miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXIII, perg 349, 17 julio 1161


CXXIII
Perg. N°349. 17 jul. 1161.

Notum sit omnibus quoniam ego R. Dei gratia comes barchinonensis princeps aragonensis et marchiodono tibi fideli meo Bernardo Fulconis ut facias unum casalemolendinorum in tuo alodio sub ipso Bedorch in loco qui dicitur Sussisa. Et dono tibi atque concedo ut accipias aquam infra terminos de Apiera et de Bedorchet de Chabrera ubi melius potueris vel volueris ad tuum prode et meum ita quod facias et construas molendina quot potueris in prenominato casale: et dono eisdem molendinissuos regos et suos capud regos et suos exaguadorset suos glevares et pedregares et legnares et omnia que ad usus molendinorum sunt necessaria infra terminos mei honoris. Et convenio tibi dare in hac prima vice que ipsis molendinis predicti casalis in hac prima edificacionefuerint necessaria: postmodum vero tu prephattus Bernardus et tui post te dabitis eisdem molendinis omnes molas que ibi fuerint opus in omne tempore. Convenio etiam tibi ut in hac prima constructione molendinorum omnes homines de Apieraet de terminis ejus faciant ibi de unaquaque domo duosjornales cum suo conducto. Sub tali pacto hoc omnia tibi dono et omni tue projeniei atque posteritati ut a die in antea qua ipsi molendini fuerint edificati et ad molendumbene preparati dones exinde annuatim michi et meis fideliter totam medietatem de omnibus molturis et de omnibus eximentisque de ipsa moltura inde exierint aliquo modo sine alia mea missione levata semper ipsa molneria. Siquis autem hoc disrumpere temptaverit in duplo componat et hoc donum firmum permaneat omni tempore. Facta ista carta XVI kalendas augusti anno XXIIII regni Ledovici junioris. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Berengarii de Mulnellis. Sig+num Petri Berengarii vicarii de Villafranca. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die et anno proscripto dampnatis litteris in linea VIIII.

Nota:
Bedorch in locoqui dicitur Sussisa : ?
Apiera: Piera.
Chabrera: Cabrera.
Regos, capud regos: riego, cabeza de riego.
Exaguadors: ex+aqua (agua): desagües.
glevares et pedregares et legnares:
gleva, gleba; pedregales; legna: leña.
Et convenio tibi dare: y convengo darte (te dar).
Molas, mola: muela, muelas de molino. Mola, moles. // moltura, molturis: molienda, moliendas. // molneria
.



No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.