miércoles, 25 de diciembre de 2019

CLXVI, reg 1, 18 junio 1164


CLXVI
Reg. I fol. *10 18 jun. 1164. Nota: XIIII(14) kalendas julii anno dominice incarnationis MCLXIIII.

Auctoritate legali decretum est ut res donate si in presenti tradite sunt nullo modo repetantur a donatore.Quapropter in Dei eterni regis nomine ego PetronillaDei gratis aragonensis regina et barchinonensis comitissauxor que fui venerabílís Raimundi Berengarii comitis barchinonensis et principis aragonensis libenti animo et promptissma voluntate cum consilio et consensu et providencia UgonisDei dignatione terrachonensis archiepiscopi et Petri cesaraugustani episcopi ac Guillelmi barchinonensis episcopiet comitis palearensis atque Petri de Castelazol et Deusajuda et Petri Ortiz et Blascho Romeo et Exemeni de Artosella et Dodonis de Alchala atque Fortunii Maza et Guillelmi Raimundi Dapiferi et Guillelmi de Castrovetulo et Arberti de Castrovetuloaliorumque magnatum tam aragonensium quam barchinonensium dono et laudo et concedotibi dilecto filio meo Ildefonso regi aragonensi et comiti barchinonensi qui in testamento ejusdem viri meivocaris R. et omni posteritati tue omne regnum Aragonis integriter civitates quoque et castravillas et ecclesias et monasteria terrascultas et heremas rochas montes et fortitudines et aquas potestates universas militeset homines dominationes et senioraticos tam terrarum quam hominum et cum omnibus terminis et possessionibus et pertinenciis que ad prephatum regnum Aragonis pertinent et quocumque modo pertinere debent et sicut unquam avus et proavus meus melius ipsum regnum Aragonis tenuerunt et habere debuerunt cum introitibuset exitibus suis integriter: similiter cum omnibus augmentationibus et adquisitionibus que Deo auxiliante ad prephatum regnum adquirere et habere potueris per omnia et in omnibus tibi predicto filio meo Ildefonsoregi omnique posteritati tue trado et solvo et dono ut melius dici vel nominan poterit humano ore cum omni sua integritate sine ulla voce et aliqua dominationeinibi a me ullo modo retenta. Et ut melius hec mee bone voluntatis donatio firma et stabilis in perpetuum habeatur et teneatur confirmo propria manu mea et laudo et concedo ordinationem testamenti ejusdem viri meiet ultimam voluntatem suam sicut idem vir meuspater tuus de omni predicto regno et de ceteris statuit et ordinavit in suo testamento de quo judicium jurejurando obligatum et corroboratum est a magnatibus suis ut ordinatio et ultima ejus voluntas firma et stabilis nunc et in perpetuum firmiter persistat. Si autem te mori contingerit sine prole legitimasequatur ordinatio testamenti ejusdem viri mei patris tuiinter alios fratres tuos. Si quis contra hanc hujus donationisscripturam ad infringendum venire temptaverit nullo modo facere possit sed supradicta omnia in duplo componat et insuper hoc donum omni tempore sit stabile et firmum. Actum est hoc in BarchinonaXIIII kalendas julii anno dominice incarnationis MCLXIIII. - Sig+num Petronille Dei gratia regine aragonensis et comitissi barchinonensis que hoc laudo et confirmo et testes firmare rogo. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. + Setrus Dei gratia cesaraugustanus episcopus. Sig+num Arnalli Mironis comitis palearensis. Sig+num Petri de Castelazol. Si+num Deusajuda. Sig+num Petri Ortiz. Sig+num Blascho Romeo. Sig+num Exemeni de Artosella. Sig+rium Dodonis de Alchala. Sig+num Fortuni Maza. Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num Arberti de Castrovetulo. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Petri Arnalli. Sig+num Petri de Corronscriptoris qui hec scripsit cum litteris suprapositis in linea XVI et XVIII die et anno quo supra.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.