jueves, 26 de diciembre de 2019

CIII, perg 319, 21 junio 1157


CIII
Perg. N°319. 21 jun. 1157.

Hec est conveniencia quam nos Guillelmaque fui uxor Raimundi de Petra et Bernardus de Vilarvir meus et dominus facimus tibi Raimundo Berengarii comiti barchinonensi quod de ipsa conveniencia de castro de Petraquam tibi feceramus in qua retinueramus vicecomitem cardonensemcontra te propter suum beneficium si ab ista prima festivitatebeati Michaelis usque ad annum fecerit concordiam nobiscum de suo beneficio et fevis maneat ipsa conveniencia sicuti est: si vero usque ad predictum terminum hoc facere noluerit exeat ipse vicecomesde predicta conveniencia quandocumque tu mandaveris et sicut tibi placuerit et faciamus alias conveniencias novas super hoc in quibus nulla mencio fiat de predicto vicecomite cardonensi. Actum est hoc XI kalendas julii anno XXI regni
Ledovici junioris. - Sig+num Guillelme. Sig+num Bernardi de Vilar qui hec laudamus et firmamus. Sig+num Raimundi Berengari de Paladol. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Bernardi de Bellog: Sig+num Mironis de Luciano. - Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hec scripsit die et anno quo supra.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.