CXXXV
Bulas pontificias. Leg. 1, n. 20.
Adrianus episcopus servus servorum Dei. Venerabilibus B …. narbonensi archiepiscopoet apostolice sedis legato et A .... helenensi episcopoet universis baronibus per helenensem episcopatumconstitutis salutem et apostolicam benedictionem. Que a predecessoribus nostris rationabiliter sunt statuta nullius temeritate volumus perturbari sed inconcussa ea mandamus et illesa ab omnibus servari. Predecessor autem noster felicis memorie papaEugenius comitem Gaufridum et eam quam tenet adulteram excommunicationis vinculo innodavit pro eo videlicet quod legitima uxore dimissa non est veritus adulteram sibi matrimonio copulare. Et quia ut nobis dicitur pertinaciter adhuc in sua iniquitate perdurat eandem sententiam ratam habentes mandamus eam ab omnibus inviolabiliter observari. Statuentes ut eidem comiti numquam sit liberum legitima etiam uxore defuncta eam sibi matrimoniocopulare quam nec est dubium manifesto adulteriopolluisse. Filios antem quos ex adultera in adulterioprocreavit qui spurii a jure censentur decernimus perpetuo paternahereditate carere nec eis liceat ullo tempore aliquid hereditatis ipsius comitis jure successionis petere vel habere. Si vero ab eis hoc fuerit aliquando attemptatum excomunicationis vinculo se noverint innodandos.

No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.