Mostrando entradas con la etiqueta clericorum. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta clericorum. Mostrar todas las entradas

lunes, 24 de abril de 2023

II. Constitutio Capituli Maioricensis, Sede vacante, de vita et honestate clericorum, an. MCCCLXXVII.

II.

Constitutio Capituli Maioricensis, Sede vacante, de vita et honestate clericorum, an. MCCCLXXVII. (Vid. pág. 21.)

Ex actis capitular. eccl. Maioric. eo anno. 

Sacerdotes nostri contaminant sancta et reprobant legem Dei, dum laxatis habenis, divinis officiis omissis, ad illicita se transferunt, atque inhonesta. Hinc est, quod cum ex frequenti et assidua multorum clamatione intellexerimus quod nonnulli presbiteri et alii in inferioribus ordinibus constituti, in Sede Maioric. et extra illam beneficiati, dum missarum sollempnia, et etiam aliae horae canonicae in dicta Sede sollempniter peraguntur, sui honoris ac dignitatis ordinum quos receperunt immemores, cum superpelliceis seu cappis, omissa divina psalmodia, ad quam de iure sunt astricti, absque aliqua rationabili causa, antequam officium missae vel aliarum horarum canonicarum sit finitum, chorum frequenter exeunt, et per ecclesiam soli vel cum laicis circuunt et discurrunt, plerumque vana et prophana atque multa inhonesta mulieribus, quae ad divinum officium in sacra Dei domo conveniunt, labiis pollutis loquuntur et dicunt, cum oculis hinc inde turpiter annuendo; et adhuc hiis omnibus non contenti dictam ecclesiam exeunt, et acie mixta cum laicis, per vias et vicos adhuc cappis seu superpelliceis tenentibus se exponunt, et de se ipsis spectaculum faciunt, non animadvertentes quo modo in dicto Domini Esau foras, idest, ecclesiam egressus, discurrens per campos venando, hoc est, per vicos et plateas mulieres impudice videndo, benedictione paterna fuit privatus; et ille Sedechias exiens Jerusalem in campo Jericontino a Chaldeis comprehensus fuit et excecatus; ex quibus ipsis divinum officium diminuitur, infamia toti clero irrogatur, et scandalum in populo generatur, infinitaque mala et peccata oriuntur et perpetrantur, in divinae majestatis non modicam offensam, et astantium, ut dictum est, scandalum populorum. Quapropter nos Bartholomeus de Podio aulucho et Berengarius Borroni, canonici et Vicarii in spiritualibus et temporalibus, Sede vacante, ecclesiae Maioricen., Jaspertus de Tragurano, Guillermus Vaylo, Nicolaus Roselli, Bartholomeus Manresa,  Jacobus de Rippis, Raymundus Mir et Bernardus Rosselli, canonici Maioric. praesentes et capitulum celebrantes intus sacristiam ecclesiae Maioric., ubi ab antiquo capitulum solitum celebrari, et ubi fuimus ad sonum campanae more solito vocati et congregati pro capitulo celebrando, coeteris concanonicis nostris e civitate et dioc. Maioric. absentibus qui ad talia vel similia, de usu, statuto seu consuetudine dictae ecclesiae non vocantur, nec consueverunt vocari, huic morbo quam nobis possibile est medelam procurare cupientes, hac irrefragabili constitutione statuimus et statuendo sancimus, quod nullus presbiter vel in sacris ordinibus constitutus, aut quivis alius in Sede Maioric. vel alibi infra dioc. Maioric. beneficiatus, absque rationabili causa, dum missarum aut aliarum horarum canonicarum sollempnia peragentur, aut sermo divinus fiet populo, cum capis seu superpelliceis, vel gramasiis seu epicogris audeat discurrere per ecclesiam, vel sedere aut stare in valvis ecclesiae cum capis seu superpelliciis per vias aut per vicos, aut sedere in tabula ubi diebus festivis et dominicis elemosina confratris et fabricae solvuntur per confratres; et hoc sub pena quinque solidorum fabricae Sedis Maioric. aplicandorum, et sententia excomunicationis, quam in huius nostrae constitutionis transgressores et eorum quemlibet nunc ut ex tunc, et e contra; trina canonica monitione premissa ferimus in hiis scriptis. In quas quidem penas, quicumque de supra dictis huius nostrae constitutionis, etc.

Propterea statuimus et ordinamus quod nullus presbiter seu beneficiatus quamdiu praedicabitur populo in dicta Sede, audeat sedere in gradariis per quae ascenditur ad tronum seu locum in quo praedicatur, et ad tronum organorum; sed habeat audire verbum Dei vel in altari vel in dictis tronis, aut in stallis ipsius chori, neque etiam audeat sedere in stallis seu cathedris inferioribus, quamdiu de superioribus aliqua vacuae reperientur; et hoc sub penis supra dictis, modo et forma superius expresatis. In quorum, etc. Quod fuit actum Maioricae intus sacristiam praedictam, nona die mensis aprilis, anno a nativitate Domini M.CCC.LXX septimo.

martes, 13 de diciembre de 2022

VI. Constitutio de vestibus clericorum.

VI.


Constitutio
de vestibus clericorum. (Vid pág. 26).


Ex
Manual. curiae episc. Gerund. núm. 1. ab ann. 1401 ad 1403, fol. 5.
b.


Berengarius
miseratione divina tituli Sancti Clementis presbiter Cardinalis
administrator auctoritate Apostolica in spiritualibus et temporalibus
ecclesiae Gerundensis universis et singulis viris ecclesiasticis
beneficiatis et etiam in sacris ordinibus constitutis per dictam
Cathedralem et alias ecclesias ac monasteria civitatis et nostrae
diocesis Gerundensis ubilibet constitutis cuiuscumque dignitatis
status, gradus, ordinis vel condicionis existant et quocumque nomine
censeantur presentibus et futuris nobis lege diocesana subjectis
salutem in Domino Jhesu Christo. Spectat ad officium praesidentis
subditos eos presertim qui divina tenentur misteria et officia
celebrare taliter regulare ut sint lucerna super candelabrum, ac vita
illorum pre ceteris rutilet honestate. Et quibus observantia dispar
existit dissimilis habitus videatur, ne cum Evangelium predicabunt
apud eos qui subsunt scandalum suscitetur, sed omnes in unum
propositum et honestum habitum quantum ad eorum spectat officium se
conforment. Sane sicut intelleximus et non sine admiracione
conspicimus evidenter, multi e vobis vestibus saltem supertunicalibus
abutuntur: quidam siquidem nimis longas, alii nimis latas in earum
manicis atque collaribus valde altis, nonnulli pellibus nimium
eminentibus undecumque et modis aliis inhonestas pariter et deformes
sibi induere et patenter portare indutas inter maiores ac mediocres
et minores vix differentiam faciendo aliquatenus non verentur;
cupientes igitur ex nostri injuncto officii quo tenemur huic morbo pestifero quantum nobis ab alto conceditur, obviare, et
clericorum mores et actus in melius divina dante gratia reformentur
ac cuncti quibus dirigimus presens scriptum sancte vivere studeant et
honeste, super predictis auctoritate ordinaria et tenore presenti
providemus et ordinamus expressius inhibendo ex certa scientia et
consulte districte etiam injungentes in virtute sanctae obedientiae
omnibus et singulis viris ecclesiasticis supra dictis, ne quis vestes
nimis longas vel nimis breves aut alias habentes manicas (N.
E. mangas; algunas mañicas las llevan; puñetas, puñetes, punyetes,
como las de algunos de Queretes, Cretas) vel collaria quae nimia
brevitate, longitudine vel latitudine aut supereminentibus forraturis
seu aliqua alia defformitate merito valeant annotari seu in proximi
occulis offendiculum vel scandalum generare, sed honestati clericali
conformes habentes manicas non ultra quam tribus ad plus palmis
cannae pannorum Gerundae in suo dilatatas circulari ambitu et hiatu
cubitalibus proporcionatis ipsis manicis non oblongis ac etiam
collaria brevia saltem duobus digitis sub maxilla seu quodque medium
colli plus quam per unicum digitum non excedant, neque pelles
superemineant vel aliae forraturae vestire et portare vestitas
publice seu patenter de cetero audeat seu
 presumat
nisi itineratio aut alia urgens et imminens necessitas hoc exposeat.
Contra hanc nostram ordinationem provisionem seu inhibitionem sive
mandatum predictum quod absit, forsitan presumentes nostro decernimus
cum presenti arbitrio puniendos. Huius autem decreti executionem
usque ad proximum festum Penthecostes suspendimus et ex causa. Datum
Gerundae die XIII aprilis anno a nativitate Domini MCCCC primo.

VI - Testamento Juan de Margarit