martes, 24 de diciembre de 2019

CXI, apen, 9 junio 1159


CXI
Apen. N°6?.9 jun. 1159.

Notum sit omnibus quoniam ego Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis debeo tibi Guilelmo Mainardi II milia et D morabatinos aiadinos et lupinos propter quos inpignerotibi totum illud quod modo habeo et recipio in Pratis in dominio et in tota parrochia Sancte Juste videlicet in quartis in taschis in decimis in chestiisin *traginis in placitis et justitiis et servicis et usaticis et in boschis et in ribereset in piscationibus et in planis et in montibuset in condirectis et in eremis et in omnibus que ibi accipio in dominio aliquo modo et quod mitas inibi tuum proprium bajulum et non erit ibi ullus bajulus nisi ille quem tu ibi volueris mitere. Et si qua ibi fuerint placita notificet ea bajulus tuus meo bajulo de Moione et insimul cum aliis probis hominibus de Pratis placitent ea et determinent sive per judicium sive per laudem et tu Guillelmushabeas quitquid inde exierit ad tuam voluntatem. In tali quoque pacto predictum pignus tibi subpono ut omnia que inde exierint hoc primo anno de isto mense junio usque ad alium accipias per CCCC morabatinos in tuo pachamento deinde vero accipias per singulos annos omnia que inde exierint in omnibus per CCC morabatinos similiter in tuo pachamento quousque sis pachatus et quod superfueris habeas ad tuam voluntatem in tuo proprio ad omne velle tuum inde perficiendum. Predictum vero pignus possis tenere dare dimitere vel comendare cuicumque volueris tam in vita quam in morte quousque inde sint tibi vel tuis plenarie persoluti predicti II milia et D morabatini aut ego vel mei te inde pacharem sine tuo engan de quanto inde remaneret si aliquis prephatum pignus tibi vel tuis impediret vel occuparet. Et de hoc toto ego non decipiam te nec faciam decipi. Si autem quod absit aliquis tibi vel tuis auferret vel impararet predictum pignus laudo tibi et confirmo in ipsos ostaticosquos tibi posueram per III mille et CC morabatinos quos michi acomodasti quando ivi ad recuperandam Trencataiam quia istum debitum est adhuc de ipso debito primo. Sunt ipsi ostatici R. de Podioalto Arnallus de Lercio major Artaldus de Castelnou Guillelmus de Montcada Raimundus frater ejus Guillelmus de Castelvelmacip Guillelmus de Bellog quem tibi dedi pro Bernardo de Bellog ut isti redeant in tuum ostaticum illuc ubi tibi illud facere convenerunt et inde non exeant aliquo modo donec ego vel mei pacharemus et redderemus tibi vel tuis hoc totum quod inde remaneret ad pachandum sine tuo engan. Nos vero supradicti ostaticiconvenimus tibi Guillelme Mainardi sub illo sacramento quod tibi fecimus in alia carta ut sicut suprascriptum est ita compleamus et atendamus tibi vel tuis sine tuo engan. In hoc autem debito est pacatus Guillelmus Longus quem tu pachasti pro me de hoc quod ei debebam. Actum est hoc V idus junii anno ab incarnatione Domini millesimo CLVIIII. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Raimundi de Podio-alto. Sig+num Arnalli de Lercio majoris. Sig+num. Sig+num Artalli de Castellonovo. Sig+num Guillelmi de Montcada. Sig+num Raimundi fratris ejus. Sig+num Guillelmi de Castelvel macip. Sig+num Guillelmi de Bellog. Sig+num Guillelmi Beg. Sig+num Guillelmi Ulrig. Sig+num Guillelmi Longi. Sig+num Geralli Udalardi. Sig+num Guillelmi Dalbari. Sig+num Petri Poncii. Sig+num Petri Prementis Claven.
- Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit.

Nota:
condirectis et in eremis: conreu y erm; cultivo – yermo.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.