissâ, et filio suo Berengario.
Et ego Petrus supra scriptus si o tenre et detenre, sicut supra scriptum de me, quod ego teneam ad te, Borrello supra scripto, sine malo ingenio adversum te, et sine ulla tua deceptione. Et iuro ego Petrus supra scriptus a te, Borrello supra scripto, ut de ista prima adobertura, quae mihi adobertura de terra... Iarundense (gerundense), ego supra scriptus Petrus a te, Borrello supra scripto, valent... aut amplius de ipsa parrochia de... supra scripto, et istum sacramentum supra... tenre et o atendre a te, Borrello suprascripto, sine malo ingenio, et sine tuo inganno, et sine tua deceptione, si com in isto pergamino est scriptum, o tenre, et o atendre ego Petrus a te, Borrello, fors quant men solveras sine forcia