miércoles, 25 de diciembre de 2019

CXXV, perg 351, 24 julio 1161


CXXV
Perg. N° 351. 24 jul. 1161.

Notum sit omnibus nominibus: Quoniam ego Poncius de Palaciolo pono atque comendo me ipsum cum omni honore meo quem hodie habeo vel in antea aquisiero sub custodia et defensione atque bajulia domini mei Raimundi comitis barchinonensis aragonensium principis et propriis manibus meis hominaticum facio ut amodo ego et mei et omnia mea sub tutela et custodia sua in pace et securitate consistant. Et convenio jamdicto comiti domino meo ut annuatimei persolvam ego et mei post me unum porchum comitalemaut IIII solidos monete curribilis Barchinonead festum sancti Michaelis omni tempore. Ego siquidem jamdictus comes Raimundus suscipio te prephatum Ponciumet omnia tua in mea custodia et defensione et quod manuteneam te et tua in jure tuo contra omnes homines et feminas salvo semper censusuperius nominato. Actum est hoc VIIII kalendas augusti anno XXIIII regni Ledovici junioris. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Guillelmi barchinonensis episcopi. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit per mandatum domini comitis die et anno prescripto. (Sigue una firma hebrea que dice: Conquistador de Fierro a la edad de ....)


CXXIV
Perg. N°3**. 23 jul. 1161.

Notum sit cunctis: quod ego Joannes de Gron convenio tibi domino meo Raimundo Dei gratia comiti barchinonensi et principi aragonensi propter illam donationemquam michi fecisti esse tuus fidelis et habitator in Barchinona: et si forte aliquod viaticum in aliquibus locis fecero ausiliante Deo revertar Barchinonam sine fraude et malo ingenio et quod ista carta post me non noceat infantibusmeis. Actum est hoc X kalendas augusti anno XXIIII regni Ledovici junioris. - Sig+num Johannis de Gron qui hoc laudo et firmo firmarique rogo. Sig+num Bernardi Marcucii. Sig+num Guillelmi de Gardia. Sig+num Berengarii de Mulnellis. - Sig+num Petri de Corron scriptoris qui hoc scripsit die et anno quo supra.

Nota: Johannes, Joannes, Joan, Juan, Chuan.Ausiliante Deo, auxiliante, adjuvante, adyuvante, ayudante, etc.

CXXIII, perg 349, 17 julio 1161


CXXIII
Perg. N°349. 17 jul. 1161.

Notum sit omnibus quoniam ego R. Dei gratia comes barchinonensis princeps aragonensis et marchiodono tibi fideli meo Bernardo Fulconis ut facias unum casalemolendinorum in tuo alodio sub ipso Bedorch in loco qui dicitur Sussisa. Et dono tibi atque concedo ut accipias aquam infra terminos de Apiera et de Bedorchet de Chabrera ubi melius potueris vel volueris ad tuum prode et meum ita quod facias et construas molendina quot potueris in prenominato casale: et dono eisdem molendinissuos regos et suos capud regos et suos exaguadorset suos glevares et pedregares et legnares et omnia que ad usus molendinorum sunt necessaria infra terminos mei honoris. Et convenio tibi dare in hac prima vice que ipsis molendinis predicti casalis in hac prima edificacionefuerint necessaria: postmodum vero tu prephattus Bernardus et tui post te dabitis eisdem molendinis omnes molas que ibi fuerint opus in omne tempore. Convenio etiam tibi ut in hac prima constructione molendinorum omnes homines de Apieraet de terminis ejus faciant ibi de unaquaque domo duosjornales cum suo conducto. Sub tali pacto hoc omnia tibi dono et omni tue projeniei atque posteritati ut a die in antea qua ipsi molendini fuerint edificati et ad molendumbene preparati dones exinde annuatim michi et meis fideliter totam medietatem de omnibus molturis et de omnibus eximentisque de ipsa moltura inde exierint aliquo modo sine alia mea missione levata semper ipsa molneria. Siquis autem hoc disrumpere temptaverit in duplo componat et hoc donum firmum permaneat omni tempore. Facta ista carta XVI kalendas augusti anno XXIIII regni Ledovici junioris. - Sig+num Raimundi comes. Sig+num Berengarii de Mulnellis. Sig+num Petri Berengarii vicarii de Villafranca. - Sig+num Poncii scribe qui hoc scripsit die et anno proscripto dampnatis litteris in linea VIIII.

Nota:
Bedorch in locoqui dicitur Sussisa : ?
Apiera: Piera.
Chabrera: Cabrera.
Regos, capud regos: riego, cabeza de riego.
Exaguadors: ex+aqua (agua): desagües.
glevares et pedregares et legnares:
gleva, gleba; pedregales; legna: leña.
Et convenio tibi dare: y convengo darte (te dar).
Molas, mola: muela, muelas de molino. Mola, moles. // moltura, molturis: molienda, moliendas. // molneria
.