Mostrando entradas con la etiqueta castro Guardiola. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta castro Guardiola. Mostrar todas las entradas

sábado, 30 de julio de 2022

Tomo 6, apéndice 27. Iudicium latum in favorem archidiaconi Ausonensis super castro de Speut,

XXVII. 

Iudicium latum in favorem archidiaconi Ausonensis super castro de Speut, anno MXXXI (1031) (V. pág. 186.) 

Ex autogr. in arch. eccl. cated. Vicen. n. 179. 

In Dei nomine. Mota est audientia in sancta sede beati Petri Ausonensis ecclesiae coram domno Olibane episcopo, videlicet, ex munificentia alaudis, quae dicunt Speut, quod quondam Sesnanda foemina de castro Guardiola relinquit per scripturam ad opus canonicae praefatae sedis, et praefatus episcopus dedit Guilielmo Guifredo archidiacono cum ipso archidiaconatu, eo quod antecessor eius Richulphus hoc retinebat. Tunc surgens Adalbertus praepositus atque praevisor (f. provisor) iam dictae canonicae cum plures ex cannonicis, promoti sunt in quaerelam ante praefato episcopo, dicentes per iam dictae scripturae in iure canonicae permanere praedictum alodium, et ad opus canonicae fruere. Quem praefatus episcopus legaliter in hoc ordinavit placitum, et precepit prefato archidiacono ex hoc responsum parare. Statimque ille devotus implevit, et taliter in episcopali palatio ante seniores et iudice prosecutus est responsum: Recte mihi debere pertinere praefatum alaudem per pontificalem auctoritatem, quod quondam Unifredus, cuius primitus possesio et proprietatis dominio fuit praedictus alodius, ad suam ultimam voluntatem, per testamentum et conditiones exinde strenue factae, per consilium praefatae Sesnandae, eum integerrime relinquit ad prefatam sedem beati Petri, absque mentionis canonicae. Et sicut adlocutus est prefatus archidiaconus, ita statim ordinante iudice iam dictae sedis Guifredum cannonicum testimonia ad hoc sufficienter testificandum exhibuit, quorum nomina sunt Olibane de Guardiola, et Mirone, quem dicunt de Castro Sorisa, taliter ordinabiliter testificantes: Nos testes praelibati Olibane, et Mirone, testificando iuramus per Deum vivum et verum, quem inennarrabiliter in Trinitate adoramus, et credimus, super altare Sancti Foelicis situm in sede praefata, quod vidimus iam dictum alaudem Speutum ab integrum tenere iure proprio ad praefatum Unifredum in vita sua, et ad sua extrema voluntate per testamentum unde conditiones editae fuerunt, relinquere ad proprietatem praefatae sedis beati Petri liberaliter et absolute, sine conventu cannonicae, post obitum Sesnandae, ad iam dicta sede remanere; et hoc taliter praefatae Sesnandae confirmare. Quem ego Guifredus, gratiâ Dei iudex, sicut legalis docet auctoritas, cum parte channonicorum praesentia recepi iam dictos testes taliter testificantes, una cum iam dicto Antestite, et confirmo et consigno praefatum alaudem in dominatione et potestate praefato archidiacono sub sede Sancti Petri servitio, ut ab hodierno die in antea eum habeat sine obiectu canonicae, vel contentione, quiete et tranquille. Et si quis ulterius hoc repetere vel in aliquo disrumpere voluerit, V. libras auri cum praedicto alaude in triplum pro temeritatis audatiae componat; et haec conditionis vel exemplar scripturae definitionis, atque consignationis, inmunis persistat in soecula (saecula, secula). Acta sunt haec XIIII. Kalendas Madii anno XXXV. regnante Rotberto rege. =Sig+num Oliba. = Sig+num. Mirone, testes praesentiales, et fratres, qui hoc legali auctoritate testificamus, firmamus, firmarique rogamus. = Oliba sacerdos +. = Oliba episcopus +. = Galindus sacerdos +. = Bonefilio levita qui et sacriscrinii +. = Ermemirus diaconus scripsit et subscripsit in praefato die vel anno. = Guibertus grammaticus +.