Mostrando entradas con la etiqueta Sabinen. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Sabinen. Mostrar todas las entradas

domingo, 5 de febrero de 2023

LIX. Constitutiones Domini fratris Petri Barchinonensis Episcopi.

LIX.

Constitutiones Domini fratris Petri Barchinonensis Episcopi. (Vid. pág. 219.)

Ex cod. Barchin. ap. FF. Carmel. excalc.

Nos Petrus Dei gratia Barchinonensis Episcopus residentes in synodo in anno Domini M.CC.XLIII. kals. martii districte et in virtute obedientiae, ac sub poena excommunicationis praecipimus, et in periculo animarum mandamus quatinus omnes clerici dioc. Barchinon. in parrochialibus ecclesiis residentes, constitutiones venerabilis Patris J. quondam Sabinen. Episcopi, Apostolicae Sedis Legati, statuta etiam seu constitutiones quas Dominus Terrachon. in Valentino concilio vel aliis postmodum promulgavit conscribi faciant diligenter ac in eis intente studeant ut per eruditionem earum discant, qualiter in sacramentis ecclesiasticis et aliis quae continentur ibidem, oporteat se habere. Multum enim id profuturum et necessarium novimus ad eorum et parrochianorum suorum salutem. Et quoniam de hiis quae promulgata sunt, eis multotiens est injunctum, nec quidquam adhud observatum, statuimus ut quemcumque ex ipsis clericis usque ad festum Sancti Johannis prout ibi tradiderimus scribi non fecerit, nisi sit justo impedimento detentus, ex tunc beneficio quod habet noverit se suspensum. Sciantque cuncti ad observationem earum tam curam habentes quam alii sub poena excomunicationis firmiter se teneri secundum loca tamen gradus et ordines quae in ecclesia Dei sibi vendicare noscuntur. Nos autem cum per inquisitionem vel alias ipsos circa huius mandatum nostrum seu observationem ipsarum constitutionum invenerimus negligentes, cum instructionem eorum et plebis sibi commissae salutem plurimum affectemus, sic eos alias auctore Domino puniemus, quod poena unius propter suam atrocitatem alios castigabit. Sicque ergo faciant singuli quod cum ad eorum loca venerimus, sentiamus in eis id quod commendatione, non vituperatione sit dignum. 

De indumentis clericorum.

His vero quaedam adicienda decrevimus quod nullus videlicet clericus uxorem non habens, crines sibi omittat, et vestibus catabriatis induatur, comam luxuriare permittat, coronam deferentes clericalem, sed precise coronam deferens comam non nutriat: et tales vestes deponat. Quod si comam nutriverit, simul volens portare coronam, cum id satis ridiculosum videatur quod quasi divisus in duo talis Deo et mamonae sub quadam contrarietate servire contendat, ecclesia ipsum sub clericorum privilegio non defendet.

De clericis advocatis.

Item statuimus quod nullus clericus in sacris ordinibus constitutus coram Judice saeculari in negotiis saecularibus advocare praesumat, nec etiam in minoribus ordinibus constitutus qui beneficium ecclesiasticum habet unde comode valeat sustentari, nisi propriam causam vel ecclesiae suae fuerit prosecutus, vel nisi pro pupillo, vidua vel paupere aut aliis miserabilibus personis quae proprias causas administrare non possunt. Coeterum cum sacerdotis sit nulli nocere, omnibus autem velle prodesse, non sit sibi licitum etiam coram Judice ecclesiastico nisi pro se ipso et ecclesia sua, vel nisi necessitas immineat pro personis conjunctis aut miserabilibus postulare sine spetiali littera permissionis. Quod si fecerit suspensionem offitii et beneficii usque ad satisfactionem et correctionem condignam poterunt merito formidare.

De clerico pro extraneis advocante.

Clericus etiam qui pro extraneis advocatus vel procurator contra ecclesiam a qua beneficium obtinet, esse contenderit, tanquam ingratus ab illo benefitio spoliabitur, maxime si sit clericus qui resideat in eadem.

Ut possesiones ecclesiasticae non alienentur sine consensu Episcopi.

Item quoniam nonnulli clerici in alienationibus possesionum ecclesiasticorum dilapidationis crimen incurrunt, statuimus quod aliquis clericus rem inmobilem donare, vendere, obligare vel stabilimentum de ea perpetuum facere, aut alienare aliquomodo sine permissione et subscriptione nostra non audeat. Quod si forte praesumpserit, id nullum et irritum habeatur et degradationis poena quam canones pro huiusmodi

culpa imponunt eis exigente justitia infligentur, nosque nichilominus id tanquam contra juris formam de facto attemptatum curabimus revocare. Idem in his quae alienata sunt firmiter et inviolabiter (inviolabiliter) statuentes. 

De medicis tam animae quam corporis advocandis.

Item districte praecipimus et mandamus quod omnes clerici sepe cum multa diligentia moneant populum suum ut si aliquis eorum fuerit infirmus, prius ad se advocet medicum animae, scilicet sacerdotem, quam medicum corporis. Cui sacerdoti ipse infirmus confiteatur peccata sua, ut propter confessionem huius facilius ab infirmitate corporis valeat liberari. Et ipsi sacerdotes quantum in eis sit, prohibeant medicis ne ipsos infirmos antea in cura sua recipiant, quam sint peccata confessi. Facilius enim humanum corpus curam salutis recipit, si antea in anima sit homo sanatus. Inducant etiam ipsi sacerdotes et moneant suos parrochianos quod ad curam suam Judeos medicos non advocent, cum illud sit contra canonicas sanctiones. 

Ut aliquis clericus non recipiat parrochianum alterius clerici ad divina.

Item statuimus et sub poena excommunicationis mandamus quod nullus clericus parrochianum alterius recipiat ad divina officia vel ad sacramenta ecclesiastica, nisi hoc faceret de licentia ipsius Praelati, vel nisi esset parrochianus ille in mortis articulo constitutus.

De clerico alterius episcopatus. 

Sub eadem etiam pena districte injungimus quod nullus presbyter alterius episcopatus in episcopatu nostro ullatenus recipiatur ad celebrandum vel officiandum in ecclesia sine nostri licentia spetiali.

De absolutione excommunicatorum qualiter sit facienda et quando.

Quia in absolutione excommunicatorum multa diligentia est habenda, caute servandum est: quod si aliquis est excommunicatus quia tribus vicibus citatus non vult stare juri super eo de quo movetur quaestio contra eum, vel non vult venire ad juditium, talis praestito juramento quod stabit mandatis ecclesiae potest et debet absolvi. Si autem postmodum contempto juramento super eodem se iterum excommunicari permittit, non absolvatur nisi aliam bonam securitatem cum juramento prestiterit, si potest, quod ecclesiae mandato parebit. Si autem aliquis excommunicatus est pro manifesta rapina vel maleficio publico quod ipse confitetur vel condempnatus est, vel est ita publicum quod illud negare vel celare non potest aliqua ratione, talis cum prestiterit juramentum quod mandato ecclesiae pareat, non prius absolvatur quam maleficium seu rapinam emendet. Si autem ita pauper est, quod emendare non possit, prestet securitatem ad minus juratoriam quod cum illud habere poterit, emendabit, et sic servata protinus absolvatur. Si vero de maleficio dubitatur, sufficit praestare securitatem quod excommunicatus mandato ecclesiae pareat, et sic poterit absolutionem habere. Illud autem indubitanter est tenendum quod in mortis articulo quocumque excommunionis vinculo aliquis sit ligatus, potest a proprio sacerdote absolvi servata tamen forma superius declarata. Si autem quis proximos est morti quod non potest emendam facere pro rapina seu maleficio manifesto, absolvatur, et haeredes compellantur ipsum maleficium, emendare.

Qualiter sit absolvendus qui mortuus est ligatus.

Ubi vero excommunicatus sic morte prevenitur quod loqui non potest, nec absolutionem petere, apparent autem in ipso signa penitentiae, in hoc casu absolutio requiratur, a quo talis excommunicatus dum viveret, fuerat absolvendus non ante sepeliatur quam absolvatur. Quo absoluto heredes pro eo satisfacere sunt cogendi.

De festo Beati Mathiae.

In festo autem Beati Mathiae id praecipimus observari quod cum bisextus fuerit non in primo die, sed secundo ipsius festivitas celebretur, cum sic hactenus sit de consuetudine observatum. Est autem bisextus cognitio sic habenda, quod annis Dominicae Incarnationis per quaternarium numerum divisis, semper in quarto anno bisextus habetur.