Mostrando entradas con la etiqueta canonicum. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta canonicum. Mostrar todas las entradas

domingo, 24 de julio de 2022

Tomo 6, apéndice 7, Receptio Tedmari levitae in canonicum ecclesiae Ausonensis ann. MXCI.

VII. 

Receptio Tedmari levitae in canonicum ecclesiae Ausonensis ann. MXCI. (V. pág. 60.) 

Ex autogr. in arch. eiusd. eccl. 

Sub sacro.... nomine. Ego Tedmarus levita Sancti Petri Sedis Vici atque canonicus, placuit animis meis, et placet nullius cogentis imperio, nec suadentis ingenio, sed propria et spontanea hoc mihi bona elegit voluntas, ut cartam donationis fecissem Domino Deo, et Sancto Petro, eiusdemque scilicet canonicae, ex omni meo alodio quod habeo in cunctis locis. Est autem in comitatu Ausonae intra parrochiam Sancti Petri praedictae sedis... aquae fluentis Gurrii, quod fuit de Guarino condam clerico, et de filiabus suis, et in alio loco de Socarratis petias III., et in Rochaforti petia I, et ultra flumen de Tezer petiam I. de trilia, quae fuit de Herimano pro incurrimento XL. solidorum monetae Vici argenti purissimi numismatis optimae, et de uxore sua et filiorum eius, sicut resonat in ipsa matricula quam mihi fecerunt. In alio autem loco nomine Savezellis, et in croso intra parrochiam Sancti Andreae de Tonna, concedo ipsi canonicae terras et vineas, quae fuerunt Raimundi Goltredi et nepotae eius duae, et in valle magna kasas cum vineis cum tertia parte de trilia et orto, qui advenit mihi pro paterna hereditate. Haec autem omnia advenerunt mihi de comparacione, quam et de genitoribus meis, sive per quamcumque vocem; et sicut de meo iure cum omnibus exitibus et egressibus suis et affrontationibus suis aeternaliter... et potentialiter concedo ipsi canonicae ad habendum, et tenendum sine interruptione ullius hominis vel foeminae... ut in mea vita teneam omnia haec, et donem ipsam tascham ipsi canonicae. Post autem meum obitum liberum sit et proprium ipsius canonicae. Ego autem archipraesul Berengarius, cum assensu canonicorum omnium, propter pactum huius donationis, concedimus tibi Tedmaro levitae fideli nostro ipsam canonicam iure habendam et possidendam, sicut uni convenit ex nostris ad fruendum. Si quis autem contra hoc venerit pro irrumpendo, non valeat vendicare quod petierit, sed componat in duplo cum sua melioratione. Insuper etiam a Domino Deo et Sancto Petro apostolo, qui habet potestatem ligandi atque solvendi, et domno archipontifici, et nobis omnibus canonicis excommunicatus permaneat, et biothenatus fiat, si aliquid ex hoc quod supra scriptum est temptaverit infringere, vel infirmare. Actum est hoc V. Kalendas Aprilis, anno XXXI. Philippi regis. = Raimundus levita SS. = Benedictus sacerdos SS. = Guilabertus canonicus. = Berengarius gratiâ Dei electus archiepiscopus Terragonensis +. = Guillermus Guisadi. = Bonefilius Tedballus SS. = Berengarius Eriballi. = Ricardus sacrista. = Berengarius paraphonista. = Remundus Atoni. = Alamandus levita. = Raimundus Fulco levita subsc. = Amatus levita. = Petrus sac... = Tedmarus levita, qui hanc cartam donationis fecit et scripsit et firmavit, et firmare rogavit.