miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXXIII, bulas, leg 1, 15, 24 septiembre


CXXXIII
Bulas Pontificias. Leg. 1, n.15. 24 setiem.

Anastasiusepiscopus servus servorum Dei. Universis Dei fidelibus prudentibus viris ad quos litere iste pervenerint salutem et apostolicam benedictionem. Omnibus qui christiana professione censentur indubitanter credendum est quod sancta Dei ecclesia omnium fidelium spiritualis mater est et nonnisi per ipsam delictorum nostrorum veniam consequi nec eterne felicitatis gaudia possumus promereri. Expedit ergo fidelibus christianis ut quociens eadem mater nostra vim patitur vel ab infidelibus populis opprimitur ipsam fideliter omnibus viribus ajduvent et si necesse fuerit animas pro ea ponere non formident. Ideoque per apostolica scripta universitatem vestram rogamus monemus et exhortamur in Domino quatenus ad expugnationem infidelium et inimicorum crucis Christi viriliter accingamini et cum nobili viro Raimundo barchinonensi comite pro defensione christiane fidei et tocius sancte ecclesie cum devotione proficisci nullatenus dubitetis. Ut autem pro tanto labore dignum premium vos habituros speretis illam peccatorum remissionemque a predecessore nostro felicis memorie papa Urbanoad liberationem orientalis ecclesie tunc transeuntibus statuta est vobis auctoritate apostolica confirmamus; uxores etiam et filios vestros bona quoque et possessiones sub sancte ecclesie nostra etiam et archiepiscoporum episcoporum et aliorum prelatorum ecclesie Dei protectione manere decernimus. Peccatorum autem remissionem et absolutionem omnipotentis Dei et beati Petri apostolorum principis auctoritate nobis a Deo tradita talem concedimus ut qui tam sanctum iter devote inceperit et perfecerit sive ibidem mortuus fuerit de omnibus peccatis suis quibus corde contrito et humiliato confessionem susceperit absolutionem obtineat et sempiterne retributionis fructum ab omnium bonorum Remuneratore percipiat. Data Laterani VIII kalendas octobris.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.