Mostrando entradas con la etiqueta Sanctae Mariae Serratexii. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Sanctae Mariae Serratexii. Mostrar todas las entradas

jueves, 11 de agosto de 2022

XXVI. Acta electionis Froylani primi abbatis monasterii S. Mariae Serratexii, anno DCCCCLXXVII. (977)

XXVI. 

Acta electionis Froylani primi abbatis monasterii S. Mariae Serratexii, anno DCCCCLXXVII. (977) (V. pág. 133.) 

Ex autogr. in arch. eiusd. mon. 

Cum priscorum multiformis aetas... &c. ut infra in alio decreto num. XXVIII. Quamobrem nos inhabitantes moenia cenobii alme genitricis Dei Marie, necne et Sancti Urbani martiris, qui ibidem quiescit, unâ cum consensu comitis domni Olibani, et domni Mironi epi fratris eiusdem domni Olibani, necnon et domni Wisadi ierarche sedis Urgellitane, et opilionis eiusdem provinciae, in qua hoc cenobium situm est, seu et eorum qui primates sunt istius terre, quendam virum nomine Froilane monachili habitu comptum, moribus... nobis pastorem et patrem eligimus, adclamamus, adoptamus, dextrisque propriis que edita sunt confirmamus. Invenimus autem hunc... religionis ac nobilitatis titulo aptissime prefulgentem. Igitur volumus notum fieri et manifestum esse omnibus hominibus de supra dicto cenobio, qui est situs in comitatu Vergitano, (condado de Berga, Bergadà), in adiacentias de castro Herrali, in loco quem vocant Serra de Texo, qualiter primus extitit auctor et fundator vel hedificator eiusdem loci domnus Oliba comes in honore Dei Omnip. et genetricis eiusd. Dñi nri Ihu Xpi, et almi martiris Urbani, et propter remedium animae sue (suae) et genitorum suorum Mironi comitis, et Ave comitisse, ut veniam delictorum suorum consequi mereantur a pio iudice Dño. In hac itaque die electionis vel adclamacionis istius patris nostri nomine Froilane donavit domnus Oliva comes ad domum Sancte Marie vel Sancti Urbani martiris cenobio supra iam dicto ipsa parrochia in circuitu &c. ut in script. donationis edita a Steph. Baluzio in Marca Hisp. Apend. num. CXXII.

Acta sunt autem haec, quae circa hunc virum honestissime promulgantur, et hec donatio que superius resonat a nullo unquam mortalium efringenda, facta est a domno Olibane comite anno trabeatinis (trabeationis) Xpi DCCCC.LXXVII. (977) era millesima XV, indictione V, nonis Octubrii, anno XXII regnante Leutario Francigeno rege. Wisadus eps SS. = Amelrus abba SS. = Miro arcilevita (archilevita). = Adalbertus abba. = Godmarus pbr et monacus. = Sig+num Ermemiri monachi et pbri. = Sig+num Ildesindi monachi. = Sig+num Lodrici monachi. = Sig+num Ansaloni monachi. =  Sig+num Singfredi monachi. = Oliba gratiâ Dei comes. = Sig+num Wifredus. = Sig+num Durandus. = Sig+num Lopardus. = Arnulfus pbr, qui hanc adclamationem vel electionem sub die annoque prefixo subscripsi.

XXV. Excerpta ex veteri necrologio monasterii Sanctae Mariae Serratexii.

XXV. 

Excerpta ex veteri necrologio monasterii Sanctae Mariae Serratexii. (V. pág. 132.) 

VII. Idus Ianuarii. Anno Dñi M.CC.XLVII. visus est ignis radius magnus in aere recte super ecclesiam Sancti Petri Serratexen; et dum videretur cecidisse iam vicinus terre, divisus fuit in duas partes, et statim evanuit ab oculis. Et hoc fuit post vesperos, sed tamen celo sine nube, solisque splendore plenissime decorato; et visus etiam fuit velut magnum frustrum ferri candentis de fornace ignis exeuntis, scintillas igneas emitentis, sonito inde audito in modum sartaginis bullientis.

XVII. Kal. Febr. obiit Bñ. R. de Olivella miles, anno Dñi M.CC.LXXX.

XIII. Kal. obiit Petrus de Argensola miles, anno Dñi M.CC.

X. Kal. ob. Guillelmus eps sedis Urgellens.

VII. Kal. ob. Emilus abba istius loci.

III. Kal. obierunt Fulco vices comes, et omnes qui cum eo interiere, anni Dñi I (con rayita) .XXX.VIIII.

III. Nonas Februari. ob. Petrus abba istius loci. 

XV. Kal. Marti. ob. Miro abba.

XIIII. Kal. ob. Berengarius archieps (sec. XII.)

XI. Kal. ob. Guillelmus abbas S. Laurentii de Baguedano.

V. Kal. ob. Raimundus de Portella miles, anno Dñi M.CC.L. quarto, et Guill.ns de Olivella miles, anno Dñi M.CC.LXXVI.

III. Nonas Martii. ob. dompnus Ollegarius archieps.

VIII. Idus. ob. Bernardus epus Urgelli, qui relicto episcopatu apud Magolonam obiit. (sec. XIII.) 

II. Idus. ob. P. abba S. Benedicti (sec. XIV.) 

XV. Kal. Aprilis. obiit Petrus eps sedis Urgellensis (sec. XII.) 

Idus Aprilis. ob. Gauzfredus abba Rivipullensi.

Anno ab incarnatione Dñi M.C.XC.VI., (1196) VIII. Kal. Maii obiit Ildefonsus rex Aragone (Alfonso II de Aragón, recibe el reino de su madre Petronila por abdicación - donación, 25 de abril, 8 calendas mayo), comes Barchin. (conde de Barcelona, heredado de su padre Ramón Berenguer IV) Marchio Provincie (marqués de Provenza). Hic Rossilionensem et Pallariensem comitatum sibi adiunxit, mortuis eorum comitibus sine prole (conde de Rosellón y de Pallars por muerte sin prole o descendencia de los condes respectivos). Qui ut bonus et religiosus apud Perpinianum (muerte en Perpignan, Perpiñán, Perpinyà, Perpinyá, etc) viam universae carnis ingressus est.

IIII. Idus Madii. obiit dominus frater Raimundus Trebaila, eps Urgellen., anno Dñi M.CCC.XX.VI.

XII. Kal. Iunii. ob. Bernardus Dei gratiâ Cardonensis abbas (sec. XII.)

X. Kal. ob. Oliba comes sive monachus.

Kal. Iunii. ob. Fr. Bn.us de Cura abbas istius loci.

IIII. Idus. ob. Arnallus abbas de S. Petri. (sec.  XIIII.)

Idus. ob. Raimundus abbas S. Benedicti. (sec. XIII.) 

XVIII. Kal. Iulii. ob. Bernardus comes.

XII. Kal. ob. Bernardus abba S. Marie Rivipollentis. (sec. XII.)

X. Kal. ob. Deila vicecomes.

VIII. Idus Iulii, anno Dñi M.CC.LX.VII. obiit Benedictus abbas istius loci.

IIII. Idus. ob. Guillelmus vicecomes Cardone.

III. Idus. ob. Petrus abbas istius loci, anno Dñi M.CC.XL.VI.

Idus. ob. Bonifilius abba (f. Campirotundi. sec. XI.)

X. Kal. Aug. ob. Widisclus abba (f. Rivipulli. sec. XI.)

III. Kal. ob. domnus Rainardus abba istius loci. 

II. Kal. ob. Benedictus abbas S. Benedicti Baiensis: (sec. XIII.) et domna Helisabet comitissa Bergitano (sec. XI.)

XVIII. Kal. Septembris ob. Frater Matheus abbas istius loci, anno M.CCC.XL.VI.

II. Kal. Sept. obiit dñus Fr. Simon Dei gratiâ  abbas istius loci, anno Dñi M.CCC.LXX.III. 

VIIII. Kal. Octob. Raimundus abba Portellensis (s. XIII.)

VII. Kal. ob. Bernardus consul, et Petrus de Terrada condam abbas.

VIII. Idus Octob. ob. Guillelmus comes Ceritanie. (s. XII.)

II. Nonas Nov.: anno Dñi M.CC.LXXX... ob. Dñus Bñ. de Olivela archieps Terragonen.

VIII. Idus. ob. Guill.us abba istius loci. (s. XI vel XII.)

III. Nonas Decemb. ob. Arnaldus abba istius loci, ann. Dñi M.CC.LXXVII. 

VIII. Kal. Ianuar. ob. Poncius abbas S. Petri. 


Ex necrologio recentiori. 


XIII. Kal. Martii ob. Fr. Gabriel Mas abb. istius monasterii, anno Dñi M.CCCC.LXVI.

IV. Kal. Iunii ob. Reverend. Fr. Ludovicus de Claramonte (Luis de Claramunt) abbas presentis monasterii, XXVIII die mensis Madii, ora VI noctis, anno Dñi M.D.V.

II. Nonas Iulii ob. Rev. Fr. Franciscus Senjust abbas praesentis monasterii, anno Dñi M.D.LXXXXIII.