CIX
Perg. N°328. 1 ene. 1159.
ln Dei nomine et ejus divina gratia ego Raimundus comes barchinonensis princeps regni aragonensis Tortose et Ilerde marchio facio hanc cartam donacionis et concessionis. Placuit michi libenti animo et spontanea voluntate dono namque concedo vobis domne Eço et omnibus filiis vestris castrum de Pratella in hereditatem cum omnibus terminis que ipsa die tenebatis qua de predicto castro mihi hominium fecistis. Taliter vero jamdictum castrum vobis et successoribus vestris pro me et pro successoribus meis dono ut vos et vestri donetis mihi et meis irati et pacati potestatem per quantas vices pro me vel pro meis vos vel vestri comoniti fueritis et quod vos vel vestri non proibeatis vos inde videre vel comonere et quod vos faciatis inde guerram vel pacem ubicumque ego vel mei vobis vel vestris mandaverimus et quod vos et vestri serviatis michi inde et meis secundum honorem que ad jamdictum castrum pertineat. Et hoc donativum sicut superius scriptum est sic dono vobis et vestris jamdictum castrum ut
per me et per meos habeatis et teneatis illud salva mea fidelitate et de omni mea posteritale et quod vos vel vestri non amitatis nec perdatis illud supranominatum castrum per secula cuncta nisi pro fraude vel pro traditione. - Sig+num Raimundi comes. - Facta carta donationis et concessionis in era MCLXXXXVII prima die januarii in civitate Cesaraugustedominante me Raimundo barchinonensi comite in Aragone in Superarbe sive in Ripacurcia Tortosa atque Illerda episcopo Petro in Cesaraugusta episcopo Martino in Tiraçona episcopo don Dodo in Oscha episcopo Guillelmo Petri in llerda Palacraino in Cesaraugusta et in Alagon comite Palearensi in Ricla Petro Ortiz in
Aranda Petro de Castelaçolo in Calataiub Fortunio Açenariç in Tirazona Blaçcho in Borga.- Ego Guillelmus Petri sub jussione domini mei comitis hanc cartam die et anno quo supra scripsi et de manu mea propria hoc sig+num feci.
(En este documento hay un monograma).
Nota: Borga: Borja, Boria.

No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.