Mostrando entradas con la etiqueta Siurana. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Siurana. Mostrar todas las entradas

domingo, 19 de marzo de 2023

XLIII. Donatio cuiusdam loci in monte Sancto dioc. Tarrac.. unde Cartusiae domus Scalae Dei originem sumpsit, anno MCLXIII.

XLIII.

Donatio cuiusdam loci in monte Sancto dioc. Tarrac.. unde Cartusiae domus Scalae Dei originem sumpsit, anno MCLXIII. (Vid. pág. 157.) 

Ex arch. eiusd. domus. 

Cunctis pateat praesentibus atque futuris quod ego Arbertus de Castrovetulo, Dominus Siuranae jussu et voluntate Domini nostri Ildefonsi, Rex Aragonensis et Comes Barchinonensis dono R. de Vallebono et P. sacerdoti, coeterisque confratribus unum locum in monte Sancto, ubi serviant Domino Deo. Et affrontat a parte orientis in sumitate rupe super Albarcha: et a parte occidentis in Pineta: et a parte meridiei in via, quae vadit de Albarcha per montem Sanctum usque ad Pinetam: a parte vero circii in sumitate rupis super Fontem albam. Et sicut haec quatuor affrontationes includunt totum integriter heremum et cultum, et totum illud, quod ad servitium hominum et animalium pertinent cum egressibus et regressibus suis, sic dono atque laudo libere et solute, et sine alicujus inquietudine. Et molendinum dono item eis ubicumque in aquis monti Sancti facere possint. Et hoc totum supra dictum non serviant nisi soli Deo et Beatae Virgini Mariae et omnibus Sanctis, pro redemptione animarum nostrarum et omnium fidelium christianorum. Si quis hanc cartam irrumpere voluerit, facere minime possit, sed in duplo componat, et carta ista firma et stabilis semper permaneat. Quae est facta pridie idus septembris, anno Dominicae Incarnationis M.C.LXIV. = Sig+num Arbert de Castrovetulo qui hanc cartam scribere jussit, firmavit et testibus firmare rogavit. = Sig+num P. Arnal. =Sig+num P. Mir de Pezonada. = Sig+num Johannis de Uno castello. = Sig+num Johannis Navarro. = Sig+num P. de Narbona. = Sig+num Ildefonsi + Regis Aragonensis et Comitis Barchinonensis. = Sig+num Petri, capellani de Siurana qui hanc cartam rogatus scripsit cum litteris in IX. linea super positis, die et anno quo supra.

martes, 1 de noviembre de 2022

XII. Concordia inter Abbates Alaonis et Rivipulli super ecclesiam S. Mariae de Vilet anno MCLXX. (1170)

XII.

Concordia inter Abbates Alaonis et Rivipulli super ecclesiam S. Mariae de Vilet anno MCLXX. (1170) (V. pág. 35.)

Ex autogr. in arch. Ecclae. Coelsonen.

Notum sit cunctis presentibus atque futuris quod haec est carta finis et concordiae factae inter Allaonis et Rivipollis Monasterium Ecclesiamque de Gualter. Abbas Rivipollensis et Monachi deposuerunt quaerimoniam in presenciam Domini Papae Alexandri de Abbate P. Alaonis, quod injuste auferret sibi et possideret quandam Ecclesiam Sanctae Mariae, quae est in termino Castri de Gavasa, in loco ubi dicitur Siurana, qui nunc etiam vulgo appellatur Vilet. Predictus vero Papa misit suas litteras sigillatas prephato Alaonis Abbati, ut judicio Dompni P. Dertosensis Episcopi satisfaceret, aut restitueret Rivipollensibus Monachis quaerimoniatam Ecclesiam. Qui praeceptis Domini Papae obtemperans, et Tarrachonam ad quoddam concilium veniens, laudamento et consilio predicti P. Dertosensis Episcopi simul et G. Ilerdae Pontificis, promisit et convenit annuatim ad kalendas Marcii, pro ipsa prenominata Ecclesia quaerelata, censum dare I. morabetinum bonum sine malo ingenio Rivipollensi nuntio, videlicet Priori Sanctae Mariae de Gualter; tali tamen condicione quod Abbas Rivipollensis et Monachi, Priorque Gualteris, et successores sui, finita omni quaerimonia sua, quam de eadem Ecclesia faciebant, de Urgellensi etiam Episcopo et de Preposito Solsonensi et clericis suis, qui eandem Ecclesiam Abbati Alaonis inquietabant, protegant, defendant et contra alios homines manuteneant: ita quod Abbas Alaonis successoresque eius habeant, teneant et possideant libere jure perpetuo. Et Abbas Alaonis et Monachi maneant amici sociique fideles Rivipollensis Abbatis et Monachorum eius, similiterque illi et Monachis suis Abbas Rivipollensis et Monachi eius. Facta carta concordiae huius et convenientiae anno Incarnationis Domini M.C.LXX. (1170) XII kalendas Julii regnante Ildefonso Infante Rege in Aragone et in Barchinona. = Sig+num Guillermi Illerdensis Episcopi. = Sig+num Poncii Alaonis Abbatis qui hanc cartam finis et concordiae seu convenientiae rogavit et firmavit. = Sig+num Johannis Monachi. = Sig+num Poncii Prioris Gualterii. = Sig+num Bertrandi Prioris Medianensis. = Poncius Dei dignacione Dertusensis Episcopus sig+num. = Petrus Levita hoc scripsit die et anno quo + supra.