Mostrando entradas con la etiqueta ecclesiam Illerdensem. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta ecclesiam Illerdensem. Mostrar todas las entradas

domingo, 22 de enero de 2023

XXV. Acta concordiae inter ecclesiam Illerdensem, et monasterium canonicorum S. Ruphi: an. MCLXXIV. (1174)

XXV.

Acta concordiae inter ecclesiam Illerdensem, et monasterium canonicorum S. Ruphi: an. MCLXXIV. (1174) (Vid. pág. 116.)

Ex Libr. virid. eccl. Illerden. fol. LXII.

Publice interest quod inter homines aguntur fidei scripturarum comittere, ne temporum diuturnitate modum excedant memoriae. Ea propter ad cunctorum perveniat notitiam non modicam fuisse controversiam inter Guillermum, Ilerdensem Episcopum et Gaufredum, Priorem monasterii Sancti Ruphi quod situm est apud Ilerdam, super decimis possesionum eiusdem monasterii quas idem Episcopus jure ecclesiae suae vendicabat, necnon super sepultura mortuorum quae cum jure parrochiae ad Ilerdensem ecclesiam pertineret, apud ipsum monasterium sepeliri eligebant. Tandem post multas altercationes eo decursum est quod pro huiusmodi controversiis transactione sive amicabili composicione sopiendis ipse Prior monasterii cum voluntate Abbatis Sancti Ruphi et eiusdem conventus et jam dictus Episcopus Ilerdensis cum canonicis suis subjecerunt se arbitrio Domini Guillermi, Terrachonensis Archiepiscopi, Apostolicae Sedis Legati ut quamcumque composicionem super memoratis controversiis inter eos dictaret, ipsi ratam et firmam habentes exequerentur. Suscepto itaque compromissio et stipulatoria compromissione utriusque partis solidato, idem Episcopus de conscientia et assensu partium amicabili decisione ita inter eos composuit. Videlicet quod memoratum monasterium Sancti Ruphi habeat in perpetuum liberas et absolutas a praestatione decimarum et primitiarum omnes illas possesiones quae fuerunt Petri Bertrandi quas scilicet Raimundus, Comes Barchinonae inclitae recordationis intuitu pietatis eidem monasterio contulit. Vineam quoque quam ipsi canonici plantaverunt cum orto veteri et orto novo quae noviter juxta novam ecclesiam Sancti Ruphi fecerunt, similiter sine honore decimationis et primitiarum in perpetuum habeat, et possideat. Sed et de alodio quod Berengarius de Turre rubea eidem monasterio contulit tantum sine honore praestandae decimae et primitiarum idem monasterium habeat, quantum sufficiat ad duo juga boum pro arbitrio eiusdem Episcopi et bonorum virorum. Sane de vinea quam Berengarius de Turre rubea memorato monasterio contulit in compensionem decimae, duodecim somatas uvarum quae fuerint ex ipsa vinea, canonici Sancti Ruphi in eadem vinea Episcopo et canonicis Ilerdensi ecclesiae singulis annis sine contradictione praestent. Haec autem omnia quae superius sunt nominata jam demum prefatum monasterium Sancti Ruphi sine honore decimationis et primitiarum habeat, si propriis sumptibus ea excoluerit; alioquin si aliis colenda tradiderint, in solidum Ilerdensi ecclesiae decima et primicia tribuantur. Similiter de aliis possesionibus quas nec ipsum monasterium habet vel in futurum habuerit sive per se sive per alios illas excolunt decimas et primitias integre et cum fidelitate ecclesiae Ilerdensi praestent. De nutrimentis vero animalium non praestent decimam neque primicias. Nempe de relictis eorum qui cum sint parrochiani Ilerdensis ecclesiae vel qui fuerint aliunde venientes et in parrochia Ilerdensi morientes in praelibato monasterio sepulturam elegerint ita statuimus, ut dimidiam relictorum mobilium sive immobilium quacumque occasione sepulturae eidem monasterio sive inter vivos sive in ultima voluntate obvenerint, canonici Sancti Ruphi Episcopo Ilerdensi et successoribus suis et canonicis Ilerdensis ecclesiae perhenniter tribuant, nisi ipse et ecclesia Ilerdensis tantum sibi relicta habeat quantum ad dimidiam eius quod Sancto Rupho relictum erat sufficiat. Alioquin si nichil habuerint dimidiam eius quod Sancto Rupho occasione sepulturae obvenerit, sicut dictum est, habeant, aut si minus dimidia Episcopo et ecclesiae Ilerdensi relictum fuerit de eo quod monasterio Santi Ruphi relictum fuerit suppleatur eis usque ad dimidiam. Si aliquis vero in canonicum vel conversum vel si aliqua in conversam sepe dicto monasterio Sancti Ruphi vel canonicis eiusdem loci tradiderit, si habitu jam suscepto ad monasterium Sancti Ruphi vel equitando vel pedibus ambulando se transtulerit, quod bona fide et sine enganno intelligatur, tunc totum quod ab eis collatum fuerit, in pace habeant et possideant. Prior quoque ipsius monasterii salva obedientia sui Abbatis Episcopo Ilerdensi obedientiam promittat, quamdiu Prior illius loci extiterit, et semper ad sinodum veniat. Et quandoqumque ecclesia Ilerdensis interdicta fuerit, canonici Sancti Ruphi clausis januis, submissa voce et non pulsatis signis, exclusis laycis, sibi et familiae suae divinum celebrent officium, et nullo tempore excomunicatos vel interdictos recipere praesumant. Data apud Ilerdam XIII. kalendas november anno ab Incarnatione Domini MCLXXIIII. = + Ego Guillermus, Terraconensis ecclesiae Archiepiscopus, Apostolicae Sedis Legatus ss. = Sig+num Guillermi Ilerdensis Episcopi. = Signum + Arnaldi Prioris. = Signum + Guillermi Ilerdensis Archidiaconi. = Petrus Ausonensis Episcopus ss. = Non est indignum Ricardum ponere signum +. = Sig+num magistri Opizonis. = Sig+num Gombaldi, Ilerdensis Archidiaconi. = Sig+num Guillermi Praepositi Sancti Andreae. = Sig+num Guillermi Praepositi Reposterii. = Signum + Petri Sagarre. = Guillermus, Ausonensis Archidiaconus +.=Signum magistri Renaldi. = Sig+num Martini, Ilerdensis ecclesiae Sacristae. =  Sig+num magistri Opizonis. = Sig+num Berengarii de Boxados. = Signum Petri Aure. = Sig+num Petri Capellani. = Sig+num Petri Helemosinarii. = Sig+num Arnaldi de Çaguda. = Sig+num Boneti Praepositi. = Sig+num Petri de Talladel.  Sig+num Olivarii Praepositi. = Sig+num Guillermi Reposterii Praepositi. = Sig+num Petri de Gallinario. = Sig+num Petri Ferrarii. = Sig+num Petri de Cubels. = Ego Gaufredus ecclesiae Sancti Ruphi Prior ss. = Sig+num Poncii canonici Sancti Ruphi. = Sig+num Bernardi canonici Sancti Ruphi. =  Sig+num Girardi canonici Sancti Ruphi. = Sig+num Raimundi Despolacenç. = Sig+num Guillermi de Segarra. = Sig+num Raimundi subdiachoni qui hoc scripsit + die et anno quo supra.