miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXLIV, 10


CXLIV
Núm. 10.

Sub nomine Sancte Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti. Nos januenses promitimus facere exercitum pro comuni in primo reditu nostro post expedicionem imperatorisantequam Januam redeamus ut eamus primitus ad obsidendam et expugnandam Tortuosam deinde ad Baleares insulasvidelicet Maioricam Minoricam Evizam Fromenteramet de Ibero usque ad Almariam non obsidebimusaliquam urbem vel castrum cum aliqua gente sine licencia vel parabola comitis barchinonensis. Si autem evenerit quod per nos metipsos accipiamus urbem vel castrumet ea retineremus infra terminos prenominatos dabimus duaspartes comiti tertiam vero nobis retinebimus. Et habebimus in exercitu machinas et cetera que in nostro arbitrio scilicet consulatus comunis Janue qui tunc fuerit in his que tunc fuerint necessaria et in eodem exercituapud Tortuosam deinde apud insulas supradictas cum comite barchinonensi vel cum suis morabimur quamdiu in exercitu fuerint nisi justo Dei impedimento remanserit aut consilio comitis supradicti et nostro et salvabimus pro posse nostro comitem et suos et omnes res suas bona fide. Tali conventionehabita inter nos et comitem quod civitatum atque locorum cum eorum pertinenciis quas vel que cum comiteceperimus vel ipsi vel nobis sese reddiderint duas partescomes omni tempore habeat tercia nobis retenta quam libere et sine omni gravamine omni tempore retinebimus: et non erimus in consilio neque in facto ut comes suas duas partes amitat et faciemus jurare eos homines quibus partem nostram comitemus ut non sint in consilio vel in facto quod comessuas duas partes amitat. Et si quis voluerit eas sibi auferre quod adjuvent eas sibi retinere et defendere bona fide sine aliqua fraude. Et ecclesia nostra eandem partem habeat in spiritualibus quam civitas nostra habet in temporalibus: et dum in exercitu erimus non faciemus pactum neque convenienciam aliquam de reddenda nobis aliqua civitate vel loco vel de recipienda pecunianeque de ulla diminucione exercitus comitis sine parabola comitis si ibi fuerit aut suorum qui ibi aderint si comes defuerit et nullum portaticum neque pedaticumneque ribaticum dabunt homines vestri in tota terra nostra vel mari ex his que pertinent ad comune Janue. Et in omni terra nostra et mari quam habemus vel in antea acquisierimus salvi et securi erunt homines vestri districti cum rebus eorum salvis nostris vetitis. In tota predicta convenienciapossit addi vel minui secundum quod consules qui in exercitufuerint cum comite seu cum ejus missis concordati fuerint. Hec omnia observabimus bona fide sine fraude nisi justo Dei impedimento aut parabola comitis aut suorum certorum missorum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.