viernes, 3 de junio de 2022

Tomo 3, apéndice, 5, donación, lugares, Zeyt Abuzeyt, rey moro de Valencia

V.

Escritura de donación de ciertos lugares hecha a la iglesia segobricense por Zeyt Abuzeyt, rey moro de Valencia (a: Sacada de la copia que existe en el archivo de la Cartuja de Vall de Cristo, y cotejada con otra del archivo de la Santa Iglesia de Segorbe.) (V. pág. 42). 

Innotescat praesentibus, et futuris, quod nos Azeyt Abuzeyt, vel potius Vincentius, rex Valentiae, nepos Almiramamolini (Miramamolin), attendens quod principes tunc justitiam excolunt, cum neminem laedunt, et jus suum unicuique tribuunt, hoc idem in juribus segobricensis ecclesiae conservare volentes, licet non omnia, quae secundum divisiones inclitae recordationis regis Bambae (rey Bamba, Wamba) ab antiquo habuit, partim à christianis, partim à sarracenis detenta, ei assignare possimus; quatenus tamen possumus procedere cupientes, omnia ea quas in presentiarum ad manus nostras per nos, et nostros tenemus videlicet, Arenoso (Arenós), Montan (Montán), Castiel Montan, Sirat, Tormo, Fuentes, Villahaleva, Villamalud, Bordelos, Arcos, Xoda, Bueynegro (Bou negre), Villamalea, et ex ipsam parte ea, quae in proximo, volente Altissimo, habere speramus, scilicet, Ondam (Onda), Nules, Hujon (Hujón), et Almenara, cum omnibus terminis, et pertinentiis suis, cum omnibus vallibus, montaneis, pro ut praedicta castra versus Segobricam concluduntur; ex altera autem, Alpuent (Alpont, Alpuente), Cardeheis, Andilla, Tuessa, Chelva, Domenyo, Juliella, Liria, et inde Murbedro (Murviedro), et omnia alia, quae infra ista versus Segobricam concluduntur, Deum habentes prae oculis, et in remissionem peccatorum nostrorum, ab ista die in antea Segobricensi ecclesiae, et venerabili charissimo amico nostro Guillermo, ejusdem in pastorem electo, assignamus, concedimus, et damus, ut ex tunc tanquam diocesanus episcopus noster ea ad jus vestrum, vestraeque ecclesiae habeatis, possideatis, et quatenus opportunum fuerit explecetis in aeternum et in saeculum saeculi usque in finem mundi; vobis, et dictas ecclesiae in civitate ipsam, sive diocesi, castris, et villis omnia jura illa quae in vicinis episcopatibus, videlicet, conchen (conquense, Cuenca), caesaragustan., omnes ecclesiae, et matrices, et aliae percipere dinoscuntur, ab integro assignando. Promittentes vobis in eo qui dixit: Ego sum via, veritas, et vita (Yo soy el camino: la vía, la verdad y la vida; Jesucristo), quod in castris, villis, ruribus, vel aldeis de tam nominatis, vel de aliis, quae infra concluduntur, quae jam habemus, pro ut diximus, cum dante Domino in proximo habere speramus, quam cito fidem, et baptismatum nostrum publicaverimus, in omnibus clericos vestros recipiamus ad omnia quae secundum canonicas sanctiones, quibus diocesanus in suam potest diocesi injungere, et mandare. Hoc idem posteris nostris fidelibus filio, et filiis districte mandamus, et eos ad hoc perpetuò obligamus, quòd hanc concessionem nostram piam, justam, rationabilem, ratam habeant, custodiant, et conservent, et faciant bona fide, quantum in eis fuerit, inviolabiliter observari. Nos autem licet et fidem nostram adhuc publicari nolumus (rehúsa publicar la fe cristiana de momento), donec (doncs, doncas; pues, ya que) nostris commodis tempus adveniat opportunum; ab istam tamen die in antea pro nobis omnibus christianis nostris vos recepimus, quoad omnia quae episcopus potest in sua diocesi, et in suos parrochianos in nostrum episcopum, et pastorem. Actum est hoc apud Turolium  (Teruel) decimo calendas madii, anno Domini millessimo ducentessimo trigessimo sexto (1236). Actum est hoc, inquam, in praesentiam nobilis viri Petri Ferdinandi (Pedro Ferrández, Fernández, Ferrandis, etc), domini dictis civitatis Sanctae Mariae de Albarrasin (tercer señor de Albarracín), et Furtadi (Hurtado) militis ipsius Azeydi, testium ab ipso ad hoc rogatorum. 

Tomo 3, apéndice, 4, Papa Celestino III, breve, cabildo, iglesia de Toledo, vacantes,

IV. 

Breve del Papa Celestino III, en que concede al cabildo de la iglesia de Toledo, que vacando su silla pueda entender en las apelaciones de los sufragáneos (a: Copia sacada de la que tenía entre sus MSS. el Señor D. Juan Bautista Pérez.) 

(V. pág. 40). 

Celestinus episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri M. (Martino) archiepiscopo, et dilectis filiis capitulo toletano salutem, et apostolicam benedictionem. Cum à nobis petitur quod justum est et honestum, et vigor aequitatis et ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis precibus inclinati, praesenti paginam statuimus, et volumus in posterum firmiter observari, ut quandocunque toletana ecclesia pastore vacaverit, vice ejus appellationes ad capitulum fiant, et ipsis appellationibus à suffraganeis episcopis, et aliis omnibus metropolitico jure subjectis, absque contradictione qualibet, deferatur. Vos etiam recipiatis appellationes ipsorum, et quantum ad jurisdictionem vestram pertinuerit, per censuram eccleslasticam in causis per appellationem delatis ad vos tramite canonico procedatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc cartam nostrae constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare prasumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri, et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datis Romae apud sanctum Petrum II nonas junii pontificatus nostri anno secundo (anno 1192). 

Tomo 3, apéndice, 3, constitución arzobispo Toledo Rodrigo 1232 diezmos

III.

Constitución del arzobispo de Toledo D. Rodrigo, hecha en el año 1232 sobre la división de los diezmos entre el obispo y el capítulo de la santa Iglesia de Segorbe (V. pág. 40) (a: Existe original en el archivo de la misma Iglesia.). 

Officii nostri debitum decenter exequi comprobamur cùm unicuique jus suum integrum conservamus. Proinde nos R. Dei gratiam toletanae sedis archiepiscopus, Hispaniarum primas, omnibus notum fieri volumus, quod cum dilecti in Christo filii capitulum segobricensis ecclesiae nobis multociens querimoniam proponerent, quod venerabilis in Christo frater D. episcopus praedictae ecclesiae, eisdem super quibusdam injuriosus existeret, petentes nichilominus saepe ac saepius cum instantia ut memoratam ordinaremus ecclesiam, nolentes eisdem in suam deesse justitiam, convocatis praedictis episcopo et capitulo, et in nostra presentiam constitutis, et multis hinc inde propositis, tandem de assensu, et beneplacito utriusque partis, praefatam ecclesiam sic duximus ordinandam. In primis siquidem ordinationem à venerabili in Christo patre M. (Martino) bonae memoriae praedecessore nostro factam, providè habentes ratam pariter atque firmam; videlicet, quod praedicti canonici habeant integrè tertiam partem decimarum in ecclesiis villae; et aliae duae partes et T. decimae militum in usus cedant episcopi; et quod canonici habeant medietatem decimarum in omnibus ecclesiis aldearum, et aliam medietatem habeat episcopus, et quod canonici habeant tam in ecclesiis villae, quam aldearum, tertiam partem decimarum pecorum, et alias duas partes habeat episcopus. De ecclesiis post ordinationem praedictam noviter acquisitis, videlicet de Formon (Formón), Corvo, Castiel, Ademuz, Ballanca, et Sancta Cruz, et de ecclesiis in posterum, dante domino, adquirendis, vel noviter populandis, sic providimus, ut canonici tertiam partem decimarum pontificalium percipiant integrè, et aliae duae partes cedant in usus episcopi memorati. Ecclesiam verò de Huelamos (Huélamo, Cuenca) ad usus mensas episcopi adjudicamus. Adicimus praeterea quod possessiones, quas episcopus de caetero, donatione, emptione, vel alio quocumque modo adquisierit, tantum suae sint. Similiter in possessionibus, quas de caetero canonici quocumque modo adquisierint, episcopus habere jus aliquod minimè dinoscatur. Ut autem omnia ista robur firmitatis obtineant, praesentem cedulam divisam per alphabetum (cédula alfabeto divisa) fieri jusimus, sigilli nostri, et sigillorum episcopi, et canonicorum patrocinio, et subscriptione manus propriae, et episcopi, et cannonicorum subscriptionibus conjunctim roboratam. Dat. apud Briocam, II kalend. octob. anno ab Incarnat. Domini MCCXXXII era, MCCLXX. 

Nos R. Dei gratia Toletanae sedis archiepiscopus, Hispaniarum primas, ff., et confirmamus. 

Nos D. Dei gratiâ segorbricensis episcopus, ff. et confirmamus.

Ego G. ejusdem ecclesiae decanus ff. 

Ego F. Johannis ejusdem ecclesiae ff.

Ego Gomicius de Almogera, domini Papae subdiaconus et ejusdem ecclesiae canonicus ff. 

Ego A. ejusdem ecclesiae thesaurarius ff. 

Ego R. ejusdem canonicus ff. 

Ego G. ejusdem canonicus ff. 

Ego R. ejusdem ecclesiae canonicus ff. 

Ego B. canonicus ff. 

Ego D. ejusd. eccl. canonicus ff.