CVI
Perg. N° 314. 31 oct. 1158.
In nomine Dei eterni salvatoris nostri: Anno ab incarnacione ejus millesimo centesimo quinquagesimo septimo pridie kalendarum novembriumindiccione quarta manifestus sum ego Parason Dei gracia judex Arboree filius quondam Comita item judicis Arboree quia per hanc cartulam nomine antefacti et donacionis propter nupcias dono et trado tibi domneAgalburse dilecte et amabili uxori mee filiequondam Poncii de Cervera curtem Bidunii et curtemSancti Theodori et curtem de Orratili cum omnibus earum pertinenciis que habent suprascripte tres curtes tam in serviset ancillis et nutriminibus suis et peculiissuis quam in pecudibus et aliis animalibus et ortiset campis et vineis et pascuis et pratiset paludibus et silvis virgariis montibuscollibus vallibus planiciebus aquisaqueductibus et cum omnibus adjacenciis que quolibet modo ad suprascriptas tres curtes sunt pertinencia cum omnibus etiam domibus ibidem constructis et vinetis et olivetis et omnibus simpliciter in prefatis tribus locisplantatis vel natis arboribus. Has igitur tres curtes tibi prenominate domne Agalburse dilecte et valde amabili conjugi mee ut dictum est universaliter cum adjacenciis suis omnibus nomine antefacti et donacionis propter nupcias hodiedono et trado. Pro qua mea donacione et tradicione recepi a Pellario quondam Gualandi et ab Ugone quondam Gerardi nomine tuo domne Agalbursedilecte uxoris mee meritum annulum unum aureumin prefinito. Quam meam donacionem et tradicionem si ego qui super Parason judex Arboree vel meus meus herestibi domne Agalburse uxori mee vel tuis heredibusvel cui dederis vel habere decreveris molestaverimus seu intencionaverimus et ab omni homine diminuere vel tollere vel evincere vobis volenti et per placitum vos fatiganti nomine prefatarum trium curtium non defensaverimus et in judicio vobis denuntiantibus auctores non fuerimus nec juste defendere poterimus spondeo qui super Parason judex Arboreeme meosque heredes componere tibi domne Agalburse dilecte uxori mee tuisque heredibus penam millelibrarum auri: et in tali ordine hanc cartulammee donacionis et tradicionis et propter nupcias et antefacti donacionis rogavi ego qui super Parason judex Arboree scribere te dominum Burgundium apostolice sedis judicemet notarium. Actum in Aristano apud ecclesiam sancte Dei genitricis Mariearchiepiscopatus Arboree in palacioarchiepiscopi ejusdem ecclesie in presencia Guffredimassiliensis et Bonefacii de Volta et Bertranni de Girunda et predicti Pellarii et Ugonis vicecomitiset Bulsi et Marzucii et Contulini et Lepertiet Boccii legatorum et procuratorum domni Raimundi comitis barchinonensis avunculi predicte domne Agalburse uxoris prefati domni Parasonis judicis Arboree qui hanc cartulam fieri rogavit. - + Signa manuum domni Parasonis judicis Arboree qui hanc cartulam donacionis et antefacti scribere rogavit. + Signa manuum Bertrandi quondam Ponthi +. + Signa manuum Guilielmi Caldola quondam Ponthi +. + Signa manuum Tebalducii quondam Glandulfi +. + Signa manuum Raimundi de Turri quondam Guilielmi Isarni +. + Signa manuum Bernardi filii Cinnami +. + Signa manuum Leonis quondam Johannis +. + Signa manuum Guilielmi quondam Aicardi Iterii +. + Signa manuum Lamberti quondam Ugonis +. + Ego Burgundius sacri lateranensispalacii judex interfui +. + Ego Burgundius sacri lateranensis palacii notarius post traditam complevi et dedi +. - Ista cartula facta est eo tenore nomine pignoris ut si supradicta domna Agalbursa quod absit viro suo prefato domno Parasoni judici Arboree supervixerit et heres predicti judicis vel aliquis nomine ejus infra unum annum et unum mensem et unum diem ab obitu Parasonispredicti judicis Arboree numerandum prenominate Agalbursedomine et uxori prefati judicis solverint vigintimilia solidorum lucensis monete bonorum denariorum expendibilium duodecim denariis per singulum solidum computatis ista cartula sit inanis et vacua et nullam habeat firmitatem et in heredum predicti Parasonis judicis Arboree deveniat potestate nullius existens momenti tamquam si nec scripta nec rogata a suprascripto Parasone judice Arboree fuerit. Si vero infra predictum terminum anni et mensis et diei ab obitupredicti Parasonis judicis Arboree predicta summaquantitatis viginti milia solidorum denariorum lucensiumexpendibilium ut dictum est predicte domne Agalburse uxoripredicti judicis Arboree soluta non fuerit tunc exinde predicta domna Agalbursa vel suus heres vel cui ipsa dederit habeant predictas tres curtes jure proprietario et detineant et possideant ad faciendum inde quicquid ipsi voluerint absque omni calumpnia et sine alicujus viventis persone contradictione tanquam si nullus modus nullaque conditio interposita fuisset et pure ab inicio et sine aliqua dilacione predicta donacio concepta fuisset. - + Et repromissum ad defendendum eum qui hoc scriptum per manum tenet. Ad suprascriptum terminum et meritum et penam et data te et testes.

No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.