sábado, 30 de julio de 2022

Tomo 6, apéndice 21. Litterae formatae, ab Ermengaudo Narbonensi

XXI.

Litterae formatae, ab Ermengaudo Narbonensi archiepiscopo traditae Arnulfo episcopo Ausonensi, anno Domini MV (1005). (V. pág. 167.) 

Ex arch. eccl. Ausonen. 


tabla signos 1


Patri inexhaustâ claritudine pollenti, nobisque sollemni caritatis glutino coherenti, apostolatus apice digniter sublimato, cathedre Romana regenti vocitato Iohanni, qui gratia Domini dicitur, Ermegaudus perhumilis almi Narbonensi throni supere beatitudinis munere oppilio, quicquid est actualiter decencius, quicquid speculative felicius. Igitur si prosperrimis fortuniorum copiis valetis, inmensas cunctorum opifici agimus gratias, quoniam ita est ut devotissime ac si pro nobis continuatis precibus inolescere cupimus. Nos quoque in sospitatis statu, licet inter varias seculi huius procellas animus titubet, fore paternitati vestre fidelissimos indagamus; ante omnia suplicantes iuxta dominicam et apostolicam institucionem, tam vestris sacris sedulisque precibus, quam vestrorum oracionibus nos gregemque nobis comissum altissimo dignemini comendare; quia identidem et nostris propriis, et comissorum votis nos vobis gregique vobis deposito alternatâ vicissitudine pro viribus recompensabimus. Intimamus etiam vestre sagacitati hunc pontificem Ausonensem nomine Arnulfum, nostre diocesi natum, renatum in Xpo, confirmatum, tonsuratum, gradatim ordinatum, meisque manibus episcopum factum, et in prefatam sedem intronizatum. Agnovimus namque illius voluntatem peregre ac sepulcrum dominicum invisere, atque trans pontum transmeare. Convocavimus unâ pontífices omnes nostre diocesi, et afati sumus de hoc quid agendum sit. Scimus namque quod sacri proibent kannones, ut episcopus nequaquam absens sit amplius ebdomadibus tribus a sede propria; set mos inolevit in sancta aecclesia, ut pontífices pergerent usque ad Sanctorum Petri et Pauli apostolorum limina invisenda. Ac per hoc petivit nobis, ut ei transitum, relicto in loco suo visitatorem sue accclesie, qui eam visited ac regat, usque dum ipse Domino annuente redire mereatur, concedamus. Nos quoque adquievimus peticionibus eius, et sciatis quia nostra est voluntas, licencia atque consensio. Et ut a reverentissimo vestre generositatis cultu cercius firmiusque credatur, ne aliqua falsitatis fraus in hac epístola, quam mos latinus a Niceno sínodo exordium trahens, formatam nuncupat, quoquomodo suspicetur, Grecorum quoque caracteres cum suputacionibus eorum supra, infra, subtusque cauteriatim ingessimus. Primum Patris, et Filii, et Spiritus Sancti prima greca elementa posuimus *.LXXX, * CCCC. A.I. que octogenarium quadringentesimum et primum significant numerum. Petri quoque principis apostolorum prima * LXXX que numerum pandit octogenarium. Nostrae exiguitatis primam H. quâ octavus exprimitur numerus. Siquidem vestre magnitudinis secundam O.LXX que septuaginta calculantur. Civitatis quoque nostre terciam, idest P. C., que numerum subputat centesimum. Vestre quoque nominate urbis quartam H. que octavum explicat numerum. Addidimus equidem nominis prefati Arnulfi ex nominativo quintam A quo trigesimus enucleatur numerus. Placuit inter ea annorum verbi incarnati volubilem assigniri seriem, qui fuerunt anno presulatus eiusdem DCCCC V cum Indic. VIII. Libuit hec inter nihilhominus interseri, ob censuram Africani concilii sive cannonis, terminum sacratissimi pasche, qui venturus est IIII Kal. Aprilis, feria V, luna XIIII, ipsumque ressurrecionis pascalis diem qui eodem anno metatus est Kal. Aprilis, luna XVII. Histandem pro exagillo idiomatis formatici annectitur nonagesimus nonus calculus per * XC et * VIIII expresus, et per tetragramata iusiurandum Domini A (I) * XL H (VIII) * L, eodem numero subnotatum agnoscitur. Nunc igitur prioris linee apices cum suis numeris subnotatis in unum collectum sumatim ad roboracionem tocius formate, Aticum Constantinopolitanum episcopum primum huius epistole iussu Niceno auctorem imitantes, calculum expressimus. 

tabla signos 2

Ermengaudus archipresul. 

Est autem suma huius numeri II (con rayita encima).C.XII. 

Edita formata VIII iduum Martiarum anno domni regis Rodberti decimo. 

Tomo 6, apéndice 20. Iudicium latum in favorem monasterii Rivipullensis

XX. 

Iudicium latum in favorem monasterii Rivipullensis ab episcopis et nobilibus viris congregatis in ecclesia Ausonensi anno MII (1002). (V. pág. 165.) 

Ex cartor. monast. Montiserrati fol. 65 b. 

Notitia quod nulli lateat, sed omnibus manifestum fiat, qualiter venit Singfredus abba cenobii Rivipollent. in comitatu Ausona, in Sede Vico, in Eccla. B. Petri apostoli vertex, ante nobilem inclitumque marchionem dompnum Raimundum principem, simulque ante venustissimam uxorem eius magnificeque nominandam Ermisindam comitissam, nec non etiam germanitatis et honorificencie altitudinis titulo prefulgens domnus Ermengaudus comes, qui ibi aderat presidens, equaleque regimen pollens, sive etiam satrapum multitudo, ac religiosorum episcoporum coadunatio domni almifici Ermengaudi archipraesulis Narbonensis, et venerandus, ac in omni studio philosophie plenissime eruditus domnus Arnulfus pontifex prefate sedis, et egregio canicieque senio decorato domno etiam Sanlane presule, atque inlustrissimo magno patre Barchinone dono Eizo antistite, cum multorum clericorum coadunatorum caterva maiorum seniorum cohors ibi congregata, idest, Raimundus vicecomes, et Udalardus vicecomes cum fratre suo Gerberta (sic), ac Bonutio vel Gaufredo, ach Guisado, seu Sendreno, et Guifredo, et Sinfredo et Olibano &c... ante istorum omnium presentia fecit prefatus abba querelata de alaude S. Mariae que dicunt castrum Camba cum terminis &c... que magne memorie Acfredus condam donavit ad domum S. Mariae predicti cenobii in vita sua, ac tradidit per scripturam legitimam cum emtionis anteriorem unde eum emerat de seniore suo bone memorie Mironi comitis &c. (Fue adjudicada esta heredad al monasterio).

Acta sunt hec nonis Iulii, anno VII regnante Rotberto rege. = (Siguen las suscripciones.) 

viernes, 29 de julio de 2022

Tomo 6, apéndice 19. Bulla Benedicti papae VII. in favorem Fruiani episcopi Ausonensis,

XIX. 

Bulla Benedicti papae VII. in favorem Fruiani episcopi Ausonensis, data post annum DCCCCLXXVII. (V. pág. 157.) 

Ex arch. eccl. Ausonen. 

Benedictus episcopus, servus servorum Dei. Notum esse volumus omnibus maioribus, et minoribus totius provintiae Ausoniae et Barkinoniae, atque Gerundense, sive Urdilitense, vel quicumque huic provinciae constituti esse cernuntur, de hunc episcopum Fruia nomine; quia venit ad limina apostolorum, et sedis nostrae, accessit ante nostram praesentiam. Ostendit nobis omnibus suis scripturis, quas seriem acquisivit sui episcopatui, et omnibus qui sibi subiecti esse noscuntur. Ita privilegium nobis postulavit; quod et nobis libenti animo ei confirmavimus, sicut in ipso privilegio reperitur. Qua propter rogamus, et nostrâ apostolicâ auctoritate praecipimus, ut nullus homo, exceptis Burello comite (Borrell), suo solo corpore, et uxori suae Letgardis, et legitimo filio eius Raimundo, si praesumpserit aliquam invasionem, vel contra praedictum episcopum calcaneum erexerit, cuiuscumque ordinis vel sexus, sive clericus, sive laycus, sit excommunicatus, et a regno Dei separatus, atque in ignem eternum, tartareosque chaus demersum, et cum Iuda traditore Domini nostri Ihesu Christi sciat se esse dampnatus, et perhennem incendium concrematum. Insuper omnes maledictiones novi veterisque Testamenti in eis mergatur. At vero qui per omnia observator et custus utiliores extiterint, benedictionis gratiam a iusto iudice Domino Deo nostro consequi mereatur. Interea praecando dirigimus nostrum karissimum et spiritualem filium et confratrem Ermengaus, venerabilem archiepiscopum Narbonensem, at hanc nostram epistolam dum ad eum venerit, manu suâ eam confirmet, et in omnibus adiuvet, ubicumque praedicto episcopo Fruiae necesse fuerit, ipse una cum omnibus episcopis sufraganeis, et illis similiter confirment. 

+ Ego Ermengaudus, Narbonae metropoleos Dei gratiâ praesul, edicto patroni subscribens, anatematis lorum tentantibus invadere res ecclesiae Ausonensis Fruiani antistitis, nulli nisi satisfactioni solvendum, pretendo. = + Ego Adalongus gratiâ Dei sanctae Luchanae ecclesiae humilis episcopus, huic apostolicae epistolae assensum prebens, benedictione dignum censeo adiutorem huius nostri coepiscopi Frugiae

Illi vero, qui eum molestare temptaverit, nodum anathematis ingero.