Mostrando entradas con la etiqueta Rufi. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Rufi. Mostrar todas las entradas

viernes, 12 de agosto de 2022

XXXIII. Bosonis, apost. sedis legati, epistola ad S. Odonem episc. Urgellen.

XXXIII. 

Bosonis, apost. sedis legati, epistola ad S. Odonem episc. Urgellen. super obedientia monasterio S. Rufi praestanda ab ecclesia Cardonensi, anno MC. (1100) aut circiter. (V. pág. 175.) 

Ex autogr. in arch. episc. Urgell. 

B. tituli Sanctae Anastasiae cardinalis, apostolicae sedis indignus servus et legatus, venerabili fratri et amico O. Urgellensi episcopo, salutem. Reverenda tua honestas, dilectissime frater, sicut nos gratanter suscepit, ita obediendo letificat. Nam preceptum domini papae, quod circa negocium Cardonensis ecclesiae iam dudum factum fuerat, te complesse comperimus, et clericos B. Rufi precepisse reinvestiri. Verum quoniam abbatem illius ecclesiae adhuc resistere, et in contumaci obstinacia audimus perseverare, nec precepto domini papae, nec nostro, neque tuo obedire volentem conspicimus, praesentibus litteris dilectioni tuae mandamos, ut eum et omnes eius fautores et cooperatores, et in hoc scelere adiutores, ex hoc pro excommunicatis habeas, donec ab hac malicia resipiscant, digneque, ut dominus papa precepit, abbati Sancti Rufi, et eius clericis satisfaciendo obediant. Illos vero, qui honorem beati Vincentii Cardonensis per manum ipsius abbatis retinent, quamdiu per eum retinuerint, ab omni ecclesiarum limine sequestramus, et donec clericis Sancti Rufi subditi sint, nequaquam absolvimus. Sed et eos, qui nominato abbati obedientiam vel hominium causâ honoris ipsius ecclesiae fecerant, si prefatis clericis Sancti Rufi obedierint, ab illius obediencia et hominio absolvimus. Et ne gravamen iniuste illa ecclesia patiatur, omnes dationes, commutationes, alienationes vel quascumque obligationes, quas prefatus Cardonensis abbas stulte dispertivit ab illo tempore quo disceptari lis cepit inter ipsum et prefatos Sancti Rufi canonicos, irritas esse censemus atque precipimus, et ecclesiae Cardonensi eiusque presentis temporis rectoribus dominio et potestati subici iudicamus, salva in omnibus tuae ecclesiae dignitate, tuaque reverentiâ. Scias autem prefatum abbatem Cardonensem a nobis esse vocatum apud Gerundam pro iusticia exequenda X. Kalendas Mai. Preterea tuae fraternitati mandamus, ut illi clerico, quem Giraldus Poncii in ecclesia Aggerensi preposuit, omne dominium illius ecclesiae prohibeas, et ut ad nos usque apud Gerundam X. Kalendas Mai occurrat, precipias. Quod si contempserit, a liminibus et officio ecclesiae arceatur. Sed et Giraldum Poncii praecor, ut ammoneas de censu beati Petri, quod nobis reddere se spopondit, ut X. Kalendas Mai censum ipsum Gerundae deferat. Quod si renuerit, hoc illi per te intimamus nos pati non posse, quin de eo et ecclesiis in ditione ipsius constructis iustitiam fieri pretermittamus.