miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXVII, bulas pontificias, leg 1, 21, 13 mayo


CXXVII
Bulas Pontificias. Leg.1.n.21.13 mayo.

Adrianus episcopus servus servorum Dei. Dilecto filio nobili viro Raimundo Barchinonensi comiti salutem et apostolicam benedictionem. Veniens ad nos venerabilis frater noster D .... oscensis episcopusde statu et conversatione tua nos plurimum exhilaravit asserens te et justitie cultum diligere et ecclesias Dei honeste satis et sincera caritate tractare: quod utique tanto majorem nobis letitiam contulit et animo nostro majus gaudium subinduxit quanto personam tuam ampliori affectione diligimus et in quibus secundum Deum possumus libentius honoramus. Rogamus itaque nobilitatem tuam monemus et exhortamur in Domino ut animus tuus de bonis ad superiora de superioribus semper ad majora proficiat et ita te de cetero in his que Dei sunt habeas ut tam in oculis hominum quam in divine Majestatis aspectu pro bonis operibus debeas commendabile apparere. Ad hec predictum fratrem nostrum episcopum dilectioni tue attentius commendamus rogantes plurimum ut eum et ecclesiam suam pro beatiPetri et nostra reverentia diligas manuteneas et honores et eum ab iniquorum impugnationibus interventu nostro viriliter tucaris (o tuearis). Data Laterani lll idus maii.

Nota: D .... : Dodone in Oscha se lee en otros textos anteriores.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Nota: solo los miembros de este blog pueden publicar comentarios.