Mostrando entradas con la etiqueta Sebastiano. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Sebastiano. Mostrar todas las entradas

lunes, 24 de abril de 2023

VII. Litterae magistri ordinis S. Joann. Hierosolymit. an. MDXXIX.

VII.

Litterae magistri ordinis S. Joann. Hierosolymit. an. MDXXIX.

(Vid. pág. 102.)

Ex Cartor. eccl. Maioric. quod ibi librum amarillo vocant.

Venerandis et magnificis viris Vicario et Capitulo ecclesiae Maioricarum, amicis nostris charissimis.

Reverendi et magnifici viri amici charissimi. Cum iamdiu abhinc videlicet plus minusve quadriennium in civitate Viterbii nobis relatum fuisset venerabilem Emmanuelem Collocen. Archidiaconum istic in nostra ecclesia posuisse et reliquisse brachium divi Sebastiani, quod in templo nostro maiori Sancti Johannis Colachi tenebamus, accepto exinde a vobis quodam beneficiolo: nec tunc sarcinulas nostras, quas a manibus infidelium eripueramus in diversis locis incompositas quidem, illas statim videre liceret, ad vos scripsimus eumdem Archidiaconum brachium ipsum maioris existimandum quam praetiosa omnia nobis surripuisse, vos admonentes, si bene meminimus, atque rogantes ne pro sacrilegio beneficium sacrilego rependi permiteretis; sed eo debita pena mulctato brachium huiusmodi ordini nostro restituere curaretis: facturi rem vobis dignam, Deo et divo Sebastiano acceptam, et quam iure tandem facere cogeremini. Verum deinde eius rei gratia ad nos profectus dictus Emmanueli, tum ipsius multorumque relatione, tum re ipsa comperimus id sanctissimarum reliquiarum quod istuc attulit partem esse a brachio beatissimi Sebastiani apud nos adhuc existente, iussu et auctoritate felicis recordationis Emerici de Amboyse, praedecessoris exceptam et assumptam, quam bonus ille vir precibus et intuitu olim Archiepiscopi nostri in sacello eidem sancto dedicato positam venerari voluit. Quare cum idem Archidiaconus sacello praedicto ecclesiae cathedrali supposito praeesset, et sanctas reliquias huiusmodi, alias a Christi hostibus conspurcandas, illaesas custodierit, et istuc in nostra ecclesia apposuerit, ubi maxime sancteque venerabuntur, non potuimus factum pietate et industria hominis et senis, et bonis omnibus, propriisque laribus nobiscum spoliati, non summopere laudare et approbare: praesertim quod uno eodem sancto optimoque opere tum senectuti suae utcumque providerit et consuluerit accepto a vobis beneficio, tum vos et ecclesiam vestram tali munere, ne dicamus thesauro, donaverit et decoraverit. Nempe ad pietatem pertinere arbitramur, a Deoque optimo maximo precibus divi Sebastiani non nihil nobis remissum iri, et concedi confidimus, quod nostra liberalitate in vestra atque nostra ecclesia pariter eius Sancti reliquiae conspiciantur et venerentur; ad quas repetendas et evincendas, si quid iuris nobis ordinique nostro competeret, id quicquid est praemissis causis et rationibus dicto Archidiacono liberaliter remittimus: eius senectutem et sortem miserati, quam ut vos pariter misereamini, et commendatam habeatis etiam atque etiam rogamus. Valete. Ex Syracusis die V. novembris M.D.XXVIIII. = Bonus amicus vester magister Rhodi. = F. de Villers Lyleadani.