sábado, 30 de julio de 2022

Tomo 6, apéndice 42. Consecratio ecclesiae S. Martialis in monasterio Montis Signi, ann. MCV (1105).

XLII. 

Consecratio ecclesiae S. Martialis in monasterio Montis Signi, ann. MCV (1105). 

(V. pág. 223.) 

Ex autogr. in monast. S. Salvatoris Bredensis. 

Anno ab incarnacione Xpi millesimo centesimo IIII. Indicione XII. venit domnus Arnallus Ausonensis episcopus ad monasterium Sancti Marcialis, quod est edificatum inter duo montis signa, ad principium fluentis Tordariae, eo quo isdem locus ad diocesim Ausonensis sedis aecclesie Sancti Petri pertineat; et rogatu Bonihominis prioris eiusdem, unâ cum domno Bernardo Ierundensi episcopo, in cuias patrimonio cognoscitur esse constructum. Et constipatus venerabili collegio clericorum, hac nobilium laicorum undique confluencium, consecravit uterque iam dictum monasterium in onore Sancti Marcialis epi et confessoris; et facta sollemniter dedicacione, confirmaverunt illi monasterio universa, que hactenus a domno Umberto et uxore eius Sicarde, et aliis Dei fidelibus ibi collata sunt, et in futuro dabuntur ei. Et constituerunt sub anatemate, ut universa predia et alodia, que Arnallus prior Balneolensis (Banyolas, Banyoles, Bañolas) inde transtulit ad aliam aecclesiam in episcopatu Barchinonensi, sine ulla reservacione restituat ei. Ea scilicet deliberatione, ut saepe dictum monasterium ita sit stabilitum et ordinatum ad Dei servicium, sicut resonat in privilegio ex altera parte conscriptum (1) et a domno Wilelmo Ausonensi presule, et clericis eius sub vinculo excomunicacionis alligato et confirmato. Constituimus eciam, ut abba vel prior eiusdem monasterii faciant semper sinodalia instituta et observationes Sancte Ausonensis ecclesie, sicut olim ab abbate Guifredo eiusdem loci factum est ibi, vel esse debuit. Proinde ego Arnallus prelibatus Ausonensis ecclesie presul hanc dotem, sicut est superius comprehensum, corroboro, et ut a nemine infringatur anatematizo; atque ut firmius teneatur, per solitum signum subterius meâ manu confirmo. Que est facta Nonas Februarii anno XL.V. regni Philipi regis = + Arnallus graciâ Dei Ausonensis episcopus. = Iohannes monachus et sacerdos, qui hanc dotem scripsi die et anno quo supra. 

1: Praesens carta exarata est in dorso alterius autographae et antiquioris, quae est scilicet de prima constitutione monasterii S. Martialis anno 1066. (V. sup. n. XXXIV.)

Tomo 6, apéndice 41.

XLI. 

Iudicium de subiectione monasterii S. Ceciliae in Monte-Serrato, latum in favorem monasterii S. Cucuphatis, anno MCVIII (1108). (V. pág. 221.) 

Ex arch. monast. Montis-serrati. (Montserrat, Monserrat, Monserrate) 

Pateat cunctis, qualiter sit orta contentio inter domnum abbatem Rodlandum Sancti Cucuphatis, et monachos Sanctae Ceciliae Montis-serrati, de eodem monasterio Sanctae Ceciliae. Monachi namque praedicti Sanctae Ceciliae monasterii dicebant idem monasterium non debere esse iuris monasterii Beati Cucuphatis, propter praecepta regalia, et quasdam quas proferebant voces. Ad haec respondebat idem Sancti Cucuphatis abbas, idem monasterium Sanctae Ceciliae adquisisse per privilegia Romana et donationes comitum Barchinonensium eiusdem loci Sanctae Ceciliae fundatorum, et tenuisse per longum tempus, constituendo ibi priorem vel abbatem, et regulariter ordinando. His vero altercantibus, interveniens domnus Arnallus Ausonensis episcopus et clerici eius, ad cuius diocesim praefatus pertinet locus, convocato domno Barchinonensi episcopo Raimundo et clericis eius, egit inter eos placitum apud Matam de Pera, multis circum astantibus viris nobilibus. In quorum praesentia prolatae sunt voces ab utrisque partibus. Visis autem hisdem vocibus, et bene ad liquidum exquisitis, canonice iudicaverunt ipsi episcopi electi iudices, cum Ollegario Sancti Adriani priore, sepedictum Sanctae Ceciliae monasterium debere esse proprium alodium Sancti Cucuphatis, secundum privilegium quod papa Urbanus Beato Cucuphati ex eodem monasterio contulit, et largitionem comitum Barchinonensium, salvâ reverentiâ sedis Beati Petri et episcoporum eius. Laudato itaque ab utrisque partibus iuditio, et factâ inter eos concordia ego Arnallus Dei gratiâ Ausonensis episcopus, cum consilio nostrorum clericorum, laudo et confirmo idem monasterium Sanctae Ceciliae Beato Cucuphati, salvâ in omnibus reverentiâ nostrae ecclesiae, nostrorumque successorum pontificum. Actum est hoc XVI. Kalendas Augusti anno XLVIIII. regnante rege Philippo. + Arnallus gratiâ Dei Ausonensis episcopus. = Petrus abba Aggerensis subsc. = Sig+num Berengarii Montecatani (Moncada). Sig+num Gaufredus Isarni. = Sig+num Guillermi Raimundi. = Guilemus subdiachonus subsc. = Bertrandus subsc. = Berengarius clericus S. Petri +. = Petrus sacerdos +. = Bernardus clericus subsc. = Berengarius iudex atque sacrista +. = Alamandus levita +. = Bernardus presbiter vel monachus, qui hoc scripsi die et anno + quo supra.

Tomo 6, apéndice 40. Recognitio census facta canonicae Barcinon. ab episcopo Ausonensi, anno MCI (1101).

XL. 

Recognitio census facta canonicae Barcinon. ab episcopo Ausonensi, anno MCI (1101). (V. pág. 219.) 

Ex arch. eccl. Barcin. lib. I. Antiquit. fol. 242. núm. 654. 

Cunctis sit notum, et universis patulum, qualiter ego Guillermus Berengarii Ausonensis ecclesiae electus, recognosco et auctorizo ipsum mansum, quod habeo in monte Iudaico (Montjuïc) iuxta Barchinonam, iuris esse canonicae Sanctae Crucis, sanctaeque Eulaliae, quod habeo per scripturam, quam mihi exinde fecerunt eiusdem sedis canonici, cum censu in ea scriptum, dum vixero. Nunc vero cupiens ire ad limina beatorum apostolorum Petri et Pauli, aliorumque sanctorum, iubeo ut Bernardus Berengarii frater meus teneat praedictum alodium per manum canonicorum praedictae sedis, quousque ego revertar; et donet annuatim ipsum censum, qui continetur in scriptura donationis meae. Si autem contigerit me mori in hac peregrinatione, vel aliquo casu quandocumque mihi evenerit, solide et libere deveniat in potestate et iure praetaxatae canonicae, et canonicorum eiusdem. Hanc itaque scripturam si quis, quod absit, in aliquo violare praesumpserit, in triplo componat, et postea haec scriptura robur obtineat perhenniter valiturum. Quod est actum V. Idus Martii, anno XL.I. regni regis Philippi. = Signum Guillermus Ausonensis electus. = Sig+num Raimundus levita, atque prepositus. = Sig+num Petri Umberti diachoni. = Sig+num Raimundi Girberti. = Sig+num Berengarii Guillermi. = Sig+num Guillermi Guadalli. = Sig+num Martini Iohannis. = Sig+num Geriberti Iohannis. = Guillermus Bernardi Roturensis levita, qui hanc scripturam rogatus scripsit cum litteris supra positis in linea III. ubi dicitur mihi, die et anno + quo supra.