Mostrando entradas con la etiqueta Ricard. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Ricard. Mostrar todas las entradas

domingo, 21 de agosto de 2022

V. Item alia donatio eidem ecclesiae facta anno MIII (1003)

V. 

Item alia donatio eidem ecclesiae facta anno MIII (1003). 

(V. pág. 43.) 

Ex autogr. in arch. episc. Celsonen. 

Cum Dei nomine, ego Ricard, et coniux mea Ledgars donatores sumus tibi Englesia femina alaudem nostrum, quod nobis advenit de parentorum nostrorum, vel per qualicumque voces; et est ipsum alaudem infra comitatum Urgelli, seu infra terminibus de Olius, in loco quem vocant Manso de Jozlen, et abet afrontaciones orientis in flumen Cardonario, et de meridie in torrent Sadino, de occiduo in monte Lecitano, a parte vero circii in villa que vocant Luz, vel ad ipso Vilar. Quantum prescriptae afrontaciones includunt, et isti termini circumaeunt, sic donamus tibi ipsum alaudem supra scriptum. Id sunt kasas cum solis et super positis earum, ortis ortalibus, terris, vineis, cultum vel eremum, vieductibus (via ducto) vel reductibus, et cum omnibus pertinentiis suis, cum exiis vel regresis eius, et est manifestum. Quod si nos donatores aut ullusque omo, femina, vel ulliusque persona, qui hanc ¡sta carta donatione inquietare voluerit, in duplo componat, et in antea ista scriptura donacionis plenissime in omnibusque obtineat suum roborem. Facta ista carta donacionis aut concessionis VIII. Kalendas Iunii anno VII. regnante Rodebertum rex. = Sig+num Ricardus. = Sig+num Ledgars, qui ista carta donacionis rogavimus scribere et firmavimus, et testes firmare rogavimus. = Sig+num Vitardus Guilielmi. = Sig+num Arnallus Seniofredi. = Sig+num Poncius Sallani. = Sig+num Gerbertus Gaucefredi. Nos sumus testes et firmatores. = Aurucius sacer, qui ista donacione scripsit et sub + scripsit die et anno quo supra.