Mostrando entradas con la etiqueta Ugonem. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Ugonem. Mostrar todas las entradas

sábado, 3 de septiembre de 2022

XXXV. Scriptura satisfactionis episcopo Urgellensi exhibitae pro infractione treguae Domini, anno MLXIX. (1069)

XXXV. 

Scriptura satisfactionis episcopo Urgellensi exhibitae pro infractione treguae Domini, anno MLXIX. (1069) (V. pág. 188.) 

Ex arch. eccl. Urgell. 

In nomine summae et individuae Trinitatis. Haec est carta donationis, quam Bernardus Ihoannis, et uxorem eius Adaledis nomine, et filius eius, idest, Petrus, et Eriballus, et Ugonem clericus, et Guillermus, nos simul in unum donatores sumus Domino Deo, et sanctae Mariae matris eius, et canonicae eius genitricis. Pro hac causa quia ego Bernardus fui inpeditus in causa homicidae in treguam Domini, et pro hac culpa secundum canonicae regulae a proprio meo episcopo fui deputatus in exilio. Et quia ego Bernardus maria non possum transire, nec omnia quae possideo derelinquere, quaesivi misericordiam a pontifice meo Guillermo, et ad suos archidiachonos, et ad suis clericis. Et ego Willelmus episcopus recogitavi misericordiam Domini, quam dixit discipulo suo Petro: si peccaverit in te frater tuus, dimitte ei usque septies; et non dixit Dominus septies, sed usque septuagies septies. Et ego Bernardus, quia maiora non possum facere, pergi ad sanctum Petrum, et ad sanctum Iacobum; et hoc ex paenitentia, quod potui facere, feci. feci. Et quia ego secundum canones non potui quod facere deberem per iussionem pontifici mei domni Guillermi, et sui archidiachones, et suis clericis, dono de meo alodio, id sunt, terras, et vineas, simul cum uxore mea, et cum filiis meis supra dictis, nos simul in unum donatores sumus exponte et bona voluntate Domino Deo, et matris eius Ienitrici, et suae canonicae, modiatas duas de vineas, qui nobis advenerunt per parentorum nostrorum, aut per comparacione, vel per ullasque voces; et sunt ipsas vineas in fines Cardona, in locum que vocant Nitols. Et afrontat ipsas vineas, modiata I. de parte orientis in ipsa strada publica, et in terra et in vinea de nos donatores, de meridie in ipso torrent, qui discurrit per tempus pluviarum, de occiduo in terra et in vinea de nos donatores, a parte vero circi ¡n vinea de Mir Seniol; et alia modiata de parte orientis in terra et in vinea de nos donatores, de meridie in terra et in vinea de nos donatores, de occiduo in terra et in vinea de nos donatores, a parte vero circi in ipso torrent. Quantum infra istas afrontaciones includunt, et isti termini ambiunt, sic donamus Domino Deo et sanctae Mariae, propter hoc quod superius scriptum est, cum exiis vel regresiis earum, et est manifestum. Quem vero praedicta omnia, quod superius resonat, de nostro iure in suo tradimus dominio et potestate. Quod si nos donatores, aut ullus aut ullusque homo vel faemina, qui contra ista donatione venerit pro inrumpendum, non hoc valeat vindicare, sed componat haec omnia in duplo cum sua inmelioratione, et in antea ista donatione firma permaneat modo, vel omni tempore. Facta ista donatione III. Idus Madii, anno VIIII. regni Philippo rege. = Sig+num Bernardi Ioani. Sig+num Adaleiz. = Sig+num Petrus. = Sig+num Eriballi. = Sig+num Ugo Bernardus. = Sig+num Guillermus, qui ista donatione fecimus scribere et firmavimus, et testes firmare rogavimus. = Fulchone archidiachonus +. = Bernardus abba +. = Gerallus sacerdos subscribo. = Mironis sacrichustus. = Reymundus. = … scriptor qui hoc scripsit et subscripsit die et anno quo supra.