CXXVIII
Bulas Pontificias. Leg.1, n.14.22 Junio.
Eugenius episcopus servus servorum Dei. Universis Dei fidelibus prudentibus viris ad quos littere iste pervenerint salutem et apostolicam benedictionem. Omnibus qui cristiana professione censentur indubitanter credendum est quod sancta Dei ecclesia omnium fidelium spiritualis mater est et nonnisi per ipsam delictorum nostrorum veniam consequi nec eterne felicitatis gaudia possumus promereri. Expedit ergo fidelibus cristianis ut quotiens eadem mater nostra vim patitur vel ab infidelibus populis opprimitur ipsam fideliter omnibus viribus adjuvent et si necesse fuerit animas pro ea ponere ne formident. Ideoque per apostolica scripta universitatem vestram rogamus monemus et exhortamur in Domino quatenus ad expugnacionem infideliumet inimicorum crucis Christi viriliter accingamini et cum nobili viro Raimundo Barchinone comite pro defensione cristiane fidei et totius sancte ecclesie cum devotione proficisci nullatenus dubitetis. Ut autem pro tanto labore dignum premium vos habituros speretis illam peccatorum remissionem que a predecessore nostro felicis memorie papa Urbanoad liberationem orientalis ecclesie tunc transeuntibus statuta est vobis auctoritate apostolica confirmamus. Uxores etiam et filios vestros bona quoque et possessiones sub sancte ecclesie nostra etiam et archiepiscoporum episcoporum et aliorum prelatorum ecclesie Dei protectione manere decernimus: peccatorum autem remissionem et absolutionem omnipotentis Dei et beati Petri apostolorum principisauctoritate nobis a Deo tradita talem concedimus ut qui tam sanctum iter devote inceperit et perfecerit sive ibidem mortuus fuerit de omnibus peccatis suis quibus corde contrito et humiliato confessionem susceperit absolutionem obtineat et sempiterne retributionis fructum ab omnium honorum Remuneratore percipiat. Data Sigme X kalendas julii.
Nota: beati Petri apostolorum principis : Pedro, el principal (cabeza) de los apóstoles.
Contrito: que ha hecho contricción de los pecados(peccatis).
Sempiterne: sempiterno, semper eterno.

No hay comentarios:
Publicar un comentario
Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.