sábado, 4 de junio de 2022

Tomo 3, apéndice, 7, carta, papa Gregorio IX, San Fernando rey de Castilla y León

VII. 

Carta del papa Gregorio IX a S. Fernando, rey de Castilla y de León, recomendándole la restauración de Segorbe, y la posesión de este y otros lugares debida a su legítimo obispo (a: Copia sacada del archivo de la Catedral de Segorbe.) (V. pág. 43). 

Gregorius episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio illustri Regi Castellae, salutem et apostolicam benedictionem. Ad regiae celsitudinis decorem accedit, un regalis defensionis intuitu oppresis subveniatur ecclesiis, et tuo favore suffultae eadem spiritualibus, ac temporalibus proficiant incrementis. Cùm igitur segobricensis ecclesia, pro eo quod longo tempore sub sarracenorum potestate detenta, varias perpessa est angustias et praesuras, gravi paupertatis onere deprimatur, celsitudinem tuam rogamus, et in Jesuchristo deprecamur attentè, quatenus, si qua de locis, quae in segobricensi diocesi nunc possident sarraceni, ad manus tuas devenerint, ea cultui christiano restitui, et de ipsis eidem facias ecclesiae in spiritualibus responderi. Ita quod ex hoc Deum merearis habere propitium, et nos celsitudinem regiam possimus exinde meritò commendare. Dat. Interamn. V. id. januarii, pontificatus nostri anno decimo. 

Tomo 3, apéndice, 6, carta, papa Gregorio IX, arzobispo de Toledo, limosnas, obispo de Segorbe

VI. 

Carta del papa Gregorio IX dirigida al arzobispo de Toledo, exhortándole a que socorra con algunas limosnas la pobreza del obispo de Segorbe D. Guillermo (a: Copia del original que existe en el archivo de la misma Iglesia.) (V. pág. 43). 

Gregorius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiespiscopo toletano, et suffraganeis suis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum segobricensis ecclesia tam à sarracenis, quàm ab aliis adeo dicatur oppressa, quòd segobricensis electus, de bonis ipsius nequeat commodè sustentari, fraternitatem vestram rogamus attente per apostolica scripta mandantes quatenus eidem electo, donec eadem diocesis christianis cultibus reformetur, divinae pietatis intuitu, et ob reverentiam apostolicae sedis, et nostram, tale auxilium, et consilium exhiberi curetis, quod idem in segobricensi ecclesiam ad servitium Dei, et christianae religionis remanere valeat: et non cogatur in opprobium pontificalis officii mendicare (mendigar), et nos devotionem vestram possimus exinde meritò commendare. Dat. Interamniae 5 idus januarii, pontificatus nostri anno X. 


viernes, 3 de junio de 2022

Tomo 3, apéndice, 5, donación, lugares, Zeyt Abuzeyt, rey moro de Valencia

V.

Escritura de donación de ciertos lugares hecha a la iglesia segobricense por Zeyt Abuzeyt, rey moro de Valencia (a: Sacada de la copia que existe en el archivo de la Cartuja de Vall de Cristo, y cotejada con otra del archivo de la Santa Iglesia de Segorbe.) (V. pág. 42). 

Innotescat praesentibus, et futuris, quod nos Azeyt Abuzeyt, vel potius Vincentius, rex Valentiae, nepos Almiramamolini (Miramamolin), attendens quod principes tunc justitiam excolunt, cum neminem laedunt, et jus suum unicuique tribuunt, hoc idem in juribus segobricensis ecclesiae conservare volentes, licet non omnia, quae secundum divisiones inclitae recordationis regis Bambae (rey Bamba, Wamba) ab antiquo habuit, partim à christianis, partim à sarracenis detenta, ei assignare possimus; quatenus tamen possumus procedere cupientes, omnia ea quas in presentiarum ad manus nostras per nos, et nostros tenemus videlicet, Arenoso (Arenós), Montan (Montán), Castiel Montan, Sirat, Tormo, Fuentes, Villahaleva, Villamalud, Bordelos, Arcos, Xoda, Bueynegro (Bou negre), Villamalea, et ex ipsam parte ea, quae in proximo, volente Altissimo, habere speramus, scilicet, Ondam (Onda), Nules, Hujon (Hujón), et Almenara, cum omnibus terminis, et pertinentiis suis, cum omnibus vallibus, montaneis, pro ut praedicta castra versus Segobricam concluduntur; ex altera autem, Alpuent (Alpont, Alpuente), Cardeheis, Andilla, Tuessa, Chelva, Domenyo, Juliella, Liria, et inde Murbedro (Murviedro), et omnia alia, quae infra ista versus Segobricam concluduntur, Deum habentes prae oculis, et in remissionem peccatorum nostrorum, ab ista die in antea Segobricensi ecclesiae, et venerabili charissimo amico nostro Guillermo, ejusdem in pastorem electo, assignamus, concedimus, et damus, ut ex tunc tanquam diocesanus episcopus noster ea ad jus vestrum, vestraeque ecclesiae habeatis, possideatis, et quatenus opportunum fuerit explecetis in aeternum et in saeculum saeculi usque in finem mundi; vobis, et dictas ecclesiae in civitate ipsam, sive diocesi, castris, et villis omnia jura illa quae in vicinis episcopatibus, videlicet, conchen (conquense, Cuenca), caesaragustan., omnes ecclesiae, et matrices, et aliae percipere dinoscuntur, ab integro assignando. Promittentes vobis in eo qui dixit: Ego sum via, veritas, et vita (Yo soy el camino: la vía, la verdad y la vida; Jesucristo), quod in castris, villis, ruribus, vel aldeis de tam nominatis, vel de aliis, quae infra concluduntur, quae jam habemus, pro ut diximus, cum dante Domino in proximo habere speramus, quam cito fidem, et baptismatum nostrum publicaverimus, in omnibus clericos vestros recipiamus ad omnia quae secundum canonicas sanctiones, quibus diocesanus in suam potest diocesi injungere, et mandare. Hoc idem posteris nostris fidelibus filio, et filiis districte mandamus, et eos ad hoc perpetuò obligamus, quòd hanc concessionem nostram piam, justam, rationabilem, ratam habeant, custodiant, et conservent, et faciant bona fide, quantum in eis fuerit, inviolabiliter observari. Nos autem licet et fidem nostram adhuc publicari nolumus (rehúsa publicar la fe cristiana de momento), donec (doncs, doncas; pues, ya que) nostris commodis tempus adveniat opportunum; ab istam tamen die in antea pro nobis omnibus christianis nostris vos recepimus, quoad omnia quae episcopus potest in sua diocesi, et in suos parrochianos in nostrum episcopum, et pastorem. Actum est hoc apud Turolium  (Teruel) decimo calendas madii, anno Domini millessimo ducentessimo trigessimo sexto (1236). Actum est hoc, inquam, in praesentiam nobilis viri Petri Ferdinandi (Pedro Ferrández, Fernández, Ferrandis, etc), domini dictis civitatis Sanctae Mariae de Albarrasin (tercer señor de Albarracín), et Furtadi (Hurtado) militis ipsius Azeydi, testium ab ipso ad hoc rogatorum.