martes, 24 de diciembre de 2019

CX, perg 329, 13 enero 1159


CX
Perg. N° 329. 13 ene. 1159.

Sit notum cunctis quod ego Bernardus Echardi in mea senectute et in mea plena memoria recognosco quod vidi et hoc quod non vidi audivi dicere patri meo Echardo quod quando abiit Raimundus Berengariiad pergam de Lostor fuit interfectus a traditoribus suis in illo tempore accipiebat bajulus comitis scilicet Miro Alaricaccipiebat totum hoc
quod servitium quod exiebat de Valeriola de ipsis mansis Ecardi et Guillelmi Compani de pane et vino et carne et omnibus rebus hoc accepit Miro Alaric in vita predicti comitiset antea quam esset Miro Alaric acceperat Guitardus presbiter qui erat bajulus comitis Raimundi Berengarii vetus in vita sua et ipsa alodia que sunt ad ipsa Guardia que tenent Bernardus Ecardi et Arnallus Sancte Susannefuere Guitardi presbiteri baiuli comitis et quando comes fuit interfectus predictus tenebat Miro Alaric ipsum furnum Minorisse et terciam partem in placitis tenebat et expletabat per comitem.- Sig+num Bernardi Echardi qui hoc recognovi idus januarii anno XXIII Ledovici junioris regni.

CIX, perg 328, 1 enero 1159


CIX
Perg. N°328. 1 ene. 1159.

ln Dei nomine et ejus divina gratia ego Raimundus comes barchinonensis princeps regni aragonensis Tortose et Ilerde marchio facio hanc cartam donacionis et concessionis. Placuit michi libenti animo et spontanea voluntate dono namque concedo vobis domne Eço et omnibus filiis vestris castrum de Pratella in hereditatem cum omnibus terminis que ipsa die tenebatis qua de predicto castro mihi hominium fecistis. Taliter vero jamdictum castrum vobis et successoribus vestris pro me et pro successoribus meis dono ut vos et vestri donetis mihi et meis irati et pacati potestatem per quantas vices pro me vel pro meis vos vel vestri comoniti fueritis et quod vos vel vestri non proibeatis vos inde videre vel comonere et quod vos faciatis inde guerram vel pacem ubicumque ego vel mei vobis vel vestris mandaverimus et quod vos et vestri serviatis michi inde et meis secundum honorem que ad jamdictum castrum pertineat. Et hoc donativum sicut superius scriptum est sic dono vobis et vestris jamdictum castrum ut
per me et per meos habeatis et teneatis illud salva mea fidelitate et de omni mea posteritale et quod vos vel vestri non amitatis nec perdatis illud supranominatum castrum per secula cuncta nisi pro fraude vel pro traditione. - Sig+num Raimundi comes. - Facta carta donationis et concessionis in era MCLXXXXVII prima die januarii in civitate Cesaraugustedominante me Raimundo barchinonensi comite in Aragone in Superarbe sive in Ripacurcia Tortosa atque Illerda episcopo Petro in Cesaraugusta episcopo Martino in Tiraçona episcopo don Dodo in Oscha episcopo Guillelmo Petri in llerda Palacraino in Cesaraugusta et in Alagon comite Palearensi in Ricla Petro Ortiz in
Aranda Petro de Castelaçolo in Calataiub Fortunio Açenariç in Tirazona Blaçcho in Borga.- Ego Guillelmus Petri sub jussione domini mei comitis hanc cartam die et anno quo supra scripsi et de manu mea propria hoc sig+num feci.
(En este documento hay un monograma).
Nota: Borga: Borja, Boria.

CVIII, perg 323, 13 diciembre 1158


CVIII
Perg. N°323. 13 dic. 1158.

Sit notum cunctis quod ego RaimundusDei gratia comes barchinonensis et princeps aragonensisTortose et Ilerde marchio laudo et concedo tibi Raimundo de Turredell et uxori tue Geralla et vestris illam quartam partem quem retinuisti ipsius molendiniSusgiter quod michi vendidistis in termino Terracie in parroechia Sancti Vicencii de Joncheres propeBayonam: quam quartam partem ipsius molendini Susgitervos et vestri habeatis omni tempore et quod vos et vestri mitatis quartam partem in omnibus missionibus que ad ipsum molendinumSusgiter opus fuerint. Actum est hoc idus decembris anno XXII regni Ledoici junioris. - Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Petri Arnalli. (Sigue aquí una firma carcomida que parece hebrea). Sig+num Raimundi comes. - Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hoc scripsit die et anno quo supra.