miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXXIV, bulas, leg 1, 19, 5 diciembre


CXXXIV
Bulas Pontificias. Leg.1, n.19. 5 diciem.

Adrianus episcopus servus servorum Dei. Dilecto filio nobili viro comiti barchinonensi salutem et apostolicam benedictionem. Sacrosancta Romana Ecclesia singulari quadam amoris prerogativa quibusdam personis consuevit quandoque talia indulgere qualia passim non omnibus conceduntur ut ex ipsa speciali concessione appareat singulare
privilegium meruisse devocio specialis et detur evidenter intelligi quod et devotos filios affectu paterno diligat et ipsos studeat pro sui officii debito specialiter honorare. Hoc ergo dilecte in Domino fili racionis debito provocati preces tue nobilitatis benigne admissimus et personam tuam speciali decrevimus privilegio decorare quatinus sacrosancte Romane Ecclesie tanto debeas ampliorem fidelitatem atque reverentiam jugiter exhibere quanto ab ipsa majora te noveris beneficia recepisse. Nobilitatem itaque tuam presenti scripto auctoritate apostolica munientes statuimus ut nemini liceat personam tuam vinculo anathematis innodare seu subicere interdicto nisi forte speciale mandatum super hoc a Sede apostolicahabeat vel Romane Ecclesie legato qui sit a latere romani pontificis destinatus aut in Romane Ecclesie quod absit incidas interdictum. Ut autem nobilitatis tue devocio majus privilegium se gaudeat a Romana Ecclesia recepisse presenti decreto sancimus ut ad quemcumque locum deveneris quamvis locus ipse interdicti teneatur sentencia obligatus liceat capellano tuo tibi et tue familie tantum clausis januis et exclusis excommunicatis et interdictis divina officia celebrare. Nulli ergo hominum liceat hanc nostre constitucionis seu concessionis paginam temerario ausu infringere vel ei modis quibuslibet contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorumejus incurrat. Data Laterani nonas decembris.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.