CXLVI
Núm. 12.
Hoc est judicium a barchinonensi curialegaliter et usualiter datum super querimoinis et responsis a domno barchinonensi comite et a Gaucerando de Salisfactis. Auditis itaque ac discussis utriusque partis racionibus judicavit predicta curia quod si comes poterit probare per idoneos testes quod Gaucerandus ei fallisset de suis ostibuset cavalcatis atque serviciis que comes per se aut per suum nuncium ei mandasset et possit probare quod ostemde Lorca comes mandaret suis baronibus ni nomine de bataia sciente Gaucerando emendet ei totum Gaucerandus in duplo. Quod si probare nequierit expiet se Gaucerandus per sacramentum propria manu quod comes per se aut per nuncium suum ei hoc non mandaverit nec scierit eum suis baronibus hoc mandasse. Judicavit iterum quod totum malum et dampnum quod Arnallus de Salis cum hominibus Gaucerandifecit Raimundo Ville Mulorum apud Castrum de Toraiessive in ipsa sacraria quia predictus Raimundus erat cum domino suo comuni emendet ei Gaucerandus in duplo et desonoretad potestatem cum avere et cum sacramento a meliori homineipsius cavalcate facto. Item judicavit ut malum quod Arnallus de Salis fecit homini Sancte Eulalie quem comes dicit esse suum postquam comes fecit inde clamorem Arnallo de Salis et Gaucerando oferendo eis directum de homine quia videtur hoc fecisse ad dedecus comitis emendet Gaucerandus desonorem domino suo comiti et malum predicto homini in duplo salvo jure suo. Item judicavit quod si comes posset probare quod Arnallus de Sales vel sui aliquid abstulisset de mansopredicti hominis et comes posset probare predictum mansum esse suum reddat et restituat Gaucerandus eidem manso quicquid inde ablatum sit in duplo et invasionem comiti sicut continetur in lege et postea discutiatur cujus sit juris predictus homo comitis au Gaucerandi et utraque pars hoc per testes vel scripturam hostendat. Judicavit curia quod fortitudinem novam quam Gaucerandus fecit apud Polium sine licentia comitisstet inde ad voluntatem comitis destruendi aut remanendi sicut in lege usuaria continetur. Judicavit item quod castrum de Cornelianomortuo Bernardo Johane sine legitima prole in manu comitis debuit devenire absque aliquo impedimento secundum legem usuariam que precipit omnia alodia exorcum in potestate principis devenire salvo jure heredum. Et judicavit quoniam comes perferivit directum Gaucerando de predicto castro Corneliano antea quam liberaret illud Guillielmo de Corneliano qui sui juris esse dicebat et Guillielmus de Corneliano donaret suum jus predicti castri Raimundo Ville Mulorum cum consilio comitis ac Gaucerandus noluit recipere a comite directum et facere totum malum quod postea Gaucerandus et sui fecerint hominibus comitis hac occasione emendet et sustineat suum et desonorem comiti cum sacramento: quia sicut malum quod factum est per fatigationem de directo nullatenus debet esse emendatum ita illud quod factum fuerit super oferimentum de directo nullatenus debet remanere ut non sit redirectum. Iterum judicavit quod omnes missiones et predas quas Gaucerandus et sui fecerint in servicio comitis per mandatum comitis vel suorum emendet ei comes sicut Gaucerandus poterit averare. Judicavit etiam quod malum quod Bernardus de Bestrecano fecit in honore Sancti Michaelis Coxianensis redirigat totum et abbas Sancti Michaelis distringat secundum posse suum Raimundum de Ribes ad faciendum directum predicto Bernardo de Bestrecan. Judicavit quod omnes toltas et forcias quas Arnallus de Sales et homines Gaucerandi fecerint in villa de Romaniano que non continetur in carta que est inter Gaucerandum et Sanctum Petrum Campi Rotundi quam Gaucerandus asserit se laudasse et confirmasse restituat Gaucerandus abbati vel preposito Campi Rotundi nec ulterius ibi ab ipso vel suis consimilia fiant. Judicavit quod si prior Sancte Marie Bisullunipoterit probare Gaucerandum vel patrem suum aut avunculum dedisse vel stabilisse honorem de Danpostquam pater Gaucerandi et avunculus ejus diffinierunt predictum honorem cum carta prelibate Sancte Marie prefatus Gaucerandus destruat et desfaciat ipsum stabilimentum et predictus honor de Dan redigatur solide et libere in manii prioris et canonicorum Sancte Marie Bisulluni. Quod si in probatione defecerit secundum instrumentum ipsius carte nullum dominium nullumque senioraticum habeat Gaucerandus vel sui in predicto honore vel in milite predictum honorem tenente et miles aut dimitat honorem priori aut stet ei inde ad jus. Judicavit curia quod si comes posset probare hominem vel homines Gaucerandi minuisse vel pejorasse migerasmercati Bisulluni quia dedecus est potestatis et detrimentum patrie qui victus vel victi fuerint inde in manum comitis cum eorum proprietate deveniant. Quod si in probacione comes defuerit quia Gaucerandus recognoscit predictas migeras homines suos desuper efluentibus fecisse rasas videtur indicium clamoris comitis expient se prescripti homines Gaucerandi nullam fraudem vel engannum ibi fecisse eis scientibus per sacramentum et judicium aque calide sive per bataia.
Nota:
Sanctum Petrum Campi Rotundi: Sant Pere (de) Camp Redó, Camprodón.
Bisulluni: Besalú.

No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.