Mostrando entradas con la etiqueta libertate. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta libertate. Mostrar todas las entradas

viernes, 7 de octubre de 2022

XVII. De libertate testamenta condendi civibus Urgellensibus concessa, anno MCLXV.

XVII. 

De libertate testamenta condendi civibus Urgellensibus concessa, anno MCLXV. (Vid. pág. 57). 

Ex arch. curiae saecul. Urgellen. 

Anno Dominicae Incarnationis M.C.LX.V. Ego Bernardus Rogerii gratia Dei Urgellensis Episcopus, rogatu Ermengaudi fratris mei Urgellensis Comitis, necnon et omnium canonicorum Sedis consilio, atque omnium hominum Villae Sedis acclamatione, et diutissima efflagitatione, seu Villae huius adiectione, utilitate et sublimatione, dono hominibus Sedis et foeminis, atque concedo qui modo sunt, et in antea erunt, quatenus liberam habeant potestatem per omnia tempora de omni honore suo quem habent vel tenent, aut habuerint seu tenuerint, facere voluntatem suam cum infante et sine infante, in vita et in morte et post mortem, excepto clerico et milite, salvo mei meorumque successorum censu. De mobili vero liberam et plenam habeant potestatem voluntatem suam in perpetuum faciendi, et numquam in hac Villa laicus homo vel foemina de ista hora in antea sterilis vocetur quod vulgo dicitur Exorch, ut hac occasione maligno seculari more aliquid de suo ammittat. Et si quis intestatus in hac Villa, quod absit, obierit, solutis suis debitis, sepulturaeque traditis necessariis, in voluntate mei meorumque successorum, defuncti residua remaneant. Sed hoc tantum intelligatur de parte mobilium rerum intestati. Filii vero eius totum habeant honorem censum facientes Domino suo. Et si filii non fuerint ei, praedictus honor revertatur ad proximos. Si vero proximi defuerint, in voluntate mei, meorumque successorum sit. Si quis hoc evertere temptaverit non valeat, sed in dupplo componat, et haec scriptura omni tempore firma permaneat. Actum est hoc VII kalendas Julii. = Sig+num Bernardi Rogerii Episcopi qui hoc scriptum scribere jussi, firmavi firmarique rogavi. = Sig+num Guillermi Prioris. = Sig+num R. de Authes Archidiaconi. = Sig+num Magistri Alexandri. = Sig+num Petri de Enveg. = Sig+num Berengarii de Apilia (Abella). = Sig+num Magistri Johannis. = Sig+num Guillermi Operarii. = Sig+num Poncii Sancti Michael. = Sig+num Raimundi Girberti. = Sig+num Boneth (Boneti en el texto anterior). = Sig+num Guillermi de Petramola. = Sig+num Bernardi de Castelio Capellani. = Willelmus Bovarius jussu B. Capellani hanc cartam scripsit die et anno + quo supra, et VIIII literas supra scripsit.