Mostrando entradas con la etiqueta elargientis. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta elargientis. Mostrar todas las entradas

viernes, 29 de julio de 2022

Tomo 6, apéndice 18, Eiusd. Ioannis Litterae Ausonensi archiepiscopo.

XVIII. 

Eiusd. Ioannis Litterae Ausonensi archiepiscopo. Attoni pallii usum elargientis, anno DCCCCLXXI (V. pág. 155.) 

Ex arch. eccl. Vicen. 

Iohannes episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio nostro Attoni archiepiscopo Ausonensis ecclesiae, apostolicam benedictionem, et perpetuam in XPO. salutem. 

Si pastores ovium solem, geluque pro gregis sui custodia die ac nocte ferre contenti sunt, et ne qua ex eis, aut errando pereat, aut ferinis laniata morsibus rapiatur, oculis semper vigilantibus circumspectant; quanto sudore, quantâque cura debemus semper esse pervigiles nos, qui pastores animarum dicimur.  Attendamus, et susceptum officium exhibere erga custodiam dominicarum ovium non cessemus, ne in die divini examinis, pro desidia nostra, ante summum pastorem, negligentiae reatus excruciet, unde modo honoris reverentiâ sublimiores inter caeteros iudicamur. Palleum autem fraternitati tuae ex more ad missarum solemnia celebranda damus, quo tibi, ecclesiae tuae privilegiis amodo in suo statu manentibus, uti concedimus, sicuti archiepiscopatus ordinis eis usos esse incognitum non habes. Cuius quoniam indumenti honor modestâ actuum vivacitate servandus est, hortamur ut ei morum tuorum ornamenta conveniant, quatinus auctore Deo recte utrobique possis esse conspicuus. Itaque vita tua filiis tuis sit regula. In ipsa, siqua tortitudo illis iniecta est, dirigantur. In ea, quod imitentur, aspiciant. In ipsa se semper considerando proficiant, ut tuum post Deum videatur esse bene quod vixerint. Cor ergo neque prospera, quae temporaliter blandiuntur, extollant, neque adversa deiiciant, sed quidquid illud fuerit, virtute patientiae devincatur. Nullum apud te locum odia, nullum favor indiscretus inveniant. Districtum mali cognoscant, insontem apud te culpabilem suggestio mala non faciat, nocentem gratia non excuset, remissum te delinquentibus non ostendas, ne quod ultus non fueris, perpetrari permittas. Sit in te, et boni pastoris dulcedo, sit et iudicis severa districtio: unum scilicet quod innocenter viventes foveat, aliud quod inquietos feriendos a pravitate compescat. Sed quoniam nonnumquam praepositorum zelus, dum districtus malorum vult vindex existere, transit in crudelitatem correptio, iram iudicio refraena, et censurâ disciplinae sic utere, ut et culpas ferias, et a dilectione personarum, quas corrigis, non recedas. 

Misericordem te, prout virtus patitur, pauperibus exhibe: oppressis defensio tua subveniat: opprimentibus modesta erectio contradicat. Nullius faciem contra iustitiam accipias, nullum quaerentem iusta despicias, custodia in te aequitatis excellat, ut nec divitem potentia sua aliquid apud vos extra viam suadeat rationis audire, nec pauperem de sua faciat humilitate desperare: quatinus Deo miserante talis possis existere, qualem sacra lectio praecipit, dicens: Oportet episcopum irreprehensibilem esse. Sed his omnibus uti salubriter poteris, si magistram charitatem habueris, quam qui secutus fuerit, a recto aliquando tramite non recedit. Ecce, frater charissime, inter multa alia, ista sunt sacerdotii, ista sunt pallei, quae si studiose servaveris, quod foris accepisse ostenderis, intus habes. Etenim decernimus ut in Nativitate Domini, Epiphania, Dominica S. Paschae, Ascensione Domini, el Pentecostes, Natale Apostolorum, in Nativitate, et Assumptione S. Mariae, in consecratione episcoporum, seu in solemnitate ipsius ecclesiae, cui praeesse dinosceris. Fides autem, quam in tuis epistolis breviter ascripsisti, licet latius explanare debueris, Redemptori tamen nostro gratias agimus, quod eam, in ipsa etiam brevitate, rectam esse cognovimus. Sancta Trinitas fraternitatem vestram gratiâ suae protectionis circumdet, atque ita in timoris sui via nos dirigat, ut post vitae huius amaritudinem ad aeternam simul pervenire dulcedinem mereamur. Scriptum per manum Georgii notarii et scrinarii S. Romanae ecclesiae in mense Ianuario, Indictione quartadecima. + Bene valete. Loco + sigilli.