Mostrando entradas con la etiqueta canonicis. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta canonicis. Mostrar todas las entradas

jueves, 15 de diciembre de 2022

XVIII. Ecclesia S. Petri de Cercada traditur canonicis S. Augustini.

XVIII.


Ecclesia
S. Petri de Cercada traditur canonicis S. Augustini. (Vid. pág.
211).


Ex
auto. in arch. eccl. S. Petri de Cercada.


Ego
Helias Dei gratia Minister Caduniensis cenobii, Sanctique Marcialis
Montis Signi, ex spiritu karitatis adquiescens piae petitioni tuae,
Berengari de Lavandariis, confratrumque tuorum, vobis ex integro
concedo, dono et trado locum Sancti Petri de Cercada cum omnibus ad
eundem locum pertinentibus, mobilibus, sive inmobilibus, quibuscumque
hunc vel haec impetraverim vocibus. Hanc vero donationem vobis
vestrique succesoribus in perpetuum ea propter karitative facio, ut
ibidem omnipotenti Deo canonice et libere sub beati Augustini regula
indesinenter militetis, meique qualiscumque peccatoris vestris in
orationibus memoriam, si non iugiter, saltim aliquando habeatis.
Prephatum autem locum universis sibi adiacentibus mihi cum alio
scripto quod vobis trado personaliter impetravi a dno. Berengario
Sedis Gerundensis venerabili Episcopo cum Capituli sui assensu et
consilio, et a Petro Raimundi de Villademagno, eiusque nepotibus
Bernardo videlicet atque Guilelmo; quorum omnium consilio atque
approbatione presentem vobis donationem irrefragabiliter facio.
Quaecumque vero persona contra huius donationis paginam ad
irrumpendum, quod absit, venire temptaverit, nisi commonita
resipuerit, anathema maranatha sit. Actum est hoc scriptum III. kal.
aprilis anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo tricesimo
sexto.


Berengarius
Dei gratia Girundensis ecclesie Episcopus ss. = Helias Dei gratia
Caduniensis Abbas ss. = Berengarius Abbas ecclesiae de
Villabertrandi, atque Archidiaconus Girundensis ss. = Arnallus
Johannis Pbr. et Sacrista Sedis. ss. = Sig+num Petri Raimundi de
Villademagno. = Sig+num Guillelmi de Villademagno. = Sig+num Bernardi
de Villademagno. = Sig+num Raimundi de Tarners. = Sig+num Petri pbri.
qui hoc scripsit die et anno quo supra.

miércoles, 10 de agosto de 2022

XVII. Paschalis II. restituit canonicis S. Augustini ecclesiam S. Ioannis Rivipullensis anno MXIV.

XVII. 

Paschalis II. restituit canonicis S. Augustini ecclesiam S. Ioannis Rivipullensis anno MXIV. (1014) (V. pág. 82.) 

Ex arch. reg. Barcin. 

Paschalis episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis B. abbati, B. priori, et coeteris fratribus, salutem et apostolicam benedictionem. Quae iudicii apud nos veritate discussa sunt, litteris annotanda praecipimus, ut in posterum tam vobis, quam successoribus vestris litium occassio auferatur. Constat siquidem, prout apostolicae sedis pontificum Benedicti et Urbani secundi litteris indicatur, Rivipollensem beati Iohannis ecclesiam, iuxta fundatorum votum, sub iure et censu annuo sedis apostolicae contineri. In qua cum aliquando moniales, aliquando clerici, aliquando monachi, expulsis alterutris, habitaverint, novissime temporibus nostris Bisundunensis comes Bernardus eam Massiliensi coenobio donavit, sive concessit. Ea scilicet occassione quod sanctae memoriae Urbanus papa monasticum illic, qui fuerat, ordinem, Ricardi Massiliensis abbatis consilio reparari consuluerit. Post cuius comitis mortem eadem ecclesia clericis, qui exinde per iniustitiae violentiam expulsi fuerant, restituta est. Quam ob rem cum Massiliensis abbas et clerici coram nostra praesentia convenissent, lectis et relectis gestorum monumentis, iudicatum est a confratribus, qui nobiscum aderant, episcopis seu cardinalibus, nullatenus comiti licuisse, ut Romani iuris ecclesiam censualem monasterio vel ecclesiae cuilibet subdidisset. Laycis enim, quamvis religiosi sint, nulli tamen de eclesiasticis facultatibus aliquid disponendi legitur unquam atributa facultas. Hoc nimirum iudicio Massiliensis abbatis potestas ac dispositio, tam de sanctimonialibus, quas introduxerat, quam et de aliis rebus, a Rivipollensi ecclesia remota est. Tibi igitur, dilecte fili Berengari abbas, ac fratribus tuis canonicam vitam professis, qui de illa expulsi fuistis ecclesia, nos eandem beati Iohannis ecclesiam restituimus. Ea prorsus intentione, atque conditione firmata, ut tam vos et fratres vestri praesentes, quam et futuri successores in eadem ecclesia, secundum beati Augustini regulam, et congregationis, quae apud Sanctum Ruphum est instituta, vivatis, et Omnipotentis Dei servitiis perpetuo insistatis. Sane trium aureorum censum annuum, sicut persolvi antiquitus consuevit, per annos singulos Lateranensi palatio persolvetis. Datum Laterani II. Nonas Decembris, Indictione VIII., Incarnationis Dominicae anno millessimo centessimo XIIII. per manum Iohannis diachoni, anno pontificatus dompni Paschalis secundi XVI.

domingo, 3 de julio de 2022

Tomo 4, apéndice 16, S. Thomae à Villanova archiep. Valent. convocatio ad synodum celebr. ann. 1548.

XVI.

S. Thomae à Villanova archiep. Valent. convocatio ad synodum celebr. ann. 1548.

EX AUTOGR. IN ARCH. ECCL. SETAB.

Frater Thomas de Villanova, Dei et apostolicae sedis gratia archiepiscopus Valentinus, reverendis ac venerabilibus in Christo dilectis capitulo, canonicis, dignitatibus nostrae ecclesiae metropolitanae Valentinae; ac aliarum collegiatarum ecclesiarum dioc. Valentinensis, abbatibus, rectoribus, vicariis perpetuis, ceterisque praesbyteris curam animarum exercentibus, quibus interest a jure episcopali synodo assistere, salutem in Domino. Quum per statuta sanctorum patrum, et sacros canones dispositum sit, et ordinatum quod quilibet episcopus in sua dioc. ad determinandum causas ecclesiasticas (quae) interveniunt, necnon ut qui laesi se extimaverint justitiam petere possint, et synodalem expectare sententiam, ac pro corrigendis excessibus, et moribus reformandis, ac aliis rebus, et negotiis Christi servitium, et divini cultus augmentum bonumque et utile suae dioc., totiusque cleri, ecclesiarumque, et plebis honestatem, reformationem, bonumque statum concernentibus, pertractandis, statuendis, et ordinandis, singulis annis synodum congregare ac celebrare teneatur: et propter longam, et diuturnam nostrorum praedecessorum absentiam, quod nimis dolendum est, in hac nostra dioc. Valentinâ per centum et eo amplius annos nulla synodus celebrata sit: cupientes saluti animarum providere, et quae ad officium nostrum et curam pastoralem attinent debitâ sollicitudine adimplere, in hac nostrâ ecclesiâ Valentinâ episcopalem synodum cum Dei adjutorio et favore die duodecimâ mensis Junii proximè venturi celebrare decernimus, et ordinamus; provisio vos omnes et singulos supradictos exhortamus, monemus, et in virtute sanctae obedientiae mandamus, quatenus postquam per has nostras litteras citati, et moniti fueritis, ad dictam diem per vos aut per vestros legítimos procuratores, si infirmitas, aut aliud canonicum impedimentum non intercesserit, in hoc nostro palatio Valent. die supradictâ compareatis, et assistatis, super praemissis, et aliis dictam synodum concernentibus debitè proposituri, tractaturi, et provisuri, sicut rerum necessitas, et commoditas exegerit. Alioquin in et super praemissis, prout juris et rationis fuerit, vestri absentiâ in aliquo non obstante, verùm contumaciam exigente, in dictâ synodo procedemus. Super praesentatione vero vobis de praesentibus faciendâ relationi latoris earundem fidem indubiam adhibebimus. Datis et actis in palatio nostro archiep. Val. die XII mensis Maii ann. à Nat. Dom. M.D.XXXXVIII. = Fr. Thom. arch. Valent.

Carta de Santo Tomás de Villanueva, arzobispo de Valencia, al cabildo de Xátiva, exhortándole a que nombre procurador para el sínodo, cuya convocatoria les incluía (a: copiado del original del archivo de la iglesia de Xátiva).

A los muy reverendos señores los señores canónigos y capítulo de la iglesia de Xátiva.  

Muy reverendos señores: viendo la necesidad que hay de reformar algunas cosas en esta diócesis, y que ha tanto tiempo que por la ausencia de los perlados no se ha celebrad sínodo, nos ha parecido para cumplir a lo que somos obligados en este cargo pastoral, de convocar sínodo para doce del mes siguiente, como más largamente veréis por las letras de la convocación, que el portador de la presente hos presentará: cumple que luego ayuntando capítulo, elijáis un canónigo desa iglesia que venga con poder bastante del capítulo para asistir al sínodo, y procurar todas las cosas tocantes a essa iglesia y capítulo en vuestro nombre. Y porque soy cierto que en esto no habrá negligencia, no alargo más. Nuestro Señor vuestras muy reverendas personas guarde en su servicio; de Valencia a XIIII de Mayo, anyo de MDXXXXVIII. Vester F. Thomas arch. Valent.